Scripta extremo a. 409.
A. solatur Victorianum presbyterum ad toleranter accipienda quae barbari, in Italiam Hispaniamque inruentes, inferebant sanetis viris sacrisque virginibus (n. 1). Ostendit cur Deus illa mala, quae ethnici Christianae religioni culpae dabant, permitteret (n. 24), quid boni Christifidelium martyrium prae se ferat (n. 5-6). Refert deinde quo modo liberata sit Severi antistitis neptis quaedam in servitutem redacta ostenditque vim sacris virginibus repugnantibus illatam illarum non obesse castitati (n. 7-9).
DOMINO DILECTISSIMO ET DESIDERANTISSIMO FRATRI ET COMPRESBYTERO VICTORIANO, AUGUSTINUS, IN DOMINO SALUTEM.
1. Litterae tuae impleverunt grandi dolore cor nostrum, quibus petisti ut prolixo opere aliqua responderem; cum talibus malis magis prolixi gemitus et fletus, quam prolixi libri debeantur. Totus quippe mundus tantis affligitur cladibus, ut pene pars nulla terrarum sit, ubi non talia, qualia scripsisti, committantur atque plangantur. Nam ante parvum tempus, etiam in illis solitudinibus Aegypti, ubi monasteria separata ab omni strepitu, quasi secura delegerant, a barbaris interfecti sunt fratres. Iamvero quae modo in regionibus Italiae, quae in Galliis nefaria perpetrata sint, etiam vos latere non arbitror; de Hispanis quoque tot provinciis, quae ab his malis diu videbantur intactae, coeperunt iam talia nuntiari. Sed quid longe imus? Ecce in regione nostra Hipponensi, quoniam eam barbari non attigerunt, clericorum donatistarum et Circumcellionum latrocinia sic vastant ecclesias, ut barbarorum fortasse facta mitiora sint. Quis enim barbarus excogitare potuit quod isti, ut in oculos clericorum nostrorum calcem et acetum mitterent, quorum membra etiam caetera plagis horrendis vulneribusque sauciarunt? Depraedantur etiam domos aliquas et incendunt, fructus aridos diripiunt, humidos fundunt, et talia caeteris comminando, multos etiam rebaptizari compellunt. Pridie quam ista ad te dictavi, ex uno loco per huiusmodi terrores quadraginta et octo animae mihi rebaptizatae nuntiatae sunt.
Calumniosae ethnicorum in Christianam religionem querelae.
2. Plangenda sunt haec, non miranda, et exclamandum ad Deum, ut non secundum merita nostra. sed secundum misericordiam suam a tantis malis liberet nos. Nam quid utique sperandum fuit generi humano, cum haec et in Prophetis et in Evangelio tanto ante praedicta sint? Non itaque debemus tam nobis ipsis esse contrarii, ut credamus quando leguntur, et queramur quando complentur: sed potius et illi qui increduli fuerant, cum haec in sanctis Libris conscripta legerent vel audirent, nunc saltem credere debent cum compleri iam vident; ut de his tum magnis pressuris tamquam in torculari Domini Dei nostri, sicut amurca infidelium murmurantium et blasphemantium fluit, ita oleum quoque fidelium confitentium et orantium exprimi et liquari non cesset. Illis enim qui contra christianam fidem querelas impias iactare non quiescunt, dicentes quod antequam ista doctrina per mundum praedicaretur, tanta mala non patiebatur genus humanum, facile est ex Evangelio respondere; Dominus enim dicit: Servus nesciens voluntatem domini sui, et faciens digna plagis, vapulabit paucas; servus autem sciens voluntatem domini sui, et faciens digna plagis, vapulabit multas 1. Quid ergo mirum, si christianis temporibus iste mundus, tamquam servus iam sciens voluntatem Domini sui, et faciens digna plagis, vapulat multas? Attendunt quanta celeritate Evangelium praedicatur, et non attendunt quanta perversitate contemnitur. Servi autem Dei humiles et sancti, qui dupliciter mala temporalia patiuntur, quia et ab ipsis impiis, et cum ipsis patiuntur, habent consolationes suas, et spem futuri saeculi; unde dicit Apostolus: Non sunt condignae passiones huius temporis ad futuram gloriam, quae revelabitur in nobis 2.
Cur Deus sinat bonos vexari.
