EPISTOLA 117

Scripta forte a. 410 ineunte.

Dioscorus quidam, natione Graecus, mittit ad Augustinum multas quaestiones ex Ciceronis libris, rogans ut mature ad eas respondeat.

1. Prooemiari apud te non solum superfluum est, sed etiam molestum, qui rem, non verba desideras. Ideoque simpliciter audi. Senex Alypius rogatus a me, saepius pollicitus erat, tecum respondere dialogorum pauculis interrogatiunculis; et quoniam in Mauritania dicitur hodieque esse, peto viribus omnibus et rogo, ut tu solus respondere digneris, quod etiam praesente ipso fratre tuo, sine dubio facturus eras. Non est pecunia, non est aurum, quod pro quovis daturus eras procul dubio, si haberes; nunc vero sine labore loqueris quod requiro. Possem te plus et per multos caros tuos exorare; sed novi animum tuum, qui non rogari desiderat, sed omnibus praestare, si tantum absit quod dedecet, quod in hac re penitus nihil est dedecoris: tamen quodcumque est, peto praestes navigaturo. Nosti quam mihi molestissimum est oneri esse, non dico Sinceritati tuae, sed cuipiam. Solus autem Deus novit quomodo nimia necessitate impulsus hoc feci. Vobis enim salvis et favente Deo navigaturus sum: et mores hominum non ignoratis, qui proclives sunt ad vituperandum, et quam, si interrogatus quis non responderit, indoctus et hebes putabitur vides. Ergo, obsecro te, ad omnia sine cunctatione responde; ne me tristem dimittas. Sic videam parentes meos; quia propter hoc solum Cerdonem misi, et ipsum exspecto solum. Frater Zenobius, Magister memoriae factus est, et misit nobis evectionem cum annonis. Si ego dignus non sum ut respondeas interrogatiunculis meis, saltem timeantur annonae. Incolumem te summa Divinitas longa nobis tueatur aetate. Papas plurimum Dignationem tuam salutat.