EPISTOLA 104

Scripta forte ineunte a. 409 vel 410.

Ad superioris epistolae singula capita, quibus Nectarius indulgentiam civibus obtinere conatus erat, respondet A. negans se velle reos gravibus poenis affici (n. 14) et omnia argumenta refellens (n. 5-12) id praesertim quod ex Stoicorum placitis Nectarius induxerat " omnia peccata esse paria" (n. 13-16); hortatur denique Nectarium ut cives ad Christianam comitetur virtutem (n. 17).

DOMINO EXIMIO MERITOQUE HONORABILI AC SUSCIPIENDO FRATRI NECTARIO, AUGUSTINUS, IN DOMINO SALUTEM.

Tardum Nectarii rescriptum.

1. 1. Legi litteras Benignitatis tuae quibus mihi longe postea respondistis, quam meas ad te perferendas dedi. Nam ego rescripseram, cum adhuc nobiscum esset, neque navigasset sanctus frater, et coepiscopus meus Possidius. His autem quas mei causa illi dignatus es reddere, accepi VI cal. april., post menses ferme octo, quam scripseram. Cur ergo ad te tam sero mea scripta pervenerint, aut ad me tua, prorsus ignoro. Nisi forte modo rescribere prudentiae tuae placuerit, quod facere ante contempseras. Hoc sita est, miror unde sit. An aliquid audisti, quod nos adhuc latet, fratrem meum Possidium adversus cives tuos (quos, pace tua dixerim, multo salubrius diligit ipse quam tu) quo plectantur severius impetrasse. Nam hoc et epistola tua te metuere indicat, cum admones ut mihi ante oculos constituam, qualis illa sit species civitatis, ex qua ad supplicium ducendi extrahuntur; quae sit matrum, quae coniugum, quae liberorum, quae parentum lamentatio; quo pudore ad patriam venire possint liberati, sed torti; quos renovet dolores aut gemitus consideratio vulnerum et cicatricum. Absit ut ista cuiquam inimicorum nostrorum vel per nos, vel per quemquam, quod ingerantur, instemus; sed, ut dixi, si aliquid tale ad te fama pertulit, apertius edissere, ut noverimus vel quid agere ne ista fiant, vel quid haec credentibus respondere debeamus.

Nectarius Augustino sententias adscribit alienas.

1. 2. Litteras meas potius intuere, quibus te rescribere piguit; illic enim satis expressi animum nostrum: sed, ut opinor, oblitus quid tibi rescripserim, omnino mihi alia longe diversa et dissimilia retulisti Quippe quasi recordatus quod in litteris meis posui. hoc tuis inseruisti quod omnino non posui. Postremum enim fuisse in litteris meis dicis, non caput aut sanguinem in Ecclesiae postulari vindictam, sed rebus, quibus maxime metuunt spoliandos. Deinde ostendens quantum sit hoc mali, adiungis atque contexis, nisi te opinio fallit, arbitrari gravius esse spoliari facultatibus quam occidi. Atque ut apertius exponas de quibus facultatibus dixeris, pergis atque addis, me frequentatum in litteris nosse quod mors malorum omnium adferat sensum, egestosa autem vita aeternam pariat calamitatem. Deinde conclusisti, gravius esse in malis vivere quam mala morte finire.

Pessima calamitas non est misera vita.

