EPISTOLA 102

Scripta inter a. 406 et 412.

A. presbytero Deogratias mittens solutionem quaestionum
sex propositarum a pagano quodam, quas Augustino exsolvendas transmiserat (n. 1) scl.:
I) de resurrectione (a n. 2 ad n. 7);
II) de tempore Christianae religionis (a n. 8 ad n. 15); III) de sacrificiorum distinctione (a n. 16 ad n. 21);
IV) de eo quod scriptum est: In qua mensura mensi fueritis etc. (a n. 22 ad n. 27).
V) de Filio Dei secundum Salomonem (a n. 28 ad n. 29); VI) de Iona propheta (a n. 30 ad n. 38).

SINCERISSIMO FRATRI ET COMPRESBYTERO DEOGRATIAS, AUGUSTINUS, IN DOMINO SALUTEM

Repugnantiam vicit caritas.

1. Quaestiones tibi propositas mihi delegare maluisti, non, ut opinor, pigritia, sed quod ea quoque ipsa quae nosti, libentius per nos audis, dum nos nimis diligis. At ego propterea malebam a te illas aperiri, quod ille ipse amicus, qui eas proposuit, quantum ex hoc conici datur, quod mihi ad quasdam epistolas non rescripsit, quasi nos verecundatur sequi: viderit quam ob causam. Hoc tamen suspicor, nec suspicio mea vel malevola est vel absurda, cum et optime noveris quantum eum diligam, quantoque mihi dolori sit, quod nondum christianus est; et utique non inconvenienter arbitror eum, quem video mihi rescribere noluisse, nihil sibi a me scribi voluisse. Proinde obsecro te, ut quemadmodum ego tibi parui, atque inter meas arctissimas occupationes, tuam sanctam mihique carissimam voluntatem offendere timui, si non facerem quod petisti, ita tu quoque facias quod peto. Hoc est autem, ut breviter quemadmodum a te, sicut mihi indicasti, postulavit, ad omnia illi respondere non graveris, quod et ante facere potuisti. Scies enim cum legeris, nihil pene a me dictum quod ipse non noveras, aut quod me tacente nosse non poteras. Sed hoc opus meum rogo habeas cum caeteris, quorum studio scis convenire. Tuum vero illud quod flagito, habeat ipse cui hoc potissimum congruit, et caeteri quos non parum ista delectant, quemadmodum dici possunt abs te, inter quos et ipse sum. Vivas semper in Christo nostri memor.

QUAESTIO PRIMA - DE RESURRECTIONE.

Qualis futura sit nostra resurrectio.

2. Movet quosdam, et requirunt de duabus resurrectionibus quae conveniat promissae resurrectioni, utrumnam Christi an Lazari 1? "Si Christi, inquiunt, quomodo potest haec convenire resurrectioni natorum ex semine, eius qui nulla seminis conditione natus est? Si autem Lazari resurrectio convenire asseritur, ne haec quidem congruere videtur: siquidem Lazari resurrectio facta sit de corpore nondum tabescente, de eo corpore, quo Lazarus dicebatur; nostra autem multis saeculis post ex confuso eruetur. Deinde si post resurrectionem status beatus futurus est, nulla corporis iniuria, nulla necessitate famis, quid sibi vult cibatum Christum fuisse, et vulnera monstravisse? Sed si propter incredulum fecit, finxit: si autem verum ostendit, ergo in resurrectione accepta futura sunt vulnera".

Christi resurrectio nostrae imago futurae.

3. Quibus respondetur, ideo non Lazari resurrectionem, sed potius Christi congruere promissae resurrectioni, quia Lazarus ita resurrexit ut iterum moreretur: Christus autem, sicut de illo scriptum est, surgens a mortuis, iam non moritur, et mors illi ultra non dominabitur 2. Quod etiam promissum est resurrecturis in fine saeculi, et cum illo regnaturis in aeternum. Sic autem non pertinet ad resurrectionem differentia nativitatis Christi et nostrae, quod ille sine virili semine, nos autem ex viro et femina creati sumus, sicut etiam non pertinet ad ipsius mortis differentiam. Non enim propterea illius non vera mors fuit, quia sine virili semine natus est; sicut nec ipsius primi hominis aliter exorta caro quam nostra (quandoquidem ille sine parentibus de terra creatus est, nos vero ex parentibus) aliquid attulit ad differentiam mortis, ut aliter ille moreretur, aliter nos. Sicut autem ad mortis sic nec ad resurrectionis differentiam valet diversa nativitas.

Obiectiones solvuntur.

4. Sed ne hoc ipsum quod scriptum est de primo homine, similiter infideles nolint credere, quaerant vel animadvertant, si vel hoc possunt, quam multorum animalium genera sine parentibus ex terra procreentur, quae tamen coeundo pariant etiam ipsa sui similem, prolem nec propter diversitatem nativitatis intersit aliquid ad naturam eorum, quae procreata sunt ex terra, et eorum quae illis coeuntibus orta sunt. Similiter enim vivunt, similiterque moriuntur, quamvis dissimiliter nata sint. Ita non est absurdum, ut similiter resurgant corpora, quae dissimiliter orta sunt. Huiusmodi autem homines non valentes intueri ad quam rem intersit aliquid diversum, et ad quam non intersit, ubi adverterint aliquam distantiam primordiorum, etiam omnia consequentia distare oportere contendunt. Possunt tales putare oleum ex adipibus non debere natare super aquam, sicut illud quod ex oliva est, quoniam longe est utriusque origo dissimilis, quando illud ex ligno, hoc ex carne profluxerit.

