Scripta post superiorem inter extremum a. 409 et mensem Aug. a. 410.
A. Macrobio exponit quae esset in iterando baptismo (n. 1-6) iniuria ac vanitas in tota Donatistarum separatione (n. 7-19) hortaturque schismaticos ad Ecclesiae ut redeant communionem (n. 20).
DOMINO FRATRI DILECTO MACROBIO, AUGUSTINUS
1. 1. Carissimi filii mei, honorabiles viri, cum ad tuam Benevolentiam attulissent litteras meas, quibus admonui rogavique te, ne subdiaconum nostrum rebaptizares, rescripserunt mihi te respondisse: Non possum nisi ad me venientes suscipere, et eis fidem quam postulaverint dare: et tamen si ad te venerit in vestra communione baptizatus, qui diu a vobis separatus fuit, et per ignorantiam se putaverit denuo baptizandum, idque poposcerit, cum quaesieris et cognoveris ubi fuerit baptizatus, suscipis quidem ad te venientem, nec tamen ei das quam postulat fidem, sed doces hominem habere quod petit, nec verba errantis attendis, sed studium adhibes corrigentis. Male ergo dantem quod iam dandum non est, et Sacramentum quod datum est violantem suus error accusat, non petentis excusat. Dic itaque mihi, obsecro te, quomodo non habeat qui petivit abs te, quod iam acceperat per me? Si propter alienam aquam, et alienum fontem, quod solent dicere qui non intellegunt, quia scriptum est: Ab aqua aliena abstine te, et de fonte alieno ne biberis 1; Felicianus quando separatus est a vobis in parte Maximiani, veritatis adulter, catena sacrilegii, sicut concilii vestri verba indicant, trahebatur. Si secum abstulerat fontem vestrum, quis erat fons in quo, illo separato, vestros baptizatis? Si autem in alieno fonte baptizaverat, quare post eum non rebaptizastis? Simul enim nunc vester episcopus sedet cum Primiano a se damnato et damnatore suo.
Macrobi rescriptum.
1. 2. Sed sicut mihi suis litteris intimarunt nostri, qui in hac causa te viderunt, cum quaererent quid hinc diceres, respondisti te nuper ordinatum, factorum patris tui iudicem esse non posse, sed in eo quod a prioribus tuis acceperis, permanere. Hinc sane dolui necessitatem tuam, cum te existimem, sicut audio, bonae indolis iuvenem. Quid enim te ad hanc responsionem, nisi malae causae necessitas cogit? Sed si attendas, mi frater, si recte cogites, si Deum timeas, in mala causa perseverare nulla necessitas cogit. Haec enim responsio tua non quaestionem tibi a me propositam solvit, sed causam nostram ab omni calumnia vestrae causationis absolvit. Dicis enim te nuper ordinatum factorum patris tui iudicem esse non posse, sed in eo quod a prioribus tuis acceperis permanere. Cur ergo non potius in Ecclesia, quam Scriptura teste incipientem ab Ierusalem, atque per omnes gentes fructificantem atque crescentem 2 a Domino Christo per Apostolos accepimus, permanemus; et de factis nescio quorum patrum, quae ante pene centum annos admissa dicuntur, modo iudicamur? Si enim tu de patre tuo, adhuc in hac vita constituto, non audes iudicare, quem potes interrogare; mihi quare dicitur ut iudicem de mortuo longe antequam natus sum? et christianis gentibus quare dicitur ut iudicent de factis Afrorum traditorum ante tot annos mortuorum, quos nec vivos tot christiani qui tunc vivebant, in terris remotissimis constituti audire vel nosse potuerunt? Qui manentem notum non audes iudicare Primianum, cur mihi antiquum et ignotum iudicandum vis imponere Caecilianum? Si patres tuos non iudicas de factis suis, quare fratres tuos iudicas de factis alienis?
Baptismi sanctitas ex una Christi pendet gratia.
1. 3. An forte fratres nos negas? Sed melius audimus sanctum Spiritum per prophetam praecipientem: Audite qui pavetis verbum Domini: dicite, Fratres nostri estis, his qui vos oderunt et qui vos detestantur, ut nomen Domini honorificetur, et appareat illis in iucunditate, ipsi autem erubescant 3. Revera enim si hominibus nomen Domini iucundius esset, quam nomina hominum, numquid Christus clamans: Pacem meam do vobis 4, divideretur in membris suis per eos qui dicunt: Ego quidem sum Pauli, ego autem Apollo, ego vero Cephae 5 et per hominum nomina dilaniantur? numquid Christus exsufflaretur in baptismo suo, de quo dictum est: Hic est qui baptizat 6; de quo dictum est: Christus dilexit Ecclesiam suam, et tradidit seipsum pro ea, ut eam sanctificaret, mundans eam lavacro aquae in verbo 7? numquid ergo in ipso suo lavacro exsufflaretur, si nomen Domini esset iucundius, cuius est ipse baptismus, quam nomen hominum, de quibus dicitis: Sanctum est quod ille dat, non quod ille?