1. 3. Et ego quidem nec in nostris, ad quas me serius fateor animum applicuisse quam vellem, nec in vestris, quas ab ineunte aetate didici, litteris uspiam legisse recolo quod egestosa vita aeternam pariat calamitatem. Nam nec umquam peccatum est laboriosa paupertas, et est aliquanta restrictio et coercitio peccatorum. Ac per hoc non est metuendum ne cuiquam post hanc brevem vitam, hoc ad aeternam valeat animae calamitatem, quod pauper hic vixerit; et in hac ipsa quam in terris degimus, nullo modo ulla calamitas aeterna esse poterit, cum eadem vita aeterna esse non possit, quae nec saltem diuturna est, ad quamlibet aetatem senectutemque pervenerit Hoc enim potius in illis litteris legi, quoniam vita ipsa qua fruimur brevis est, in qua tu arbitraris, et frequentatum in litteris iam mones, aeternam esse posse calamitatem: mortem autem malorum omnium esse finem, habent quidem vestrae litterae, sed nec ipsae omnes; Epicureorum est quippe ista sententia, et si qui alii mortalem animam putant. At illi quos Tullius quasi consulares philosophos appellat 1. quod eorum magnipendat auctoritatem, quoniam cum extremum diem fungimur, non exstingui animam, sed emigrare censent, et ut merita quoque eius asserunt seu bona, seu mala, vel, ad beatitudinem, vel ad miseriam permanere. Hoc congruit et Litteris sacris, quarum me cupio litteratorem. Malorum ergo finis est mors, sed in eis quorum casta, pia, fidelis, innocens vita, non in eis qui temporalium nugarum et vanitatum cupiditate flagrantes, et cum hic sibi felices videntur. ipsa voluntatis pravitate miseri convincuntur, et post mortem graviores miserias non habere tantum, verum etiam sentire coguntur.

Ma 1um vitandum, immoderata cupiditas.

1. 4. Haec ergo cum et vestris quibusdam, quas honorabilius habetis, et nostris omnibus litteris frequententur, o bone dilector etiam terrenae patriae tuae, luxuriosam vitam time civibus tuis, non egestosam: aut si egestosam times, illam potius egestatem mone devitandam, quae magna licet rerum terrenarum prosperitate circumfluat, eis tamen insatiabiliter inhiando, ut vestrorum ipsorum verbis utar auctorum, neque copia neque inopia minuitur. Verumtamen in illis, quibus respondisti litteris meis, inimicos Ecclesiae cives tuos, nec illa egestate dixi emendandos, ubi necessaria naturae desunt, cui succurrit misericordia, de qua nobis etiam praescribendum putasti, quod operum nostrorum hoc indicet ratio, quibus pauperes sustinemus, morbidos curatione relevamus, medicinam afflictis corporibus adhibemus; quamquam et sic egere utilius sit quam ad satiandam nequitiam rebus omnibus abundare. Sed absit ut ego illa coercitione ad hanc aerumnam eos de quibus agimus, redigendos esse censuerim.

Per Christianos salubriter flagitiosi plectuntur.

2. 5. Recense epistolam meam, si tamen dignam habuisti, si non quam relegeres, cum ei fuisset respondendum, saltem quam ita reponeres, ut tibi iubenti, cum volueris proferretur, et attende quid dixerim; hoc profecto invenies, cui te non respondisse, quantum existimo, fatearis. Nam ex epistola illa mea verba nunc insero: "Non praeterita, inquam, vindicando pascere iram nostram studemus, sed misericorditer in futurum consulendo satagimus. Habent homines mali ubi et per Christianos non solum mansuete, verum etiam utiliter salubriterque plectantur. Habent enim quod corpore incolumi vivunt, habent unde vivunt, habent unde male vivunt. Duo prima salva sint, ut quos poeniteat, sint; hoc optamus, hoc, quantum in nobis est, etiam impensa opera instamus. Tertium vero si Dominus voluerit, tamquam putre noxiumque resecare, valde misericorditer puniet". Haec verba mea si recensuisses, cum mihi rescribere dignareris, non solum de morte, sed et de tormentis corporalibus evitandis eorum pro quibus agis, nos invidiosius, quam officiosius rogandos putares; quorum dixi, velle nos in eis salvum esse quod incolumes corpore vivunt. Nec egestosam vitam, ut victu indigeant ab aliis impartito, per nos eis utique formidares; quorum et illud secundum dixi velle nos salvum, quod habent unde vivunt. Tertium vero quod habent unde male vivunt, id est, ut nihil aliud dicam, certe unde falsorum deorum argentea fabrica vere simulacra, pro quibus vel servandis, vel adorandis, vel sacrilego ritu adhuc colendis, usque ad ecclesiae Dei prosiliatur incendium, et religiosissimorum pauperum sustentacula infelici vulgo diripienda praebeantur, sanguisque fundatur, tu qui tuae consulis civitati, quare metuis resecari, ne omnimodo impunitate perniciosa nutriatur et roboretur audacia? Hoc nobis edissere, hoc doce circumspecta disputatione quid mali sit; diligenter attende quod dicimus, ne id quod vobis dicimus, velut specie petendi quodammodo accusatione obliqua obiicere videaris.

