EPISTOLA 107

Scripta post superiorem.

Maximus et Theodorus Augustino renuntiantes quid ipsis coram responderit Macrobius Donatista ad ipsius litteras.

DOMINO BEATISSIMO ET VENERABILI MULTUMQUE DESIDERABILI PATRI AUGUSTINO MAXIMUS ET THEODORUS, IN DOMINO SALUTEM

1. Ex praecepto Sanctitatis tuae ad episcopum Macrobium perreximus; ad quem cum litteras Beatitudinis tuae perferremus, primo negavit se ne eidem legerentur. Deinde aliquando ex nostra suggestione commotus, easdem sibi voluit recitari quibus relectis ait: "Non possum nisi ad me venientes suscipere, et iisdem fidem quam postulaverint dare." Cum autem a nobis eidem diceretur quid de facto Primiani diceret, dixit se nuper ordinatum patris sui iudicem esse non posse, sed in id quod a prioribus suis acceperit permanere. Quod necesse habuimus his litteris Sanctitati tuae significare. Beatitudinem tuam nobis Dominus custodiat, domine pater.