Seminis similitudo.

5. Quantum autem attinet ad illam differentiam, quod Christi corpus, non dissolutum tabe atque putredine, die tertio resurrexit, nostra vero post longum tempus, ex quadam, quo soluta discesserant, confusione reparabuntur; humanae facultati utrumque impossibile est, divinae autem potestati utrumque facillimum. Ut enim radius oculi nostri, non citius pervenit ad propinquiora, tardius ad longinquiora, sed utraque intervalla parili celeritate contingit; ita cum in ictu oculi 3, sicut Apostolus dicit, fit resurrectio mortuorum, omnipotentiae Dei et ineffabili nutui tam facile est quaeque recentia, quam diuturno tempore dilapsa cadavera suscitare. Incredibilia sunt haec quibusdam, quia inexperta; cum omnis natura rerum tam sit plena miraculis, ut non quasi facili pervestigatione rationis, sed videndi consuetudine, mira non sint, atque ob hoc, nec consideratione, nec inquisitione digna videantur. Nam ego, et mecum quicumque invisibilia Dei per ea quae facta sunt intellegere moliuntur 4, aut non minus aut amplius admiramur, in uno seminis tam parvulo grano, omnia quae laudamus in arbore tamquam liciata latuisse, quam mundi huius tam ingentem sinum, quae de corporibus humanis dum dilabuntur assumit, resurrectioni futurae tota et integra redditurum.

Cur Christus post resurrectionem manducaverit.

6. Quomodo autem contrarium est, et Christum post resurrectionem cibatum, et in resurrectione quae promittitur ciborum indigentiam non futuram; cum et Angelos legamus eiusdemmodi escas eodemque modo sumpsisse, non ficto et inani phantasmate, sed manifestissima veritate; nec tamen necessitate, sed potestate? Aliter enim absorbet terra aquam sitiens, aliter solis radius candens: illa indigentia, iste potentia. Futurae ergo resurrectionis corpus, imperfectae felicitatis erit, si cibos sumere non potuerit; imperfectae felicitatis, si cibis eguerit. Possem hic de commutationibus corporalium qualitatum, et de praepotenti valentia in inferiora corpora corporum superiorum latius disputare; sed breviter mihi respondere propositum est, et talibus ingeniis hoc scribitur, quae admonere suffecerit.

Cicatrices in Corpore Christi cur servatae.

7. Sciat sane qui has proposuit quaestiones, Christum post resurrectionem cicatrices, non vulnera demonstrasse dubitantibus, propter quos etiam cibum ac potum sumere voluit, non semel, sed saepius, ne illud non corpus, sed spiritum esse arbitrarentur et sibi non solide, sed imaginaliter apparere. Tunc autem illae falsae cicatrices fuissent, si nulla vulnera praecessissent; et tamen nec ipsae essent, si eas esse noluisset. Voluit autem certae dispensationis gratia, ut eis quos aedificabat in fide non ficta, non aliud pro alio, sed hoc quod crucifixum viderant, resurrexisse monstraret. Quid est ergo quod dicitur. Si propter incredulum fecit, finxit? quasi vero si quisquam vir fortis pro patria dimicans, multa adversa vulnera exciperet, et peritissimo medico, qui haec ita curare valeret ut cicatrices nullae apparerent, ipse potius diceret sic se velle sanari ut magis essent in corpore suo vestigia vulnerum, tamquam tituli gloriarum, ideo ille medicus cicatrices finxisse diceretur, quia cum per artem efficere potuerit ut non essent, certa existente causa per artem effecit potius ut essent: quae uno solo modo, sicut superius dixi, falsae convincerentur, si nulla vulnera sanarentur.

QUAESTIO SECUNDA- DE TEMPORE CHRISTIANAE RELIGIONIS

Hominum aeterna sors qui an te Christum fuerint.

8. Item alia proposuerunt, quae dicerent de Porphyrio contra Christianos tamquam validiora decerpta. "Si Christus se, inquiunt, salutis viam dicit, gratiam, et veritatem, in seque solo ponit animis sibi credentibus reditum 5; quid egerunt tot saeculorum homines ante Christum? Ut dimittam, inquit, tempora ante Latium regnatum, ab ipso Latio quasi principium humani nominis sumamus. In ipso Latio ante Albam dii culti sunt. In Alba aeque religiones ritusque valuere templorum. Non paucioribus saeculis ipsa Roma, longo saeculorum tractu sine christiana lege fuit. Quid, inquit, actum de tam innumeris animis, qui omnino in culpa nulla sunt; siquidem is cui credi posset, nondum adventum suum hominibus commodarat? Orbis quoque cum ipsa Roma in ritibus templorum caluit. Quare, inquit: Salvator qui dictus est, sese tot saeculis subduxit? Sed ne, inquit, dicant lege Iudaica vetere hominum curatum genus, longo post tempore lex Iudaeorum apparuit ac viguit angusta Syriae regione, postea vero prorepsit etiam in fines Italos; sed post Caesarem Gaium, aut certe ipso imperante. Quid igitur actum de Romanis animabus vel Latinis, quae gratia nondum advenientis Christi viduatae sunt, usque in Caesarum tempus?"