Nimia vitanda severitas et secura impunitas

2. 6. Sint honesti cives tui, probis moribus, non superfluis facultatibus: non eos volumus ad aratrum Quintii, et ad Fabricii focum per nos illa coercitione perduci. Qua paupertate illi Romanae reipublicae principes non solum non viluerunt civibus suis, sed ob eam fuerunt praecipue cariores, et patriae gubernandis opibus aptiores. Ne illud quidem optamus aut agimus, ut patriae tuae divitibus illius Ruffini bis consulis argenti solum decem pondo remaneant; quod tunc laudabiliter severa censura adhuc resecandum tamquam vitium iudicavit. Tantum nos consuetudo decoloris aetatis nimium marcidas animas mitius contrectare persuadet, ut mansuetudini christianae, quod illis censoribus iustum visum est, nimium videatur: et vides quam multum intersit, utrum iam punienda culpa sit tantum habere, an propter alias gravissimas culpas, ut tantum quis habeat permittere; quod tunc iam fuit peccatum, nunc volumus sit saltem poena peccati. Sed est quod fieri possit et debeat, ut nec usque ad ista progrediatur severitas, nec nimis secura laetetur et debacchetur impunitas, et imitationis exemplum ad gravissimas et occultissimas poenas infelicibus proponatur. Saltem concede ut nimium superfluis suis timeant, qui necessaria nostra incendere ac vastare moliuntur. Liceat et hoc beneficium tribuere inimicis nostris, ut dum metuunt rebus quas noxium non est amittere, quod sibi noxium est non conentur admittere. Neque enim haec dicenda est vindicta peccati, sed tutela consilii; non est hoc irrogare supplicium, sed ab excipiendo supplicio communire.

Vero amore movetur et opportune plectens.

2. 7. Quisque imprudentem cum aliquo sensu doloris privat, ne supervacuis sceleribus assuefactus poenas atrocissimas pendat, puero capillos vellit, ne serpentibus plaudat; atque ita, ubi molesta dilectio est, nullum membrum laeditur, unde autem deterret, salus et vita periclitatur. Non tunc benefici sumus, cum id quod a nobis petitur facimus, sed cum id facimus quod non obsit petentibus. Nam pleraque non dando prosumus, et noceremus si dedissemus. Unde illud proverbium: Nec puero gladium. Tu vero, inquit Tullius, ne unico quidem filio 2. Quo enim quemquam maxime diligimus, eo minus ei debemus, in quibus magno periculo peccatur, committere. Et de divitiis, ni fallor, cum haec agerer, loquebatur. Proinde quae periculose male utentibus committuntur, salubriter etiam plerumque detrahuntur. Medici cum vident secandam urendamque putredinem, saepe adversus multas lacrymas misericorditer obsurdescunt. Si quoties parvuli, vel etiam grandiusculi veniam peccantes deprecati sumus, toties a parentibus vel magistris accepissemus, quis nostrum tolerandus crevisset? quis aliquid utile didicisset? providenter ista, non crudeliter fiunt. Ne, quaeso, in hac causa nihil aliud intendas, nisi quemadmodum apud nos efficias quod rogaris a tuis: omnia vero diligenter considera. Si praeterita neglegis, quae fieri iam infecta non possunt, aliquantum prospice in posterum; non quid cupiant, qui te rogant, sed quid eis expediat prudenter attende. Non sane fideliter eos amare convincimur, si hoc solum intuemur, ne, non faciendo quod poscunt, minuatur quod amamur ab eis. Et ubi est, quod et vestrae litterae illum laudant patriae rectorem qui populi utilitate magis consulat quam voluntati 3?