3. Proinde, carissime, etiam illis quorum verba dicis te ferre non posse, quoniam dicunt: Si nos peccatores ista meruimus, quare et servi Dei barbarorum ferro perempti sunt, et ancillae Dei captivae ductae sunt? humiliter et veraciter et pie responde: Quantamlibet enim iustitiam servemus, quantamlibet Domino obedientiam exhibeamus, numquid meliores esse possumus illis tribus viris, qui in caminum ignis ardentis pro conservanda lege Dei proiecti sunt? Et tamen lege quid illic dicat Azarias, unus ex tribus qui aperiens os suum in medio ignis, dixit: Benedictus es, Domine Deus patrum nostrorum, et laudabilis; et gloriosum nomen tuum in saecula: quoniam iustus es in omnibus quae fecisti nobis, et omnia opera tua vera, et rectae viae tuae, et omnia iudicia tua veritas, et iudicia veritatis fecisti per omnia quae intulisti nobis, et civitati sanctae patrum nostrorum Ierusalem; quoniam in veritate et iudicio intulisti nobis omnia haec, propter peccata nostra; quoniam peccavimus, et Legi tuae non paruimus, et mandatis tuis non obaudivimus, ut bene nobis esset; et omnia quae intulisti nobis, in iudicio vero intulisti. Et tradidisti nos in manus iniquorum inimicissimorum transfugarum, et regi iniusto et pessimo ultra universam terram. Et nunc non est ut possimus aperire os: vere confusio et opprobrium facti sumus servis tuis, et eis qui te colunt. Ne tradideris nos in perpetuum propter nomen tuum, Domine, et ne despexeris testamentum tuum, et ne abstuleris misericordiam tuam a nobis, propter Abraham qui a te dilectus est, et propter Isaac servum tuum, et Israel sanctum tuum, quibus locutus es multiplicaturum te semen eorum ut astra coeli et arenam maris: quoniam, Domine, minimi facti sumus prae omnibus nationibus, et sumus humiles hodie in terra propter peccata nostra 3. Vides certe, frater, quales viri, quam sancti, quam fortes in medio tribulationis, ubi tamen eis parcebatur, et eos urere ipsa flamma verebatur, peccata sua confitebantur, pro quibus se digne et iuste humiliari noverant, nec tacebant.
Daniel et populi et sua ipsius peccata confitens.
4. Numquid etiam meliores esse possumus ipso Daniele, de quo per Ezechielem prophetam dicit Deus ad principem Tyri: Numquid tu sapientior quam Daniel? 4 Et qui ponitur unus in tribus iustis quos dicit Deus solos se liberaturum; ostendens utique in illis tres quasdam formas iustorum, quos ita se liberaturum dicit, ut nec filios suos secum liberent. sed ipsi soli liberentur, Noe. Daniel, et Iob 5? Lege tamen etiam precem Danielis, et vide quemadmodum in captivitate positus peccata, non tantum populi sui, verum etiam sua confiteatur, et pro his dicat per iustitiam Dei se ad illam captivitatis poenam et opprobria pervenisse. Sic enim scriptum est: Et dedi faciem meam ad Dominum Deum, ut quaererem preces et obsecrationes in ieiunationibus et sacco, et precatus sum Dominum Deum meum, et confessus sum, et dixi: Domine Deus magne et mirabilis, et qui servas testamentum tuum, et misericordiam diligentibus te et servantibus praecepta tua, peccavimus, adversus Legem fecimus, impie egimus, et recessimus, et declinavimus a praeceptis tuis, et a iudiciis tuis, et non exaudivimus servos tuos Prophetas, qui loquebantur in nomine tuo ad reges nostros, et ad omnem populum terrae. Tibi, Domine, iustitia, nobis autem confusio faciei, sicut dies hic viro Iuda, et habitantibus Ierusalem, et omni Israel, qui proximi sunt, et qui longe sunt in omni terra, in qua eos disseminasti ibi, propter contumaciam eorum, quia improbaverunt te, Domine. Nobis autem confusio faciei, regibus nostris, et principibus nostris, et patribus nostris, qui peccavimus. Tibi Domino Deo nostro miserationes et propitiationes, quoniam recessimus, et non audivimus vocem Domini Dei nostri, ut essemus in praeceptis legis huius quam dedit in conspectu nostro in manu servorum eius Prophetarum. Et omnis Israel peccaverunt adversus legem tuam, et declinaverunt ne audirent vocem tuam: et supervenit nobis maledictio et iusiurandum, quod scriptum est in lege Moysi 6 servi Dei, quoniam peccavimus, et statuit sermones suos, quos locutus est ad nos et