Idolorum cultum nil ad salutem profuisse.

9. Huic propositioni respondetur, ut primo ipsi dicant utrum profuerint hominibus deorum suorum sacra, quae constat certis temporibus instituta. Quae si negant aliquid profuisse ad animarum salutem, nobiscum ea destruunt, et esse inania confitentur. Nos quidem etiam perniciosa monstramus; sed parum non est ut ipsi interim prius inania fateantur. Si vero ea defendunt, et sapienter atque utiliter asserunt instituta; quaero quid actum sit de his qui antequam haec instituta essent, morte obierunt: hac enim utique salute atque utilitate fraudati sunt. Si autem potuerunt alio modo purgari, cur non idem modus perseveravit in posteros? quid opus erat instituere novitias consecrationes, quae antiquitus non fuerunt?

De cultibus pro varia temporum locorumque congruentia.

10. Hic si dicunt deos quidem ipsos semper fuisse, et ad liberandos cultores suos pariter ubique valuisse, sed pro varietate rerum temporalium ac terrenarum, quae scirent certis temporibus locisque congruere, in his alias atque alias, alibi atque alibi, aliter atque aliter sibi voluisse serviri; cur hanc quaestionem christianae religioni ingerunt, in qua nobis ipsi pro diis suis aut respondere non possunt, aut si possunt, in eo ipso sibi etiam pro nostra religione respondeant, ita nihil interesse pro diversa temporum locorumque congruentia, quam diversis sacramentis colatur, si quod colitur sanctum est, sicut nihil interest pro diversa linguarum auditorumque congruentia, quam diversis sonis dicatur, si quod dicitur verum est: dum hoc sane intersit, quod linguae sonos, quibus inter se sua sensa communicent, etiam homines pacto quodam societatis sibi instituere possunt; quibus autem sacris divinitati congruerent, voluntatem Dei secuti sunt qui recte sapuerunt. Quae omnino numquam defuit ad salutem iustitiae pietatique mortalium, et si qua in aliis atque in aliis populis, una eademque religione sociatis varie celebrantur, quatenus fiat plurimum refert, quo et humana exhortetur vel toleretur infirmitas, et divina non oppugnetur auctoritas.

Christus Dei Verbum caro factum.

11. Quamobrem cum Christum dicamus Verbum Dei per quod facta sunt omnia, et ideo Filium quia Verbum, nec Verbum dictum atque transactum, sed apud incommutabilem Patrem incommutabile ipsum atque incommutabiliter manens, sub cuius regimine universa creatura spiritalis et corporalis, pro congruentia temporum locorumque administratur, cui moderandae et gubernandae, quid, quando et ubi, circa eam fieri oporteat, sapientia et scientia penes ipsum est; profecto et antequam propagaret Hebraeorum gentem, per quam sui adventus manifestationem congruis sacramentis praefiguraret, et ipsis temporibus Israelitici regni, et deinde cum se in carne de virgine accepta mortalibus mortaliter demonstravit et deinceps usque nunc, cum implet omnia quae per Prophetas ante praedixit, et abhinc usque ad finem saeculi, quo sanctos ab impiis dirempturus est, et sua cuique retributurus, idem ipse est Filius Dei, Patri coaeternus, et incommutabilis Sapientia, per quam creata est universa natura, et cuius participatione omnis rationalis anima fit beata.

Christus unus hominum salvator.

12. Itaque ab exordio generis humani, quicumque in eum crediderunt, eumque utcumque intellexerunt, et secundum eius praecepta pie et iuste vixerunt, quandolibet et ubilibet fuerint, per eum procul dubio salvi facti sunt. Sicut enim nos in eum credimus et apud Patrem manentem, et qui in carne iam venerit, sic credebant in eum antiqui, et apud Patrem manentem, et in carne venturum. Nec quia pro temporum varietate nunc factum annuntiatur, quod tunc futurum praenuntiabatur, ideo fides ipsa variata, vel salus ipsa diversa est. Nec quia una eademque res, aliis atque aliis sacris et sacramentis vel praedicatur aut prophetatur, ideo alias atque alias res vel alias atque alias salutes oportet intellegi. Quid autem quando fiat quod ad unam eamdemque fidelium et piorum liberationem pertineat, consilium Deo tribuamus nobis obedientiam teneamus. Proinde aliis tunc nominibus et signis, aliis autem nunc, et prius occultius, postea manifestius, et prius a paucioribus, postea a pluribus, una tamen eademque religio vera significatur et observatur.

Vera quaestio: fueritne paganorum religio ac disciplina salutaris.