Christianus corrigit non vindicta sed amore motus.

3. 8. "Nihil interest, inquis, quale videatur esse peccatum cum indulgentia postulatur". Recte hoc diceres si de puniendis, non de corrigendis hominibus ageretur. Absit enim a corde christiano, ut libidine ulciscendi ad poenam cuiusque rapiatur. Absit ut in dimittendo cuique peccatum, aut non praeveniat preces rogantis, aut certe continuo subsequatur: sed hoc utique ne oderit hominem, ne malum pro malo retribuat, ne nocendi inflammetur ardore, ne vindicta etiam lege debita pasci desideret; non autem ne consulat, ne prospiciat, ne compescat a malis. Fieri enim potest ut vehementius adversando, emendationem quisque neglegat hominis quem gravius odit, et nonnulla molestia reddat coercendo meliorem, quem maxime diligit.

Quae sit sincera poenitentia.

3. 9. Nam "et poenitentia, sicut scribis, impetrat veniam, et purgat admissum": sed illa quae in vera religione agitur, quae futurum iudicium Dei cogitat; non illa quae ad horam hominibus, aut exhibetur, aut fingitur, non ut a delicto anima purgetur in aeternum, sed ut interim a praesenti metu molestiae vita cito peritura liberetur. Hinc est quod Christianis confitentibus atque deprecantibus, qui delicto illo fuerant implicati, vel non succurrendo arsurae ecclesiae, vel de sceleratissimis rapinis aliquid auferendo, poenitentiae dolorem fructuosum esse credidimus, eisque ad correctionem sufficere existimavimus, quod inest cordibus eorum fides, qua considerare possent quid de divino iudicio formidare deberent. Quae autem poenitentia sanare potest eos, qui fontem ipsum indulgentiae non solum agnoscere neglegunt, verum etiam irridere ac blasphemare non desinunt? et contra hos tamen inimicitias in corde non retinemus, quod illi patet ac nudum est, cuius et in praesenti et in futura vita et timemus iudicium, et speramus auxilium. Sed arbitramur nos etiam pro ipsis aliquid providere, si homines qui Deum non timent, aliquid timeant, quo non eorum laedatur utilitas, sed vanitas castigetur; ne ab eis Deus ipse quem spernunt, noxia securitate, audacioribus factis gravius offendatur, et ne aliis ad imitandum, eadem ipsa securitas multo perniciosius proponatur. Denique pro quibus abs te rogamur, nos pro illis Deum rogamus uti eos ad se convertat, ut fide mundans corda eorum, veracem ac salubrem agere poenitentiam doceat.

Germanus amor bonumque certum.

3. 10. Ecce quanto eos, quibus nos arbitraris irasci, pace tua dixerim, ordinatius quam tu, utiliusque diligimus, pro quibus et ad evitanda tanto maiora mala, et ad consequenda tanto maiora bona, deprecamur. Quos etiam tu, si ex Dei coelesti munere non ex hominum terreno more diligeres, sinceriterque mihi rescriberes quod cum te ad exsuperantissimi Dei cultum religionemque compellerem, libenter audieris, non solum haec eis optares, sed eis ad haec ipse praeires. Sic omne apud nos tuae petitionis negotium cum magno et sano gaudio finiretur. Sic illam coelestem patriam, quam cum intuendam esse suaderem, libens te accepisse dixisti, ex huius etiam, quae te carnaliter genuit, vera et pia dilectione promereris; vere consulens tuis non ad vanitatem laetitiae temporalis nec ad impunitatem perniciosissimam sceleris, sed ad gratiam sempiternae felicitatis.