Sine ira et studio iudicandum esse.
2. 4. Et tamen collegae tui ubi voluerunt, veritatem potius attenderunt, et non solum baptismum quem dedit Primianus in vestra communione, sed et quem dedit Felicianus in Maximiani sacrilego schismate, propter honoris Domini iucunditatem sanctum esse senserunt; et characterem, non solum quem ipse apud vos acceperat, sed et quem aliis extra nos desertor infixerat, ipso correcto violare non ausi sunt, quia regium cognoverunt. De hoc eorum facto tam bono iudicare non vis, ubi eos deberes laudabiliter imitari, et sequeris iudicium eorum, in quo merentur ab omnibus detestari. Times de Primiano iudicare, ne cogaris audire quod culpes: imo vero iudica, et illic magis poteris invenire quod laudes. Non enim quod male fecit Primianus te volumus memorare, sed quod optime fecit: qui in suscipiendis quos eius damnator in separatione sceleratissima baptizaverat, errorem hominum correxit, non Dei Sacramenta destruxit. Bonum Christi et in hominibus malignis agnovit; malum autem hominum, non violato Christi bono, emendavit. Aut si hoc factum displicet tibi, illud saltem attende, illud pro bono tuo ingenio prudenter adverte, quia unum Primianum non iudicas de factis ipsius Primiani, et orbem christianum iudicas de factis Caeciliani. Times ne te polluat, si noveris quod vindicare non audeas: absolve ergo gentes, quae nec nosse poterant quod accusas.
Intestinae contentiones ac repugnantes mores Donatistarum.
2. 5. Nec tamen illud unius Primiani factum est: scis, in quantum opinor, et tu, centum ferme episcopi vestri factione damnabili cum Maximiano conspirantes, ausi sunt damnare Primianum; et trecentorum decem Bagaiensi concilio, sicut decreti eius verba personant: "Maximianum fidei aemulum, veritatis adulterum, Ecclesiae matris inimicum, Dathan, Core, et Abiron ministrum, de pacis gremio sententiae fulmen excussit". Hinc alii duodecim, qui eius ordinationi, quando contra Primianum levatus est, interfuerant, non dilata damnatione coniuncti sunt: caeteris autem, ne nimia praecisio fieret, praestituto die, redeundi est concessa dilatio, salvis suis honoribus, si intra terminum temporis remeassent. Nec timuerunt trecenti et decem ad suum collegium revocare tanto Maximiani sacrilegio accusatos, intuentes forte quod scriptum est: Caritas cooperit multitudinem peccatorum 8. Quibus autem est permissum tempus dilationis, foris a vestra communione baptizaverunt, quoscumque baptizare potuerunt. Neque enim nisi foris fuissent, dilatione concessa invitari poterant ut redirent. Deinde et antequam dilatio finiretur, et posteaquam finita est, illi duodecim cum Maximiano damnati, apud tres aut amplius proconsules accusati sunt, ut e sedibus suis iudiciario vigore pellerentur: inter quos erat Felicianus Mustitanus, de quo nunc ago, et Praetextatus Assuritanus nuper defunctus, in cuius damnati loco alter iam fuerat ordinatus. Quos duos non unus Primianus, sed multi coepiscopi vestri, cum frequentissima numerositate Thamugadensis Optati natalitia celebrarent, post eorum sine dilatione damnationem, post terminatam quae caeteris data fuerat dilationem, post divulgatam forensi etiam strepitu apud tot consules accusationem, in honoribus integris susceperunt, et post eos nullum baptizaverunt. Si huic assertioni resistitur, vel horum aliquid si negatur, periculo episcopatus mei exigar probare quod loquor.
