EPISTOLA 112

Scripta intra a. 409 et 410.

A. queritur quod Donatum exproconsulem convenire non potuerit illi gratulans quod bene audiat ab omnibus (n. 1) hortaturque tu, abiecto omni fastu, Christum sectetur (n. 2) atque ad Ecclesiae catholicae communionem suos alliciat (n. 3).

DOMINO EXIMIO, ET SINCERISSIMA DILECTIONE HONORABILI FRATRI DONATO, AUGUSTINUS, IN DOMINO SALUTEM.

Amico ex corde gratulatur.

1. Quod te administrantem multum desiderans, etiam cum Tibilim venisses, videre non potui, credo propterea factum esse, ut animo tuo curis publicis expedito potius fruerer, quam ut illa salutatio, me apud te otioso, et te negotioso, neutri nostrum, quantum satis esset, desiderium temperaret: recolens quippe honestatem ab ineunte aetate indolis tuae, abundanter idoneum tuum pectus existimo cui se Christus largissime infundat, ut fructus ei afferas aeterna et coelesti gloria quam temporali et terreno praeconio digniores.

Aurae popularis ambitio vitanda.

2. A multis enim, imo prorsus ab omnibus quos vel percontari, vel ultro etiam praedicantes audire potui, castitatem virtutemque administrationis tuae constanter omnino laudantibus atque praeferentibus, et sine ullo scrupulo dissonae varietatis accepi, et eo certius quo ignorabant necessitudinem nostram, et utrum te vel tenuiter nossem penitus nesciebant praedicatores tui, ne magis eos auribus meis se dedisse, quam vera de te spargere crederem. Ibi enim est a vanitate remota laudatio, ubi etiam vituperatio ab offensione secura est. Verumtamen, o frater eximie, et sincerissima dilectione honorabilis, non nunc docendus es, sed fortasse admonendus, omnem istam gloriam famamque popularem non in ore vulgi esse laetabilem, sed in rebus ipsis: quae etiamsi vulgo displiceant, proprio tamen fulgore ac pondere, non imperitorum commendatione pretiosae sunt; magisque miserandus est qui talia improbat, quam ille qui de talibus improbatur iudicandus miser. Cum vero placent, et sibi debita laude populariter quoque praedicantur, nec sic quidem ipsae maiores melioresque fiunt alieno iudicio; quoniam integrantur intima veritate, et solius conscientiae robore solidantur. Unde magis hominibus recte existimantibus, quam ei de quo vulgus bene existimat, aliquid ex eo felicitatis accidit.

Ecclesiae paci operam navet Donatus.

3. Quae cum optime noveris, vir bone, intuere, ut coepisti, fortissima cordis acie Dominum nostrum Iesum Christum, et ab omni inani fastu omnino detumescens, assurge in illum qui non ventose allevat conversos ad se, sed certis fidei passibus innitentes atque ascendentes collocat in sempiterno fastigio coelestis atque angelicae dignitatis. Per quem te obsecro ut rescribas mihi, tuosque omnes quos in Sinitensi vel Hipponensi habes, ad catholicae Ecclesiae communionem comiter et benigne adhorteris. In cuius gremio etiam patrem tuum laudabilem et egregium virum abs te genitum esse cognovi; quem ut debito meritis eius a me officio salutes peto, et nos visere non graveris. Quod etiam propter rem tuam, quam hic habes, meliorem apud Deum faciendam, non impudenter exposco. Dei misericordia te circumplectatur, et ab omni iniquitate conservet.