Aeternae utilitates praeponendae terrenis.

3. 11. Habes expositas in hac causa cogitationes et vota pectoris mei. Quid autem lateat in consilio Dei, fateor, homo sum, nescio: quidquid illud est, id est iustius, atque sapientius, et firmissime stabilitum, incomparabili excellentia prae omnibus mentibus hominum. Verum est quippe quod legitur in Libris nostris: Multae cogitationes sunt in corde viri, consilium autem Domini manet in aeternum 4. Proinde quid tempus afferat, quid nobis facultatis aut difficultatis oriatur, quid postremo voluntatis ex rerum praesentium, vel correctione, vel spe, subito possit existere, utrum Deus sic indignetur his factis, ut ea, quam petunt, impunitate magis severiusque puniantur, an illo modo quo nobis placet coercendos misericorditer iudicet, an aliqua duriore, sed salubriore eorum praecedente correctione, nec ad hominum, sed ad suam misericordiam veraci conversione quidquid terroris praeparabatur, avertat et convertat in gaudium, iam novit ipse, nos autem ignoramus. Quid ergo hic ante tempus, inter nos ego et Praestantia tua frustra laboremus? Seponamus paululum curam cuius hora non est, et quod semper instat, si placet, agamus. Nudum enim tempus est, quo non deceat et oporteat agere, unde Deo placere possimus; quod in hac vita usque ad eam perfectionem impleri, ut nullum omnino peccatum insit in homine aut non potest, aut forte difficillimum est: unde praecisis omnibus dilationibus, ad illius gratiam confugiendum est, cui verissime dici potest quod carmine adulatorio nescio cui nobili dixit, qui tamen ex Cumaeo, tamquam ex prophetico carmine se accepisse confessus est:

Te duce, si qua manent sceleris vestigia nostri,

Irrita perpetua solvent formidine terras 5.

Hoc enim duce, solutis omnibus dimissisque peccatis, hac via ad coelestem patriam pervenitur, cuius habitatione cum eam tibi amandam, quantum potui, commendarem, admodum delectatus es.

Via ad aeternam ducens patriam.

4. 12. Sed quia dixisti quod omnes eam leges diversis viis et tramitibus appetant; vereor ne forte, cum putas etiam illam viam, in qua nunc constitutus es, eo tendere, pigrior sis ad eam tenendam quae illuc sola perducit. Sed rursus verbum quod posuisti diligenter attendens, videor mihi tuam non impudenter aperire sententiam: neque enim dixisti, quam omnes leges diversis viis et tramitibus assequuntur, aut ostendunt, aut inveniunt, aut ingrediuntur, aut obtinent, aut aliquid eiusmodi, sed dicendo, appetunt, librato verbo, atque perpenso, non adeptionem significasti, sed adipiscendi cupiditatem. Ita nec illam quae vera est, exclusisti, nec alias quae falsae sunt, admisisti, et illa quippe appetit quae perducit, nec perducit omnis quae hoc appetit; quo quisquis perducitur, sine ulla dubitatione beatus est. Beati autem omnes esse volumus, hoc est, appetimus, nec tamen omnes qui volumus possumus, hoc est, quod appetimus adipiscimur. Ille ergo adipiscitur qui viam tenet non solum qua id appetit, sed qua etiam pervenitur, relinquens alios in itineribus appetendi, sine fine adipiscendi. Quoniam nec error esset si nihil appeteretur, nec si appetita veritas teneretur. Si vero diversas vias ita dixisti, ut non intellegamus adversas, sicut dicimus diversa praecepta, quae tamen omnia bonam aedificent vitam, alia de castitate, alia de patientia, alia de fide, alia de misericordia, et si quae sunt caetera; non solum appetitur viis et tramitibus ita diversis illa patria, verum etiam reperitur. Nam et in Scripturis sanctis et viae leguntur, et via: viae, sicut illud est: Docebo iniquos vias tuas, et impii ad te convertentur 6; via, sicut illud: Deduc me in via tua, et ambulabo in veritate tua 7. Non aliae, illae, alia ista; sed omnes una, de quibus alio loco eadem sancta Scriptura dicit: Universae viae Domini misericordia et veritas 8: quae si diligenter considerentur, copiosum pariunt sermonem, intellectumque suavissimum; quod si opus fuerit, in tempus aliud differam.