Scriptura Sacra a Donatistis distorta
2. 6. Finita est causa, frater Macrobi: Deus hoc egit, Deus hoc voluit; occultae illius providentiae fuit ut in causa Maximiani speculum vobis correctionis proponeretur, ut omnis adversum nos, imo adversus Christi Ecclesiam toto orbe crescentem, non dico vestra, ne in te videar contumeliosus, sed certe vestrorum criminosa calumnia finiretur. Nihil enim remansit omnino eorum quae contra nos, tamquam de Scripturis ab hominibus non intellegentibus proferri solent. Nam haec habere in ore consueverunt: Ab aqua aliena abstine te 9. Sed respondetur: Non est aqua aliena, quamvis sit in alienis; sicut nec aqua illa Maximiani fuit, unde vos non abstinuistis. Item proponitur nobis: Facti sunt mihi sicut aqua mendax, non habens fidem 10. Sed respondetur: Hoc dictum est de fictis hominibus, non pertinentibus ad Dei Sacramenta, quae nec in mendacibus possunt esse mendacia. Nam utique mendaces fuerunt qui Primianum, sicut ipsi perhibetis, falsis criminibus damnaverunt; nec tamen aqua mendax fuit, in qua separati a vobis, quos potuerunt, baptizaverunt. Nam quando eam in his, quos Felicianus et Praetextatus foris baptizaverunt, suscepistis, et in mendacibus veracem fuisse sensistis. Proponitur nobis: Qui baptizatur a mortuo, quid prodest lavacrum eius? 11 Respondetur: Si hoc de baptismo scriptum est, quo baptizant illi quos tamquam mortuos eiecit Ecclesia, non dixit hoc lavacrum non esse, sed nihil prodesse; quod et nos dicimus. Verumtamen quando cum illo ad Ecclesiam venerit, quod foris oberat, intus proderit; non cum ipse repetitur Baptismus, sed cum corrigitur baptizatus. Sicut Maximianum et socios eius, umquam mortuos a vestra congregatione, communionis lectos loquitur Vagaiense concilium: "Veridica, inquit, unda, in asperos scopulos nonnullorum naufraga proiecta sunt membra. Aegyptiorum quodammodo exemplo pereuntium funeribus plena sunt littora, quibus in ipsa morte maior est poena, quod post extortam aquis ultricibus animam nec ipsam inveniunt sepulturam". Ex hac turba mortuorum, quasi reviviscentes Felicianum et Praetextatum in suis honoribus suscepistis, et ab eis in illa morte baptizatos non rebaptizastis; quia baptismum Christi foris datum per mortuos, mortuis non prodesse, eumdem tamen ipsum prodesse intus reviviscentibus agnovistis. Proponitur nobis: Oleum peccatoris non impinguet caput meum 12. Respondetur, hoc scriptum de assentatione leni atque fallaci blandi adulatoris intellegi, qua ungitur et crescit eis caput, cum laudantur peccatores in desideriis animae suae, et qui iniqua egerint, benedicuntur. Quod ex priore versu satis apparet; sic enim posita est tota sententia: Emendabit me iustus in misericordia, et arguet me; oleum autem peccatoris non impinguabit caput meum. Malle se dixit veraci misericordis austeritate conteri, quam deceptoria laude fallentis extolli. Sed quomodolibet intellegatis, certe in eis quos in sacrilegio Maximiani Felicianus et Praetextatus baptizaverunt, aut peccatorum oleum suscepistis, aut etiam peccatoribus ministrantibus datum Christi esse oleum cognovistis. Neque enim non erant peccatores, quando de illis in Vagaiensi concilio dicebatur: "Famosi criminis reos, qui funesto opere perditionis, vas sordidum collecta faeculentia glutinarunt, damnatos esse cognoscite".
Bonos cum malis in Ecclesia misceri.
3. 7. Ista de Baptismo dixisse suffecerit. Causa vero separationis vestrae his solet non intellectis testimoniis colorari. Scriptum est: Ne communices peccatis alienis 13. Sed respondetur, eum communicare peccatis alienis, qui consentit malis factis; non eum, qui cum ipse sit triticum, simul tamen cum palea, quamdiu area trituratur, divinis communicat Sacramentis. Scriptum est enim: Exite inde, et immundum ne tetigeritis; et: Qui tetigerit pollutum, pollutus est 14; sed consensione voluntatis, qua deceptus est homo primus, non conversatione corporis, qua et Iudas osculatus est Christum. Pisces quippe illi, de quibus in Evangelio Dominus loquitur, boni et mali intra eadem retia, quibus congregationis coaptat unitatem, usque ad finem saeculi, quod littoris nomine praefiguratur 15 pariter natant corporibus mixti, sed moribus separati. Scriptum est enim: Modicum fermentum totam massam corrumpit 16, sed eorum qui consentiunt mala facientibus, non eorum qui secundum prophetam Ezechielem, gemunt, et moerent ob iniquitates populi Dei, quae fiunt in medio eorum 17.
Malos in Ecclesia tolerandos Scriptura testatur.
3. 8. Istam malorum permixtionem gemit et Daniel: tres quoque viri gemuerunt 18; ille hoc in oratione, illi in fornace testantur: nec tamen se ab unitate populi, cuius peccata confitebantur, corporali disiunctione separaverunt. Prophetae omnes in eumdem populum in quo erant, quae et quanta dixerunt! nec sibi tamen alterum populum in quo essent, discessione corporali vel segregatione quaesierunt. Ipsi Apostoli permixtum sibi diabolum Iudam 19 usque in finem, quo se ipse etiam laqueo perdidit, sine ulla sui contaminatione tolerarunt, ita ut diceret eis Dominus, propter illius inter eos praesentiam: Et vos mundi estis, sed non omnes 20. Nec ob illius immunditiam, tamquam fermento in eis dissimilium morum massa corrupta est. Nec recte affirmari potest quod eos illius latebat nequitia, nisi forte qua fuerat etiam Dominum traditurus: nam ipsi de illo scripserunt quod fur erat, et omnia quae mittebantur de dominicis loculis auferebat 21. Non eis quisquam calumniabatur illo testimonio: Videbatis furem, et concurrebatis cum eo 22: et factis enim malorum, non Sacramentorum communione, sed eorumdem factorum consensione concurritur. Apostolus Paulus quantum de falsis fratribus conqueritur 23! quorum tamen corporali permixtione non maculabatur, cordis puri diversitate seiunctus. Nam a quibusdam quos invidos noverat, gaudet Christum pariter praedicari 24; et utique invidia diabolicum vitium est.