13. Nec nos eis obicimus quod aliter Numa Pompilius deos colendos Romanis instituit, atque aliter ab eis vel Italis antea colebantur 6, nec quod Pythagoreis temporibus illa philosophia celebrata est, quae antea vel omnino non erat, vel in paucissimis eadem sentientibus, non tamen eodem ritu viventibus fortasse latitabat: sed utrum illi dii, veri, aut colendi sint, et utrum illa philosophia animarum saluti aliquid prosit; hoc cum eis agimus, hoc in quaestionem vocamus, hoc disputando convellimus. Desinant igitur obiicere nobis quod omni sectae, et omni nomini religionis obici potest. Cum enim non fortuito labi, sed divina providentia tempora ordinari fateantur, quid cuique tempori aptum et opportunum sit, humanum consilium praetergreditur, et illinc dispertitur, unde ipsa providentia rebus consulit.

Christi praescientia.

14. Si enim dixerint propterea non semper nec ubique fuisse Pythagoricam disciplinam, quia Pythagoras homo fuit, neque hoc in potestate habere potuit; numquid hoc etiam dicere possunt, eo ipso tempore quando fuit, et terrarum locis ubi illa philosophia viguit, omnes qui eum audire potuerunt, etiam credere sectarique voluisse? Ac per hoc magis si tantae potestatis fuisset Pythagoras, ut ubi vellet, et quando vellet, sua dogmata praedicaret, etsi haberet etiam cum ea potestate summam rerum praescientiam, nusquam et numquam appareret, nisi ubi et quando sibi homines credituros esse praenosceret. Proinde, cum Christo non obiciant, quod eius doctrinam non omnes sequuntur; sentiunt enim et ipsi nequaquam hoc recte obici posse, vel philosophorum sapientiae, vel etiam numini deorum suorum; quid respondebunt si excepta illa altitudine sapientiae et scientiae Dei, ubi fortassis aliud divinum consilium longe secretius latet, sine praeiudicio etiam aliarum forte causarum, quae a prudentibus investigari queunt, hoc solum eis brevitatis gratia, in huius quaestionis disputatione dicamus, tunc voluisse hominibus apparere Christum, et apud eos praedicari doctrinam suam, quando sciebat, et ubi sciebat esse qui in eum fuerant credituri? His enim temporibus et his locis, quibus Evangelium eius non est praedicatum, tales omnes in eius praedicatione futuros esse praesciebat, quales non quidem omnes, sed tamen multi in eius corporali praesentia fuerunt, qui in eum nec suscitatis ab eo mortuis credere voluerunt: quales etiam nunc multos videmus, cum tanta manifestatione de illo compleantur praeconia Prophetarum, nolle adhuc credere, et malle humana astutia resistere, quam tam clarae atque perspicuae tamque sublimi et sublimiter diffamatae divinae cedere auctoritati. Quamdiu parvus et infirmus est intellectus hominis, divinae debet cedere veritati. Quid ergo mirum si tam infidelibus plenum orbem terrarum Christus prioribus saeculis noverat, ut eis apparere, vel praedicari merito nollet, quos nec verbis, nec miraculis suis credituros esse praesciebat? Neque enim incredibile est tales fuisse tunc omnes, quales ab eius adventu usque ad hoc tempus, tam multos fuisse et esse miramur.

Praesciti ad salutem qui sint.

15. Et tamen ab initio generis humani, alias occultius, alias evidentius, sicut congruere temporibus divinitus visum est, nec prophetari destitit, nec qui in eum crederent defuerunt, ab Adam usque ad Moysen, et in ipso populo Israel, quae speciali quodam mysterio gens prophetica fuit, et in aliis gentibus antequam venisset in carne. Cum enim nonnulli commemorantur in sanctis hebraicis Libris iam ex tempore Abrahae, nec de stirpe carnis eius, nec ex populo Israel, nec ex adventitia societate in populo Israel, qui tamen huius sacramenti participes fuerunt; cur non credamus etiam in caeteris hac atque illac gentibus, alias alios fuisse, quamvis eos commemoratos in eisdem auctoritatibus non legamus? Ita salus religionis huius, per quam solam veram salus vera veraciterque promittitur, nulli umquam defuit qui dignus fuit, et cui defuit, dignus non fuit. Et ab exordio propagationis humanae, usque in finem, quibusdam ad praemium, quibusdam ad iudicium praedicatur. Ac per hoc et quibus omnino annuntiata non est, non credituri praesciebantur; et quibus non credituris tamen annuntiata est, in illorum exemplum demonstrantur: quibus autem credituris annuntiantur, hi regno coelorum et sanctorum Angelorum societati praeparantur.

QUAESTIO TERTIA - DE SACRIFICIORUM DISTINCTIONE

Obiectio contra christianae religionis ritus.

16. Iam videamus eam, quae sequitur, quaestionem. "Accusant, inquit, ritus sacrorum, hostias, thura, et caetera, quae templorum cultus exercuit; cum idem cultus ab ipsis, inquit, vel a Deo quem colunt exorsus est temporibus priscis, cum inducitur Deus primitiis eguisse".

Sacrificia unde orta; quid significet.