ad iudices nostros, qui iudicabunt nos, superducere in nos mala magna, quae numquam facta sunt sub omni coelo secundum ea quae facta sunt in Ierusalem. Sicut scriptum est in Lege Moysi, omnia mala haec venerunt ad nos, et non rogavimus Dominum Deum nostrum, ut averteret a nobis delicta nostra, et ut intellegeremus omnem veritatem tuam. Et vigilavit Dominus Deus ad omnem sanctum suum, et perduxit ea quae fecit ad nos, quoniam iustus Dominus Deus noster in omni mundo suo quem fecit, et non audivimus vocem eius. Et nunc, Domine Deus noster, qui eduxisti populum tuum de terra Aegypti in manu forti, et fecisti tibi nomen sicut dies hic, delicta adversus legem tuam fecimus. Domine, in omni misericordia tua avertatur impetus tuus, et ira tua a civitate tua Ierusalem, et monte sancto tuo. Propter peccata enim nostra et iniquitates patrum nostrorum, Ierusalem et populus tuus in confusionem venit omnibus qui circum nos sunt. Et nunc exaudi, Deus noster, preces servi tui et orationem eius, et ostende nobis faciem tuam ad sanctificationem tuam quae deserta est. Propter te inclina, Domine Deus meus, aurem tuam, et exaudi; aperi oculos tuos, et vide interitum nostrum et civitatis tuae Ierusalem, super quam invocatum est nomen tuum super eam, quoniam non in nostra iustitia iactavimus precem nostram in conspectu tuo, sed ad misericordiam tuam quae magna est. Exaudi Domine, propitiare Domine, intende Domine, et ne tardaveris propter te, Deus meus; quoniam nomen tuum invocatum est in civitate tua, super civitatem tuam et populum tuum. Et adhuc me loquente et orante et enumerante peccata mea et peccata populi mei 7. Vide quemadmodum sua peccata prius dixit, et postea populi sui. Et hanc Dei commendat iustitiam, et hanc Dei laudem dicit, quia non iniuste, sed pro peccatis eorum flagellat etiam ipsos sanctos suos. Si ergo ista dicunt qui excellentissima sanctitate ignes et leones circa se innoxios habuerunt, quid nos oportet dicere in humilitate nostra, qui tam longe illis impares sumus, quantamcumque iustitiam servare videamur?
Quid sanctorum martyrio Deus prospiciat.
5. Sed ne aliquis existimet illos Dei servos, quos dicis a barbaris interfectos, sic illam mortem evadere debuisse, quomodo tres illi viri ab ignibus, et Daniel a leonibus liberatus est; sciat illa propterea facta miracula, ut eos verum Deum colere crederent reges, a quibus in illa supplicia tradebantur. Hoc enim erat in occulto iudicio et misericordia Dei, ut illis regibus eo modo consuleret ad salutem. Antiocho autem regi, qui Machabaeos poenis crudelibus interemit 8, noluit ita consulere, sed eorum gloriosissimis passionibus cor duri regis acriori severitate punivit. Lege tamen, etiam unus illorum, qui sexto loco patiebatur, quid dicat. Ita enim scriptum est: Et post hunc sextum applicuerunt. Cumque hic tormentis excruciatus moreretur, dixit: Noli te seducere propter nos; haec patimur peccantes in Deum nostrum, et facta sunt haec digna nobis. Tu autem noli te putare impunitum futurum, qui adversus Deum et Legem eius legibus tuis pugnare voluisti 9. Vides etiam isti quam humiliter et veraciter sapiant, qui pro peccatis suis se flagellari a Domino confitentur: de quo scriptum est: Quem enim diligit Dominus corripit; flagellat autem omnem filium quem recipit 10: unde et Apostolus: Si enim nosmetipsos iudicaremus, a Domino non utique iudicaremur. Cum iudicamur autem a Domino corripimur, ne cum hoc mundo damnemur 11.
Nefas in tribulationibus adversus Deum murmurare.
6. Haec fideliter lege, fideliter praedica, et quantum potes cave, et cavendum doce, ne adversus Deum in his tentationibus et tribulationibus murmuretur. Bonos dicis Dei servos et fideles et sanctos, gladio barbarorum peremptos. Quid autem interest, utrum eos febris an ferrum de corpore solverit? Non qua occasione exeant, sed quales ad se exeant Dominus attendit in servis suis, nisi quod maiorem habet poenam languor diuturnus quam citissimus exitus: et tamen etiam ipsum languorem diuturnum et horrendum legimus, qualem passus est Iob ille, cuius certe iustitiae Deus ipse qui falli non potest, tale perhibet testimonium 12.