Quam aperte b. Cyprianus unitatem defenderit.
3. 9. Postremo episcopus Cyprianus, iam Ecclesia copiosius dilatata, vicinior temporibus nostris, cuius auctoritate aliquando repetitionem Baptismi confirmare conamini, cum illud concilium, vel illa scripta, si vere ipsius sunt, et non, sicut aliqui putant, sub eius nomine conscripta atque conficta, contineant quantum dilexerit unitatem, quomodo in ea tolerandos, etiam contra quos ipse sentiebat, apertissima exhortatione consuluerit, ne pacis vinculum rumperetur: id potissimum attendens, quia si quis alterutris, quibus aliud videtur quam veritas habet, humanus error irrepserit, fraterna concordia custodita caritas etiam cooperit multitudinem peccatorum 25. Hanc ille sic tenuit, sic amavit, ut si quid aliter quam res est, de Baptismi sacramento sapuerat, id quoque Deus illi revelaret, sicut Apostolus fratribus in caritate ambulantibus dicit: Quotquot ergo perfecti, hoc sapiamus; et si quid aliter sapitis, id quoque vobis Deus revelabit. Verumtamen in quod pervenimus, in eo ambulemus 26. Huc accedit quoniam fructuosum sarmentum, si aliquid habebat adhuc purgandum, gloriosa martyrii falce purgatum est: non quia pro Christi nomine occisus est, sed quia pro Christi nomine in gremio unitatis occisus est. Nam ipse scripsit, et fidentissime asserit, eos qui extra unitatem, etiamsi pro illo nomine moriantur, occidi posse, non posse coronari 27. Tantum valet sive ad delenda, sive ad confirmanda peccata, vel custodita, vel violata caritas unitatis.
B. Cyprianus de tolerandis in Ecclesia zizaniis.
3. 10. Ipse ergo ille Cyprianus, cum per impiorum Gentilium persecutionem vastata Ecclesia multos plangeret lapsos, malis hoc moribus tribuens eorum, qui in ipsa Ecclesia damnabili conversatione vivebant, de collegarum suorum moribus gemit, nec suum gemitum silentio tegit; sed dicit eos in tantam cupiditatem fuisse progressos, ut esurientibus, etiam in Ecclesia fratribus, habere argentum largiter vellent, fundos insidiosis fraudibus raperent, usuris multiplicantibus fenus augerent 28. Puto istorum avaritia, fundis, et fenore Cyprianum non fuisse maculatum; nec tamen ab eis se corporali segregatione, sed vitae dissimilitudine fuisse disiunctum. Cum eis altare tetigit; sed immundam illorum vitam ille non tetigit, quando sic culpavit atque redarguit. Placentia quippe ista attinguntur, displicentia repelluntur. Ideoque illi optimo episcopo, nec censura, qua peccata coerceret, nec cautela defuit, qua unitatis vinculum custodiret. Legitur eius in quadam epistola quam scripsit ad presbyterum Maximum, de hac re clara et aperta sententia, qua omnino praecepit, propheticam regulam tenens, nullo modo Ecclesiae deseri debere unitatem, propter malorum permixtionem. "Nam etsi videntur, inquit, in Ecclesia esse zizania, non tamen impediri debet fides aut caritas nostra, ut quoniam esse zizania in Ecclesia cernimus, nos de Ecclesia recedamus. Tantummodo nobis laborandum est, ut frumentum esse possimus" 29.
Schisma ex superba ac obstinata praesumptione.