17. Huic respondetur, quoniam ex illo Scripturarum nostrarum loco haec quaestio proposita agnoscitur, ubi scriptum est Cain ex fructibus terrae. Abel autem ex primitivis ovium obtulisse munus Deo 7, hinc potius esse intellegendum quam sit res antiqua sacrificium, quod non nisi uni Deo vero offerri oportere veraces et sacrae Litterae monent: non quod illo egeat Deus, cum in eisdem ipsis litteris apertissime sit scriptum: Dixi Domino, Deus meus es tu, quoniam bonorum meorum non eges 8; sed quod etiam in his, vel acceptandis vel reprobandis vel percipiendis, non nisi hominibus consulat. Nobis enim prodest colere Deum, non ipsi Deo. Cum ergo inspirat et docet quomodo colendus sit, non solum sua nulla indigentia facit, sed nostra maxima utilitate. Significativa sunt autem omnia talia sacrificia, et quarumdam rerum similitudines, quibus admoneri nos oportet ad ea ipsa quorum similitudines sunt, sive scrutanda, sive noscenda, sive recolenda. De qua re, quantum satis est, disserenda, non brevis sermo flagitandus est, quo nunc respondere nobis propositum est: praesertim quia in aliis opusculis nostris, de hac re multa iam diximus. Et qui ante nos Dei eloquia tractaverunt, de similitudinibus sacrificiorum Veteris Testamenti, tamquam umbris figurisque futurorum copiose locuti sunt.

Paganorum sacra sacrilega, superstitiosa.

18. Hoc sane nec in ista brevitate praetereundum est, quod templum, sacerdotium, sacrificium, et alia quaecumque ad haec pertinentia, nisi uni vero Deo deberi nossent dii falsi, hoc est daemones, qui sunt praevaricatores angeli, numquam haec sibi a cultoribus suis, quos decipiunt, expetissent. Verum haec cum exhibentur Deo, secundum eius inspirationem atque doctrinam, vera religio est: cum autem daemonibus, secundum eorum impiam superbiam, noxia superstitio. Quapropter qui christianas Litteras utriusque Testamenti sciunt, non hoc culpant in sacrilegis ritibus Paganorum quod construant templa, et instituant sacerdotia, et faciant sacrificia; sed quod haec idolis et daemoniis exhibeant. Et idola quidem omni sensu carere, quis dubitet? Verumtamen cum his locantur sedibus, honorabili sublimitate, ut a precantibus atque immolantibus attendantur, ipsa similitudine animatorum membrorum atque sensuum, quamvis insensata et exanima, afficiunt infirmos animos, ut vivere ac spirare videantur; accedente praesertim veneratione multitudinis, qua tantus eis cultus impenditur.

Sacra idolis oblata

19. Quibus morbidis et pestilentiosis affectibus medetur Scriptura divina, quae rem quidem notam, sed tamen salubri remedio admonitionis inculcat, dicens: Oculos habent et non vident, aures habent et non audiunt 9, et caetera talia. Haec enim verba, quo magis aperta et populariter vera sunt, eo magis incutiunt salubrem pudorem illis qui, cum talibus simulacris divinum cum timore cultum exhibent, eaque viventibus similia venerantes adorantesque contuentur, eisque velut praesentibus preces allegant, victimas immolant, vota persolvunt, sic afficiuntur omnino ut ea sensu carentia putare non audeant. Ne arbitrentur autem isti hoc solum nostros Libros velle sonare, quod huiuscemodi affectus humano cordi ex idolis innascitur, apertissime scriptum est: Quoniam omnes dii gentium daemonia 10. Unde et apostolica disciplina non solum dicit, quod apud Ioannem legitur: Fratres, cavete a simulacris 11; verum etiam quod apud Paulum: Quid ergo? dico quod idolis immolatum sit aliquid, aut idolum est aliquid? Sed quae immolant gentes, daemoniis et non Deo immolant: nolo autem vos socios fieri daemoniorum 12. Unde satis intellegi potest, non tam ipsam immolationem (nam vero Deo prisci sancti immolaverunt), sed quod diis falsis et impiis daemoniis immolatur, reprehendi a vera religione in superstitionibus gentium. Sicut enim veritas hortatur homines fieri socios sanctorum Angelorum; ita seducit impietas ad societatem daemoniorum, cui praeparatur ignis aeternus, sicut regnum aeternum societati sanctorum.

Sacrificium latriae, res uni Deo servanda.

