EPISTOLA 115

Scripta paulo post superiorem.

A. rogat Fortunatum, Cirtensem antistitem, ut Faventium adiuvet.

DOMINO BEATISSIMO ET VENERABILITER CARISSIMO FRATRI ET CONSACERDOTI FORTUNATO, ET QUI TECUM SUNT FRATRIBUS, AUGUSTINUS, IN DOMINO SALUTEM.

1. Faventium bene novit Sanctitas tua, qui Paratianensis saltus conductor fuit. Is, cum ab eiusdem possessionis domino nescio quid sibi metueret, ad Hipponensem confugit ecclesiam; et ibi erat, ut confugientes solent, exspectans quomodo per intercessionem nostram sua negotia terminaret. Qui, ut saepe fit, per dies singulos minus minusque sollicitus, et quasi adversario cessante securus, cum ab amico suo de coena egrederetur, subito raptus est a Florentino quodam, ut dicunt: Comitis Officiali, per armatorum manum, quanta eis ad hoc factum sufficere visa est. Quod cum mihi nuntiatum, et adhuc a quo vel a quibus raptus fuerit ignoraretur, suspicio tamen esset de illo, quem metuens se per ecclesiam tuebatur; continuo misi ad tribunum, qui custodiendo littori constitutus est. Misit militares: nemo potuit reperiri. Sed mane cognovimus et in qua domo fuerit, et quod post galli cantum cum illo abscesserit, qui eum tenuerat. Etiam illuc misi quo dicebatur abductus: ubi memoratus Officialis inventus, concedere presbytero quem miseram, noluit ut eum saltem videret. Alio die misi litteras, petens ut ei concederetur quod iussit in causis talibus Imperator, id est ut Actis municipalibus interrogarentur qui praecepti fuerint exhibendi, utrum velint in ea civitate sub custodia moderata triginta dies agere, ut rem suam ordinent vel praeparent sumptus: id utique existimans quod per dies ipsos possemus fortasse causam eius amica disceptatione finire. Iam vero cum illo Officiali profectus ductus est: sed metus est ne forte ad Consularis perductus officium, mali aliquid patiatur. Habet enim causam cum homine pecuniosissimo, quamvis iudicis integritas fama clarissima praedicetur. Ne quid tamen apud Officium pecunia praevaleat, peto Sanctitatem tuam, domine dilectissime et venerabilis frater, ut honorabili nobisque carissimo Consulari digneris tradere litteras meas, et has ei legere; quia bis eamdem causam insinuare necessarium non esse arbitratus sum; et eius causae differat audientiam, quoniam nescio utrum in ea nocens an innocens sit. Et quod circa eumdem leges non servatae sunt, ut sic raperetur, neque ut ab Imperatore praeceptum est, ad Acta municipalia perduceretur interrogandus, utrum beneficium dilationis vellet accipere, non contemnat; ut per hoc possimus cum eius adversario rem finire.