3. 11. Istam charitatis legem ex ore Christi Domini promulgatam; ipsius enim sunt istae similitudines, et de zizaniis usque ad tempus messis in unitate agri per mundum 30, et de malis piscibus usque ad tempus littoris intra eadem retia tolerandis 31; hanc ergo charitatis legem si maiores vestri mente retinerent, si cum Dei timore cogitarent, non propter Caecilianum, et nescio quos Afros, sive, ut putatis, revera criminosos, sive, quod magis credendum est, calumniis appetitos, se ab Ecclesia, quam descripsit ipse Cyprianus, per omnes gentes radios suos porrigere, et ramos suos per omnem terram copia ubertatis extendere 32, non, inquam, se a tot gentibus christianis, quae omnino nescierunt qui, vel quid, vel quibus obiciebant, nefaria separatione discinderent; quod non fit, nisi aut simultate privata potius quam utilitate communi, aut illo vitio quod consequenter Cyprianus ipse connumerat, vitandumque commemorat. Nam cum praecepisset propter zizania quae in Ecclesia cernuntur, non esse Ecclesiam deserendam, sequitur et adiungit: "Nobis tantummodo laborandum est ut frumentum esse possimus, ut cum coeperit frumentum dominicis horreis condi, fructum pro opere et labore nostro capiamus. Apostolus in Epistola sua dicit: "In domo autem magna non solum sunt vasa aurea et argentea, sed et lignea et fictilia; et quaedam quidem honorata, quaedam inhonorata 33: nos operam demus, et quantum possumus laboremus ut vas aureum vel argenteum simus. Caeterum fictilia vasa confringere Domino soli concessum est, cui et virga ferrea data est 34. Esse non potest maior domino suo servus 35; nec quisquam sibi, quod soli Filio Pater tribuit, vindicarit, ut se putet, aut ad aream ventilandam et purgandam, palam et ventilabrum iam ferre posse, aut a frumento universa zizania humano iudicio separare. Superba est ista praesumptio, et sacrilega obstinatio, quam sibi furor pravus assumit, et dum sibi semper amplius aliquid quam mitis iustitia deposcit, assumunt, de Ecclesia pereunt; et dum se insolenter extollunt, ipso suo tumore caecati, veritatis lumen amittunt" 36.
Vere iniquos esse dissidentes.
3. 12. Quid hac Cypriani attestatione clarius; quid veracius? Vides quanta evangelica et apostolica luce praefulgeat; vides eos, qui velut offensi pro sua iustitia iniquitatibus alienis, Ecclesiae deserunt unitatem, ipsos esse potius iniquissimos. Vides foris esse zizania, eos qui noluerunt in unitate agri Domini zizania tolerare. Vides foris esse paleam, eos qui noluerunt in unitate domus magnae talia tolerare. Vides quam veraciter scriptum est: Filius malus ipse se iustum dicit; exitum autem suum non abluit 37: exitum scilicet quo exit de Ecclesia, non purgat, non excusat, non defendit, non purum et sine crimine ostendit; hoc est enim, non abluit; quia si non seipsum iustum diceret, sed vere ac legitime iustus esset, non bonos propter malos impiissime desereret, sed malos propter bonos patientissime sustineret, donec ipse Dominus, sive per se, sive per Angelos suos, a tritico zizania, a frumentis paleas, a vasis misericordiae vasa irae 38, et haedos ab ovibus, pisces malos a bonis in fine saeculi separaret.
Donatistarum inconstantia in apostatarum causa.
4. 13. Sed si testimonia illa Scripturarum, quae maiores vestri ad dividendum populum Dei, vel intellegenda, vel proferenda crediderunt, aliter quam divinorum eloquiorum sensus postulat, accipere conamini, iam desinite: attendite illud speculum quod ad vos admonendos, Deus misericordissima, si sapitis, provisione constituit. Causam dico Feliciani: "Fidei aemulum, veritatis adulterum, Ecclesiae matris", sicut in Vagaiensi concilio conclamatum est, "inimicum, Dathan, Core, et Abiron ministrum" 39; de quo amplius addiderunt quod eum aperta terra non absorbuit, sed ad maius supplicium superis reservasse. "Raptus enim, inquiunt, poenam suam compendio lucraverat funeris; usuras nunc graviores colligit funeris, cum mortuis interest vivus" 40. Quaero enim utrum istum tunc immundum mortuum tetigerunt illi qui cum eo conspirantes, Primiani innocentiam damnaverunt. Si enim tetigerunt, utique pollutum tangendo polluti sunt. Cur ergo in eiusdem communione, atque a vestra separatis, tamquam innocentibus "dilatio redeundi conceditur, ut integri honoris ac fidei regressi habeant fundamenta", et qui tamquam ordinationi Maximiani non interfuerint, mereantur audire quod "eos sacrilegi surculi non polluerunt plantaria", in eadem parte positos, in eodem schismate colligatos, a vobis divisos, illis sociatos, simul in Africa constitutos, notissimos, amicissimos, coniunctissimos, qui etsi non praesentes eum ordinaverunt, propter eum tamen et absentem Primianum damnaverunt; et inquinasse dicitur surculus Caeciliani orbis terrarum populos christianos numerosissimos, remotissimos, ignotissimos, cuius non dico causam, sed multi nec nomen nosse potuerunt? Non communicant peccatis alienis, qui peccatum Maximiani non solum scierunt, sed et contra Primianum levando erexerunt: et communicant peccatis alienis, qui Caecilianum episcopum factum, aut in longinquis gentibus nescierunt, aut in propinquioribus tantummodo audierunt, aut in ipsa Africa factum simpliciter, et pacifice cognoverunt, aut in ipsa Carthagine contra neminem levaverunt! Nec cum fure concurrebant, qui communicabant ei de quo dicit Nummasius advocatus, loquens pro praesente Restituto episcopo vestro, quod "per occultum sacrilegii propemodum furtum, episcopalis nominis invaserit principatum"; nec cum adultero portionem suam ponebant 41, qui communicabant veritatis adultero; nec modico fermento tota eorum massa corrumpebatur, cum ei faverent, cum in eius parte, non quasi nescientes, a vobis praecisi, remanerent, sed a vobis contra vos praecidendam erigendamque curarent; deinde vos ipsi, qui eos ad redeundum sic invitastis, ut Maximiano tanta societate coniunctos, impollutos a sacrilegii surculo diceretis, quod Praetextatum quoque et Felicianum salvis eorum honoribus suscepistis, quod cum eis pacifice concordetis (quod hodieque Felicianum vobiscum consedentem videtis) nulla communione peccatorum alienorum maculati, nullo contactu immunditiae coinquinati, nullius estis malignitatis fermento corrupti: et orbi christiano per haec testimonia alienum crimen obicitur, unitatis divisio a separatione funesta defenditur, a praeciso ramo, tamquam immundus ramus, qui in verae matris radice manserit, accusatur!