20. Neque illinc excusant impii sua sacrilega sacra et simulacra, quod eleganter interpretantur quid quaeque significent. Omnis quippe illa interpretatio ad creaturam refertur, non ad Creatorem, cui uni debetur servitus religionis illa, quae uno nomine graece appellatur. Nec nos dicimus terram, maria, coelum, solem, lunam, stellas, et quasdam non in promptu sitas coelites potestates esse daemonia: sed cum omnis creatura partim corporalis sit, partim vero incorporalis, quam etiam spiritalem vocamus, manifestum est, id quod a nobis pie ac religiose fit, a voluntate animi proficisci, quae creatura spiritalis est, et omni corporali praeponenda. Unde colligitur corporali creaturae non esse sacrificandum. Restat spiritalis, quae vel pia vel impia est: pia scilicet, in hominibus et Angelis iustis, et Deo rite servientibus; impia vero in hominibus et angelis iniquis, quos etiam daemones dicimus. Ac per hoc nec spiritali, quamvis iustae creaturae sacrificandum est. Quoniam quanto magis pia est et subdita Deo, tanto minus se tali honore dignatur, quem scit non deberi nisi Deo. Quanto ergo perniciosius est sacrificare daemoniis, hoc est iniquae spiritali creaturae, quae in hoc proximo et caliginoso coelo habitans, tamquam in aerio carcere suo, prae destinata est supplicio sempiterno! Quamobrem, etiam cum se homines superioribus coelestibus potestatibus, quae non sunt daemonia, sacrificare dicunt et solius nominis interesse arbitrantur, quod illi deos, nos eos Angelos appellamus, non se opponunt eis ludificandis multiplici fallacia, nisi daemones, qui errore delectantur et quodammodo pascuntur humano. Quoniam sancti Angeli non approbant sacrificium, nisi quod ex doctrina verae sapientiae, veraeque religionis offertur uni vero Deo, cui sancta societate deserviunt. Proinde, sicut impia superbia, sive hominum, sive daemonum, sibi hos divinos honores exhiberi vel iubet vel cupit; ita pia humilitas vel hominum, vel Angelorum sanctorum, haec sibi oblata recusavit, et cui deberentur ostendit. Cuius rei manifestissima in sacris Litteris nostris exempla monstrantur.

Sacrorum ac sacramentorum varia genera.

21. Dispertita autem divinis eloquiis sacrificia pro temporum congruentia, ut alia fierent ante manifestationem Novi Testamenti, quod ex ipsa vera ut unius sacerdotis victima, hoc est, ex effuso Christi sanguine ministratur, et aliud nunc quod huic manifestationi congruum, qui iam declarato nomine christiani appellamur, offerimus, non solum evangelicis, verum etiam propheticis Litteris demonstratur. Mutatio quippe non Dei, non ipsius religionis, sed sacrificiorum et sacramentorum impudenter nunc videretur praedicata, nisi fuisset ante praedicta. Quemadmodum enim unus idemque homo, si Deo mane aliud offerat, aliud vespere, pro congruentia diurni temporis, non Deum mutat, nec religionem, sicut nec salutem qui alio modo mane, alio vespere salutat: ita in universo tractu saeculorum, cum aliud oblatum est ab antiquis sanctis, aliud ab eis qui nunc sunt offertur, non humana praesumptione, sed auctoritate divina, temporibus congrua sacra mysteria celebrantur, non Deus aut religio commutatur.

QUAESTIO QUARTA
EX MT. 7, 2.

Possintne aeternae esse poenae

22. Iam nunc deinde videamus quale sit quod de mensura peccati atque supplicii proposuit, sic Evangelio calumniatus: "Minatur, inquit: Christus sibi non credentibus, aeterna supplicia 13; et alibi ait: In qua mensura mensi fueritis, remetietur vobis 14. Satis, inquit, ridicule atque contrarie: nam si ad mensuram redditurus est poenam, et omnis mensura circumscripta est fine temporis, quid sibi volunt minae infiniti supplicii?"

Possintne aeterna mensura circumscribi.

23. Istam quaestionem a qualicumque philosopho esse obiectam atque propositam, difficile est credere: quippe qui ait: Omnis mensura circumscribitur tempore, quasi non soleat nisi temporum esse mensura, sicut horarum et dierum et annorum; vel sicut dicimus brevem syllabam simplum habere temporis, ad syllabam longam. Puto enim modios et rabones, urnas et amphoras, non temporum esse mensuras. Quomodo ergo omnis mensura circumscribitur tempore? Nonne ipsi dicunt, solem istum sempiternum esse? qui tamen quantus sit ad terram, mensuris geometricis perscrutari audent et renuntiare. Quod sive possint, sive non possint, constat eum tamen propriam sui orbis habere mensuram. Quia et si comprehendunt quantus sit, mensuram eius comprehendunt; et si hoc non assequuntur, mensuram eius utique non comprehendunt: nec ideo nulla est, quia homines eam nosse non possunt. Potest igitur aliquid et sempiternum esse, et certam sui modi habere mensuram. Secundum ipsos enim de solis aeternitate locutus sum, ut sua sententia convincantur, atque concedant esse posse aliquid cum mensura sempiternum. Ac sic non ideo putent non esse credendum de supplicio sempiterno quod minatus est Christus, quia idem dixit: In qua mensura mensi fueritis, remetietur vobis.

Aliud alia mensura circumscribi.

