EPISTOLA 109

Incerti temporis.

Severus, Milevitanus antistes, maximam delectationem fructumque ex Augustini lectione se percipere profitetur summisque laudibus illum extollit (n. 1-2) ac demum provocat ad rescribendum (n. 3).

VENERABILI AC DESIDERABILI ET TOTO SINU CARITATIS AMPLECTANDO EPISCOPO AUGUSTINO, SEVERUS.

Summis laudibus celebratur A.

1. Deo gratias, frater Augustine, cuius donum est quidquid in nobis bonorum gaudiorum est. Fateor, bene mihi tecum est; multum te lego: mirum dicam, sed verum plane, quam mihi absens solet esse praesentia, tam praesens facta est absentia tui. Nullae se nobis interponunt turbulentae actiones temporalium rerum. Ago quantum possum, etsi non tantum possum quantum volo: quid ego dicam, quantum volo? Nosti optime quam avarus sim tui: nec tamen murmuro, quia non tantum ago quantum volo, quoniam rursus non minus ago quantum possum. Deo ergo gratias, frater dulcissime, bene mihi tecum est, gaudeo tecum arctius coniunctus; et ut ita dicam, unissime quantum potest adhaerens tibi, redundantiam uberum tuorum suscipiens vires comparo, si possim idoneus effici ad ea concutienda et exprimenda, ut quidquid secretius et interius, clausum custodiunt remotis pellibus quas adhuc lactenti sugendas inserunt, ipsa mihi viscera si possibile est, dignentur effundere. Viscera, inquam, mihi ut refundantur cupio: viscera tua, viscera pinguia sagina coelesti, et condita omni dulcedine spiritali; viscera tua, viscera pura, viscera simplicia, nisi quod duplici sunt vinculo redimita geminae charitatis; viscera tua, viscera perfusa lumine veritatis, et refulgentia veritatem. Horum me manationi vel resultationi subicio, quo nox mea in lumine tuo deficiat, ut in diei claritate simul ambulare possimus. O vere artificiosa apis Dei, construens favos divini nectaris plenos, manantes misericordiam et veritatem, per quos discurrens deliciatur anima mea, et vitali pastu quidquid in se minus invenit, aut imbecillum sentit, resarcire et suffulcire molitur.

Augustini scripta Dei proximique amorem fovent.

2. Benedicitur Dominus per praeconium oris tui, et fidele ministerium: quod sic concinere et respondere facis canenti tibi Domino, ut quidquid de eius plenitudine ad nos usque redundat, iucundius efficiatur et gratius per tuum elegantem famulatum, et succinctam munditiam, et fidele ac castum simplexque ministerium: quod ita resplendere facis per argutias tuas et vigilantiam tuam, ut perstringat oculos, et in se rapiat; nisi tu idem innuas Dominum, ut quidquid in te delectabile lucet, referentes nos ad illum, ipsius esse agnoscamus de cuius bonitate tam bonus es, et de cuius puritate et simplicitate ac pulchritudine purus, simplex et pulcher es; et illi agentes gratias de bono tuo, dono suo dignetur nos tibi adiungere, vel quoquo modo subiungere, ut plenius subiciamur illi, cuius te ductu ac moderatione talem gaudemus, ut et tibi contingat gaudere de nobis: quod non diffido ore, si tuis me orationibus adiuves, cuius imitatione nonnihil iam profeci, ut talis esse desiderem. Vides quid facias, quod sic bonus es, quam nos rapias in amorem proximi, qui nobis primus ad dilectionem Dei et ultimus gradus est, et quasi limes quo sibi uterque annectitur Dei et proximi; in quo nos, ut dixi, quasi limite stantes amborum calore tangimur, et amborum flagramus amore. Sed quantum nos iste ignis exusserit et purgaverit proximi, tantum nos in illum puriorem Dei ire compellit. In quo iam nullus nobis amandi modus imponitur, quando ipse ibi modus est sine modo amare. Non ergo verendum est ne plus amemus Dominum nostrum, sed ne minus, timendum.

Augustini rescriptum flagitatur.

3. Haec epistola superior, quae tibi me quasi abstersa tristitia felicitate actionum, de liberali otio quod tecum mihi agere licuit in hoc rure posito (nam ita licere potuit) laetiorem offert, antequam sane venerabilis episcopus nos visitare dignaretur, quasi meta illorum gaudiorum scripta est, et quod vere mirer, eodem die venit quo scripta est. Quid hoc est, quaeso, anima mea, nisi forte quod nos delectat; tamen etsi honestum est, non tamen satis utile, quia in parte est? Interim licet universo hanc ipsam partem, id est nos ipsos, quantum pro peccatis nostris nobis cedit materia, id est nos ipsi cedimus, nobis elimatiores et compaginabiliores, si tamen admittis hoc verbum, aptare moliamur. Habes epistolam non pro tua magnitudine, sed pro mea parvitate longiorem, qua te provocaverim, ut iam non pro mea parvitate, sed pro tua magnitudine mihi epistola mittatur. Quae tamen quantacumque erit, mihi longa non erit, cui totum tempus breve est ad te legendum. Rescribe mihi quando, aut ubi occurrere debeam, propter illam causam qua me iussisti occurrere. Quod si est integra, et non forte aliud melius placuit, tunc occurram; sin minus, rogo te, nolo me a cursu revoces meo: illa enim sola visa est, quam praeponerem mihi. Fratres omnes qui nobis in Domino conservi sunt, et desidero multum, et saluto.