Martyrem non poena sed causa facit.
5. 14. Quid illud, quod soletis de sustentatis persecutionibus gloriari? Si martyres non facit causa, sed poena; cum diceretur: Beati qui persecutionem patiuntur, frustra est additum, propter iustitiam 42. Nonne vos etiam in huius tituli gloria Maximianistae facillime vincunt, qui persecutionem non solum postea vobiscum, sed prius et a vobis pertulerunt? Advocati accusantis Maximianum, vestro collega praesente Restituto, qui in locum Salvii Membressitani, cum caeteris illis undecim sine dilatione damnati, antequam ipse dies dilationis transiret, iam fuerat ordinatus, verba sunt quae iam paulo ante commemoravi. Titianus etiam die ipso dilationis transacto, Felicianum et Praetextatum de tota ipsa contra Primianum conspiratione verbis gravissimis accusavit. Concilium etiam Vagaiense non semel Gestis proconsularibus, ac deinde municipalibus allegatum est, excitata iudicia, impetratae minacissimae iussiones, postulatum atque praeceptum est, ad coercitionem resistentes perducerentur, impertitum officium, concessa auxilia civitatum, per quae id quod iudicatum est, impleretur. Quid ergo nobiscum de imperata persecutione confligitis, qui vobiscum ista non aequo iure divisimus? Cum enim non semper qui persecutionem sustinet, perveniat ad passionem; sic inter nos composuerunt clerici et Circumcelliones vestri, ut vos persecutionem, nos passionem sustineremus. Sed, ut dixi, cum Maximianistis de ista laude certate, qui contra vos recitant Gesta forensia, ubi eos per iudices persecutionibus agitastis: sed plane cum quibusdam eorum tali coercitione correctis postea concordastis; unde nec nostra est desperanda concordia, si Deus adiuvare, et vobis pacificam mentem inspirare dignetur. Nam et illud, quod contra nos a vestra parte magis ore maledico quam veridico solet dici: Veloces pedes eorum ad effundendum sanguinem 43, nos potius ista in tantis latrociniis Circumcellionum, clericorumque vestrorum experti sumus, qui corporibus humanis caede atrocissima laniatis, tot loca nostrorum sanguine cruentarunt: quorum duces, quando te ingrediente in hanc patriam, cum suis cuneis deduxerunt, Deo laudes inter cantica conclamantes, quasi voces, velut tuba praeliorum in suis omnibus latrociniis habuerunt. Alio tamen die concussi ac stimulati aculeis verborum tuorum, quae in eos per punicum interpretem honesta et ingenua libertatis indignatione iaculatus es, factis eorum irritatus potius quam delectatus obsequiis, se de media congregatione, sicut ab eis qui aderant narrantibus audire potuimus, furibundis motibus rapuerunt, nec post eorum pedes veloces ad effundendum sanguinem, ulla aqua pavimenta salsavistis - quod post nostros clerici tui putaverunt esse faciendum.
Reconciliatio apostatis a Donatistis data.
5. 15. Sed, ut dicere coeperam, hoc de Scripturis testimonium, quod in nos soletis magis conviciando quam probando iactare: Veloces pedes eorum ad effundendum sanguinem, etiam in Felicianum et Praetextatum impetu vehementi, grandiloqua illa sententia concilii Vagaiensis evomuit. Nam cum de Maximiano, quae visa sunt dicenda, dixissent: "Nec solum hunc, inquiunt, sceleris sui mors iusta condemnat; trahit et ad consortium criminis plurimos catena sacrilegii, de quibus scriptum est": Venenum aspidum sub labiis eorum, quorum os maledictione et amaritudine plenum est. Veloces pedes eorum ad effundendum sanguinem" 44, etc. Quibus dictis, ut deinde ostenderent qui essent, quos traheret ad consortium criminis catena sacrilegii, eosque cum Maximiano simili severitate damnarent: "Famosi ergo, inquiunt, criminis reos Victorianum Carcavianensem", ad quem adiungunt alios undecim, inter quos Felicianum Mustitanum, et Praetextatum Assuritanum. Post haec in eos dicta, facta est cum eis tanta concordia, ut nihil eorum minueretur honoribus; nullus ab eis ablutus, post abluentium pedes veloces ad effundendum sanguinem, rursus abluendus iudicaretur. Cur ergo de nostra concordia desperandum est? Deus diaboli averterit invidiam, et pax Christi vincat in cordibus nostris: ac, sicut idem Apostolus dicit: donemus nobismetipsis, si quis adversus aliquem habet querelam, sicut et Deus in Christo donavit nobis 45, ut, quod iam dixi et saepe dicendum est, caritas cooperiat multitudinem peccatorum 46.