24. Si enim dixisset: Quod mensi fueritis, hoc metietur vobis; etiam sic non omnino ad eamdem rem ex omni parte necesse esset referre sententiam. Possumus enim recte dicere, Quod plantaveris, hoc decerpes; quamvis nemo plantet pomum sed lignum, decerpat autem pomum magis quam lignum: sed illud dicimus secundum arboris genus, quia non ficum plantat unde nucem decerpat. Ita dici posset, Quod feceris patieris: non ut si stuprum fecerit, stuprum patiatur; sed quod peccato isto fecit legi, hoc ei lex faciat, id est, quia legem talia prohibentem de sua vita abstulit, auferat eum etiam ipsa lex de hominum vita quam regit. Item si dixisset: Quantum mensi fueritis, tantum remetietur vobis; nec sic esset consequens ut omni modo aequales peccatis poenas intellegere deberemus. Neque enim aequalia sunt, verbi gratia, triticum et hordeum; et profecto dici posset, Quantum mensi fueritis, tantum remetietur vobis, hoc est, quantum tritici, tantum hordei. Quod si de doloribus ageretur atque diceretur: Quantum dolorem ingesseritis, tantus ingeretur vobis; fieri posset ut tantus dolor esset, quamvis tempore diuturnior, hoc est mora maior, vi par. Neque enim si de duabus lucernis dicamus, Tantum ignis iste caluit, quantum ille; ideo falsum erit, quia una earum forte citius exstincta est. Non itaque si aliquid secundum aliud tantum est, secundum aliud non est tantum, quia non omni modo tantum est, ideo falsus est modus in quo tantum est.

Res longe alias interdum rependi eadem mensura.

25. Cum vero dixerit: In qua mensura mensi fueritis, remetietur vobis, cumque manifestum sit, aliud esse mensuram in qua metitur aliquid, aliud ipsam rem quae metitur; iam fieri potest ut in qua mensura homines mensi essent, verbi gratia, modium tritici, in ea illis metirentur millia modiorum, ut et tam multum interesset in quantitate frumenti, et nihil in mensura: ut taceam de ipsarum rerum diversitate; quia non solum fieri potest ut in qua mensura quis mensus fuerit hordeum, in ea illi metiatur triticum, sed in qua mensura mensus fuerit frumentum, in ea illi metiatur aurum, et frumenti sit unus modius, auri autem, quamplurimi. Ita cum sine comparatione rerum ipsarum, et genus, et quantitas differat, dici tamen rectissime potest: In qua mensura mensus est, in ea illi metitum est. Unde autem hoc dixerit Christus, paulo superius satis elucet: Nolite, inquit, iudicare, ut non iudicemini: in quo enim iudicio iudicaveritis, iudicabimini 15. Numquid si iniquo iudicio iudicabunt, iniquo iudicabuntur? Absit. Nulla quippe iniquitas apud Deum. Sed ita dictum est: In quo iudicio iudicaveritis, in eo iudicabimini, tamquam diceretur: In qua voluntate benefeceritis, in ipsa liberabimini; vel, in qua voluntate malefeceritis, in ipsa puniemini. Velut si quisquam ad turpem concupiscentiam oculis utens, excaecari iuberetur, recte utique audiret: In quibus oculis peccasti, in eis supplicium meruisti. Iudicio enim quisque animi sui, seu bono seu malo, utitur vel ad benefaciendum vel ad peccandum. Unde non iniquum est ut in quo iudicat in eo iudicetur, hoc est, ut in ipso animi sui iudicio poenas luat, cum ea mala patitur quae male iudicantem animum consequuntur.

Peccati mensuram circumscribi voluntate.

26. Alia namque sunt manifesta tormenta quae post futura praeparantur, etiam ipsa ex eodem malae voluntatis cardine attracta: in ipso autem animo, ubi appetitus voluntatis humanorum omnium est mensura factorum, continuo poena sequitur culpam, plerumque maior non sentientis caecitate graviore. Ideo cum dixisset: In quo iudicio iudicaveritis, iudicabimini, secutus adiunxit: Et qua mensura mensi fueritis, metietur vobis. In voluntate quippe propria metietur bonus homo bona facta, et in ea metietur ei beatitudo. Itemque in voluntate propria metietur malus homo mala opera, et in ea metietur ei miseria; quoniam ubi quisque bonus est, cum bene vult, ibi etiam malus cum male vult. Ac per hoc ibi etiam fit vel beatus vel miser, hoc est in ipso suae voluntatis affectu, quae omnium factorum meritorumque mensura est. Ex qualitatibus quippe voluntatum, non ex temporum spatiis, sive recte facta sive peccata metimur. Alioquin maius peccatum haberetur, arborem deicere quam hominem occidere. Illud enim fit longa mora, ictibus multis; hoc uno ictu, brevissimo tempore: pro quo tamen exigui temporis tam grandi peccato, si perpetua deportatione homo puniretur, etiam mitius cum illo actum, quam dignus fuerat, diceretur; quamvis in spatio temporali longitudo poenae cum brevitate facinoris nullo modo sit comparanda. Quid ergo contrarium est, si erunt pariter longa, vel etiam pariter aeterna supplicia, sed aliis alia mitiora, vel acriora; ut quibus tempus aequale est, non sit aequalis asperitas, propter mensuram etiam peccatorum, non in productione temporum, sed in voluntate peccantum?

De poenis aeternis.