Peccata paria non esse.

4. 13. Nunc autem, quod satis esse arbitror pro suscepto officio rescribendi Praestantiae tuae, quoniam Christus dixit. Ego sum via 9. in illo quaerenda est misericordia et veritas; ne si alibi quaesierimus erremus, tenentes appetentem viam, sed non etiam perducentem. Velut si hanc ipsam tenere vellemus, unde quiddam commemorasti, omnia peccata esse paria; nonne ab illa patria veritatis et beatitatis nos longe exsules mitteret? Quid enim absurdius, quid insanius dici potest, quam ut ille qui aliquanto immoderatius riserit, et ille qui patriam truculentius incenderit, peccasse iudicentur aequaliter? Quam quidem tu ex quorumdam philosophorum opinione non diversam viam, quae tamen ducat ad coelestem habitationem, sed plane perversam, quae ducit ad perniciosissimum errorem, non pro tuo sensu, sed pro causa civium tuorum adhibendam putasti; ut sic ignoscamus eis quorum saevientium ignibus arsit Ecclesia, quemadmodum ignosceremus, si ab eis aliquo petulanti convicio appeteremur.

Peccata omnia delicta, non paria.

4. 14. Sed quemadmodum id adstruxeris vide: "Et si ut quibusdam, inquis, philosophis placet, omnia peccata paria sunt, indulgentia omnibus debet esse communis". Deinde cum quasi moliris ostendere omnia paria esse peccata, subiungis et dicis: "Petulantius locutus est aliquis, peccavit; convicia aut crimina ingessit, aeque peccavit". Hoc non est docere, sed id quod perverse sentitur, sine ulla documentorum astructione proponere. Ad hoc enim quod dicis, "aeque peccavit", cito respondetur, non aeque peccavit. Exigis fortassis ut probem: quid enim tu quod aeque peccaverit, iam probasti? An illud quod iungis audiendum est? "Aliena quisque diripuit, inter delicta numeratur. Hic etiam tu ipse verecundatus es: puduit enim te dicere quod peccavit aequaliter; sed, inter delicta, inquis, numeratur". Non autem ibi quaestio est utrum et hoc "inter delicta numeretur", sed utrum hoc illi delicto aequalitate iungatur. Aut si propterea sunt paria, quia utraque delicta sunt, mures et elephanti pares erunt, quia utraque sunt animalia; muscae et aquilae, quia utraque volatilia.

Quam gravia ex falsa illa sententia consequantur.

4. 15. Adhuc etiam progrederis et coniectas: "Loca profana sacraque violavit, non est ab indulgentia secernendus". Hic sane de violatis sacris locis ad facinus tuorum civium pervenisti: verum locutioni petulanti, nec tu ipse coaequasti; tantummodo eis petisti indulgentiam, quae recte petitur a Christianis propter abundantem miserationem, non propter peccatorum parilitatem. Ego autem supra posui scriptum in Litteris nostris: Universae viae Domini misericordia et veritas 10. Consequentur itaque misericordiam, si non oderint veritatem. Quae non quasi aeque peccantibus, ac si petulantius locuti sint; sed de scelere immanissimo atque impio recte poenitentibus christiano iure debetur. Tu vero, vir merito laudabilis, ne quaeso ista paradoxa Stoicorum sectanda doceas Paradoxum tuum, quem tibi optamus vera pietate ac felicitate grandescere. Nam quid generosus adolescens sapere iniquius, et tibi ipsi periculosius potest, quam si convicio in quemlibet extraneum iaculato, non dico parricidium, sed ipsum in patrem convicium coaequaverit?