Quae consideranda in Donati causa iudicanda.
6. 16. Verum tu, frater, cum quo nunc ago, et de quo in Christo, sicut ipse novit, gaudere desidero, si partis Donati defensionem in hac Maximiani causa velis per ingenii tui et eloquii facultatem suscipere, nec mendaciter agere, quoniam recens est memoria ipsius, hominibus in quos haec gesta sunt, adhuc in corpore constitutis, tot etiam proconsularibus et municipalibus Gestis, ubi adversus vos semper catholica Ecclesia commonita est: ut nec illud de aqua aliena, et de aqua mendacii, et lavacro mortui, et si qua alia sunt huiusmodi, sicut soletis, intellegenda fatearis; sed eo potius modo, ut baptismus Christi ad participationem salutis aeternae datus Ecclesiae, nec extra Ecclesiam iudicetur extraneus, nec in alienis deputetur alienus, sed extraneis et alienis valeat ad perniciem, suis autem et propriis ad salutem; atque in illis, cum ad pacem Ecclesiae convertuntur, error emendetur, non Sacramentum errorem puniendo destruatur, utque id quod oberat foris perverso, intus incipiat prodesse correcto: nec illa rursus de non communicando peccatis alienis, de separatione a malis, de non tangendo immundo atque polluto, de cavenda modici fermenti corruptione, et caetera talia, sicut soletis accepturus es, ne vos in Maximiani causa inexplicabiliter implicetis. Sed ita sapiens hoc asseres, hoc tenebis, quod sana doctrina commendat, quod vera regula exemplis propheticis atque apostolicis probat, malos esse potius tolerandos, ne deserantur boni, quam bonos deserendos, ut separentur mali. Tantum ut ab imitatione, a consensione, a vitae ac morum similitudine reprobi seiungantur, simul crescentes, simul in tribulatione permixti, simul intra retia congregati usque ad tempus messis, ventilationis, et littoris. De persecutione autem, quidquid ad expellendos et sedibus perturbandos Maximianistas a vestris per iudices actum est, quomodo defensurus es, nisi hoc prudentiores vestros corrigendi animo, non nocendi moderato terrore fecisse: si qui autem humanum modum excesserunt, sicut in his quae Salvium Membressitanum esse perpessum civitas ipsa testatur, non praescribere caeteris, tamquam palea cum frumentis in una Sacramentorum communione constitutis, vitae autem dissimilitudine separatis?
Damnandi qui in rebus terrenis concordes, in divinis discordes sunt
6. 17. Quae cum ita sint, amplector istam defensionem tuam. Ista quippe erit, si verax erit; et veritate vincetur, si ista non erit. Amplector, inquam, defensionem tuam; sed hanc esse cernis et meam. Cur non ergo in unitate areae dominicae simul frumentum esse laboremus, simul paleam toleramus? cur non, obsecro te, quae causa, cui bono, ob quam utilitatem, dic mihi? Fugitur unitas, ut Agni unici sanguine populi comparati, adversus invicem studiis contrariis inflammentur, et dividantur oves, quasi nostrae inter nos, patrisfamilias illius qui servo dixit: Pasce oves meas 47, non, Pasce oves tuas; et de quibus dictum est: Ut sit unus grex, et unus pastor 48: qui clamat in Evangelio: In hoc scient omnes quia discipuli mei estis, si veram dilectionem habueritis in vobis 49; et: Sinite crescere utraque usque ad messem, ne forte cum vultis colligere zizania, eradicetis simul et triticum 50. Fugitur unitas, ut huc maritus, illuc uxor conveniat: dicat ille, Mecum tene unitatem, quia ego sum vir tuus; respondeat illa, Ibi morior, ubi est pater meus: ut in uno lecto dividant Christum, quos detestamur si dividant lectum. Fugitur unitas, ut propinqui, et cives, et amici, et hospites, et quicumque sibi humana necessitudine colligati, utrique Christiani, in conviviis ineundis, in matrimoniis tradendis et accipiendis, in emendo ac vendendo, in pactis et placitis, in salutationibus, in consensionibus, in collocutionibus, in omnibus suis rebus negotiisque concordes sint, et ad Dei altare discordes. Qui enim quantamlibet aliunde conceptam, illic deberent finire discordiam, et secundum praeceptum Domini, prius reconciliari fratribus suis, et tunc offerre munus altaris 51, alibi concordes, ibi discordant.