Portentosa sacrae cuiusdam virginis liberatio.
7. Gravissima sane et multum dolenda est illa captivitas feminarum castarum atque sanctarum, sed non est captivus earum Deus, nec captivas deserit suas, si novit suas. Nam et illi sancti quorum passiones et confessiones de Scripturis sanctis commemoravi, ab hostibus ducti atque in captivitate positi, illa dixerunt quae conscripta legerentur a nobis, ut disceremus captivos Dei servos non deseri a Domino suo. Unde autem scimus quid etiam per istas omnipotens et misericors Deus in ipsa terra barbarica fieri velit mirabilium suorum? Tantum non cessetis pro illis ingemiscere ad Deum, et quaerere quantum potestis, et quantum ipse permittit, cum tempus et facultatem dederit, quid de illis factum sit, vel quae vestra possint habere solatia. Nam de Sitifensi ante paucos annos Severi episcopi neptis sanctimonialis a barbaris ducta est, et per mirabilem Dei misericordiam cum honore magno suis parentibus restituta est. Domus enim illa barbarorum ubi captiva ingressa est, subita coepit dominorum infirmitate iactari, ita ut omnes ipsi barbari, tres nisi fallor, vel amplius fratres, periculosissima infirmitate laborarent. Quorum mater animadvertit puellam Deo deditam, et credidit quod eius orationibus sui filii possent ab imminentis iam mortis periculo liberari; petivit ut oraret pro eis, pollicens quod, si salvi facti essent, eam suis parentibus redderent. Ieiunavit illa et oravit, et exaudita continuo est. Ad hoc enim factum erat, quantum exitus docuit. Ita illi tam repentino Dei beneficio salute percepta, mirantes eam et honorantes, quod eorum mater promiserat impleverunt.
Humili ad Deum precatione animus levandus.
8. Ora ergo Deum pro eis, et roga ut etiam ipsas doceat talia dicere, qualia supra memoratus sanctus Azarias, inter caetera in oratione et confessione sua fudit ad Deum. Sic enim sunt illae in terra captivitatis suae, quomodo erant illi in ea terra, ubi nec sacrificare more suo poterant Domino, sicut nec istae possunt, vel ferre oblationem ad altare Dei, vel invenire ibi sacerdotem per quem offerant Deo. Donet ergo eis Dominus ut ei dicant, quod Azarias dixit in consequentibus precum suarum: Non est in hoc tempore princeps et propheta et dux, non holocausta, neque oblatio, neque supplicationes, nec locus ad sacrificandum in conspectu tuo, et invenire misericordiam; sed in anima contrita et spiritu humilitatis accipiamur. Sicut in holocaustomatibus arietum et taurorum, et in multitudine agnorum pinguium, sic fiat sacrificium nostrum in conspectu tuo hodie perficere subsequentes te, quoniam non erit confusio iis qui in te confidunt. Et nunc sequimur toto corde et timemus te, et quaerimus faciem tuam, Domine; ne confundas nos, sed fac nobiscum secundum mansuetudinem tuam, et secundum multitudinem misericordiae tuae, et libera nos secundum mirabilia tua, et da gloriam nomini tuo, Domine, et revereantur omnes, qui ostendunt servis tuis mala, et confundantur ab omnipotentia, et virtus eorum conteratur, et sciant quoniam tu es Dominus Deus solus et gloriosus in universo orbe terrae 13.
Castitatis integritas qua in re posita.
9. Haec illis dicentibus, et ad Deum ingemiscentibus, omnino suis aderit qui suis adesse consuevit, et aut nihil earum castissimis membris libidine hostili perpetrari permittet; aut si permittet, non imputabit. Cum enim animus nulla consensionis turpitudine maculatur, etiam carnem suam defendit a crimine: et quidquid in ea nec commisit, nec permisit libido patientis, solius erit culpa facientis; omnisque illa violentia non pro corruptionis turpitudine, sed pro passionis vulnere deputabitur. Tantum enim in mente valet integritas castitatis, ut illa inviolata, nec in corpore possit pudicitia violari, cuius membra potuerint superari. Haec epistola pro tuo desiderio brevis, pro meis tamen occupationibus multum prolixa, et propter perlatoris festinationem nimis accelerata sufficiat caritati tuae. Multo uberius vos Dominus consolabitur, si Scripturas eius intentissime legeritis.