Christiana misericordia Stoicorum duritiam superari.

4. 16. Convenienter itaque apud nos pro civibus tuis agis, ingerendo nobis misericordiam Christianorum, non duritiam Stoicorum: quae causae a te susceptae, non modo nihil suffragatur, verum etiam multum adversatur. Nam ipsam misericordiam, quam si non habeamus, nulla tua petitione, nullis illorum precibus flecti poterimus, in vitio Stoici ponunt, eamque a sapientis animo penitus expellunt, quem prorsus ferreum et inflexibilem volunt. Melius itaque tibi occurreret de tuo Cicerone quod diceres, qui Caesarem laudans: Nulla, inquit, de virtutibus tuis admirabilior, vel gratior misericordia est 11. Quanto magis debet ea in Ecclesiis praevalere, quando eum sequuntur qui dixit: Ego sum via 12; et legunt: Universae viae Domini misericordia et veritas 13. Noli ergo metuere innocentibus ne moliamur exitium, qui nec nocentes volumus ad dignum supplicium pervenire; prohibente nos illa misericordia quam in Christo cum veritate diligimus. Sed qui vitiis nutriendis parcit et fovet, ne contristet peccantium voluntatem, tam non est misericors quam qui non vult cultrum rapere puero, ne audiat plorantem, et non timet ne vulneratum doleat vel exstinctum. Serva ergo tempori opportuno quod apud nos agas, pro his hominibus, in quorum dilectione (da veniam) non solum nos minime praecedis, sed nec adhuc sequeris; et rescribe potius quid te de hac via moveat quam tenemus, et in qua nobiscum ad supernam patriam, qua te delectari novimus et gaudemus, ut gradiaris instamus.

Christiana aequitas Stoicorum acerbitate praestantior.

4. 17. Cives autem carnalis patriae tuae, etsi non omnes, sed quosdam innocentes quidem dixisti; verumtamen, quod relecta illa epistola mea debes advertere, non defendisti. Quorum non flores, sed spinas nos sensisse cum dicerem, respondens ad illud quod scripseras, florentem te cupere patriam relinquere, iocari me putasti. Hoc scilicet in malis tantis libeat! ita est prorsus. Fumant adhuc ruinae incensae ecclesiae, et in ea causa nos iocamur! Et ego quidem quamvis innocentes illic mihi non occurrerent, nisi qui aut absentes fuerunt, aut mala illa perpessi sunt, aut nullis ad prohibendum viribus vel auctoritate valuerunt, tamen nocentiores a minus nocentibus in rescribendo distinxi, aliamque causam posui eorum qui timuerunt offendere potentes inimicos Ecclesiae, aliam eorum qui hoc committi voluerunt: aliam eorum qui commiserunt, aliam eorum qui immiserunt; nihil agi de immissoribus volens, quia hoc sine tormentis corporalibus a proposito nostro abhorrentibus fortasse non potest inveniri. Stoici autem tui omnes aequaliter nocentes esse concedunt, quibus placet omnia paria esse peccata; qui etiam duritiam suam qua misericordiam vituperant, huic sententiae sociantes, nullo modo censent omnibus pariter ignoscendum, sed omnes pariter esse puniendos. Remove ergo illos quam longissime potes a patrocinio causae istius, et opta potius ut tamquam christiani agamus, ut, sicut optamus, nos in Christo eos quibus parcimus, acquiramus, ne perniciosa illis dissolutione parcamus. Deus misericors et verax et felicitate vera donare dignetur.