Donatistarum immanitas et saevitia.
6. 18. Fugitur unitas, ut nos adversus vestrorum (nolo enim vestras dicere) improbitates quaeramus publicas leges, et adversus ipsas leges armentur Circumcelliones, quas eo ipso furore contemnant, quo in vos eas cum furerent excitarunt. Fugitur unitas, ut contra possessores suos rusticana erigatur audacia, et fugitivi servi contra apostolicam disciplinam 52, non solum a dominis alienentur, verum etiam dominis comminentur; nec solum comminentur, sed et violentissimis aggressionibus depraedentur, auctoribus et ducibus, et in ipso scelere principibus agonisticis confessoribus vestris, qui ad "Deo laudes" ornant honorem vestrum, qui ad "Deo laudes" fundunt sanguinem alienum, ut vos propter hominum invidiam collectis vestris, atque discursis promittatis praedas eis, a quibus ablatae sunt, reddituros. Nec tamen et hoc velitis, ut valeatis implere, ne illorum audaciam, quam sibi putaverunt vestri presbyteri necessariam nimium cogamini offendere. Iactant enim praecedentia circa vos merita sua, demonstrantes, et enumerantes ante istam legem, qua gaudetis vobis redditam libertatem, quod loca et basilicas per eos presbyteri vestri vastatis nostris fugatisque tenuerunt, ut si in eos volueritis esse severi, beneficiis eorum appareatis ingrati.
Donati pars perditorum hominum confugium.
6. 19. Fugitur unitas, ut quicumque apud nos ferre detrectaverint disciplinam, ad illos fugiant defendendi, ut vobis offerantur rebaptizandi. Sicut iste de agro subdiaconus Rusticianus, cuius causa haec ad te scribere magno sum dolore ac timore compulsus, propter reprobos et perversos mores excommunicatus a presbytero suo, multorum etiam in illa regione debitor factus, et contra ecclesiasticum vigorem, et contra creditores suos, aliud praesidium non quaesivit, nisi ut abs te iterum plagaretur, et ab ipsis quasi mundissimus amaretur. Iam talem diaconum nostrum, et ipsum a suo presbytero excommunicatum, decessor tuus rebaptizavit, et vestrum diaconum fecit, qui non post multos dies, eorumdem perditorum sicut desideravit commixtus audaciae, et in nocturna aggressione, in medio latrocinio atque incendio suo, subvenientis multitudinis concursu, peremptus est. Hi sunt fructus divisionis huius quam sanare non vultis, sic fugiendo unitatem, quemadmodum fuerat ipsa divisio fugienda; quae per seipsam foeda est, et damnabilis Deo, etsi propter ipsam haec et alia tam horrenda et nefanda non fierent.
Catholicam Ecclesiam salutis arcam unam esse.
7. 20. Agnoscamus ergo, frater, pacem Christi, pariterque teneamus, et quantum Deus donat, simul boni esse studeamus, et simul malos salva unitate, quanta possumus disciplina emendemus, et propter ipsam unitatem, quanta possumus patientia toleremus: ne, sicut Christus admonuit 53, cum volumus ante tempus colligere zizania, quae beatus Cyprianus non extra, sed in Ecclesia videri cernique testatus est, eradicemus simul et triticum. Neque enim revera vos habetis propria quaedam privilegia sanctitatis, ut nos polluant mali nostri, et vos non polluant mali vestri; ut nos antiqua contaminet, quam nescimus, timiditas traditorum, et vos non contaminet praesens, quam videtis, audacia perditorum. Agnoscamus arcam illam quae praefiguravit Ecclesiam: simul illic munda animalia simus; nec in ea nobiscum etiam immunda portari usque in finem diluvii recusemus. Simul in arca fuerunt, sed non simul Domino in odorem sacrificii de immundis obtulit Noe 54. Nec ideo tamen a mundis aliquibus arca ante tempus propter immunda deserta est. Corvus tantum deseruit, et se ante tempus ab illius arcae communione separavit; sed de binis immundis, non de septenis mundis fuit 55: huius separationis immunditiam detestemur. Nam quicumque talibus moribus laudabiles sunt, facit eos sola separatio ista damnabiles: quia filius malus ipse se iustum dicit, exitum autem suum non abluit; quamvis insolenter elatus et ipse suo tumore caecatus audeat dicere, quod Propheta praevidens detestatus est: Noli me tangere, quoniam mundus sum 56. Quisquis ergo ante tempus velut propter quorumdam immunditiam, congregationem huius deserit unitatis, tamquam arcam in diluvio, munda atque immunda portantem, ostendit se potius hoc esse quod fugit. Hoc voluit Dominus, ut et in hac civitate plebs tua per os cuiusdam. .. ..