27. Voluntas quippe ipsa punitur, sive animi supplicio sive corporis; ut quae delectatur in peccatis, ipsa plectatur in poenis, et ut qui iudicat sine misericordia, sine misericordia iudicetur: et in hac quippe sententia, ad hoc solum eadem mensura est, ut quod non praestitit, non ei praestetur; atque ita quod ipse iudicatur aeternum erit, quamvis quod iudicavit, aeternum esse nequiverit. In eadem igitur mensura, quamvis non aeternorum malefactorum, aeterna supplicia remetiuntur; ut quia aeternam voluit habere peccati perfructionem, aeternam vindictae inveniat severitatem. Non autem sinit proposita brevitas responsionis meae, ut colligam omnia, vel certe quamplurima quae de peccatis et de peccatorum poenis sancti Libri habent, atque ex his unam eruam sine ulla ambiguitate sententiam, si tamen id valeam viribus mentis, etiamsi congruum nanciscar otium. Nunc tamen arbitror satis esse monstratum, non esse contrarium aeternitati suppliciorum, quod in eadem mensura redduntur, in qua peccata commissa sunt.

QUAESTIO QUINTA - DE FILIO DEI SECUNDUM SALOMONEM

Salomon num dixerit Deo non esse Filium.

28. Post hanc quaestionem, qui eas ex Porphyrio proposuit, hoc adiunxit: "Sane etiam de illo, inquit, me dignaberis instruere, si vere dixit Salomon, Filium Deus non habet."

Salomon Dei Filium asseruit.

29. Cito respondetur: Non solum hoc non dixit, verum etiam dixit quod Deus habeat Filium. Apud eum enim Sapientia loquens ait: Ante omnes colles genuit me 16. Et quid est Christus, nisi Dei Sapientia? Item quodam loco Proverbiorum: Deus, inquit, docuit me sapientiam, et scientiam sanctorum cognovi. Quis ascendit in coelum, et descendit? quis collegit ventos in sinum? quis convertit aquam in vestimento? quis tenuit fines terrae? quod nomen est ei, aut quod nomen est Filii eius17 Horum duorum quae in extremo commemoravi, unum retulit ad Patrem, id est: Quod nomen est ei, propter quod dixerat: Deus docuit me sapientiam: et alterum evidenter ad Filium, cum ait, aut quod nomen est Filii eius, propter caetera, quae de Filio magis intelleguntur, hoc est: Quis ascendit in coelum, et descendit; quod Paulus ita commemorat: Qui descendit, ipse est et qui ascendit super omnes coelos 18: Quis collegit ventos in sinum? id est, animas credentium in occultum atque secretum; quibus dicitur: Mortui enim estis, et vita vestra abscondita est cum Christo in Deo 19: Quis convertit aquam in vestimento? ut dici posset: Quotquot in Christum baptizati estis, Christum induistis 20: Quis tenuit fines terrae? qui dixit discipulis suis: Eritis mihi testes in Ierusalem, et in tota Iudaea, et Samaria, et usque in fines terrae 21.

QUAESTIO SEXTA - DE IONA PROPHETA

Num incredibile est hominem fuisse in pisce?

30. Postrema quaestio proposita est de Iona, nec ipsa quasi ex Porphyrio, sed tamquam ex irrisione Paganorum; sic enim posita est: Deinde quid sentire, inquit, debemus de Iona, qui dicitur in ventre ceti triduo fuisse; quod est et incredibile, transvoratum cum veste hominem, fuisse in corde piscis. Aut si figura est, hanc dignaberis pandere. Deinde quid sibi etiam illud vult supra evomitum Ionam cucurbitam natam 22: quid causae fuit, ut haec nasceretur? Hoc enim genus quaestionis, multo cachinno a Paganis graviter irrisum animadverti.

Miracula possibilia esse.

31. Ad hoc respondetur, quod aut omnia divina miracula credenda non sint; aut hoc cur non credatur, causa nulla sit. In ipsum autem Christum, quod tertio die resurrexerit, non crederemus, si fides Christianorum cachinnum metueret Paganorum. Cum autem hinc quaestionem non proposuerit amicus noster, Utrum credendum sit, vel Lazarum resuscitatum esse quarto die, vel ipsum Christum tertio die resurrexisse; multum miror hoc quod factum est de Iona, eum pro incredibili posuisse: nisi forte facilius putat mortuum de sepulcro resuscitari, quam vivum in tam vasto ventre belluae potuisse servari. Ut enim omittam commemorare quanta magnitudo belluarum marinarum ab eis qui experti sunt indicetur; venter quem costae illae muniebant, quae Carthagine in publico fixae populo notae sunt, quot homines in spatio suo capere posset, quis non coniciat, quanto hiatu patebat os illud, quod velut ianua speluncae illius fuit? Nisi forte, ut posuit, vestis esset impedimento ne Ionas vorari posset illaesus, quasi per angusta sese coarctaverit, qui per abruptum acris praecipitatus, sic exceptus est, ut prius reciperetur ventre bestiae quam dente laceraretur. Quamquam Scriptura neque nudum neque vestitum in illud antrum deiectum esse dixerit, ut possit intellegi illuc etiam nudus irruisse, si forte opus erat, tamquam ovo corium, ita illi vestem detrahi, quo facilius sorberetur. Sic enim sunt homines de prophetae huius veste solliciti, quasi aut per fenestram parvam repsisse, aut in balneas intrasse dicatur; quo etiamsi necesse esset intrare vestitum, vix molestum esset, non tamen mirum.

Miraculorum varia genera.

32. Sed habent revera quod non credant in divino miraculo, vaporem ventris quo cibi madescunt, potuisse ita temperari ut vitam hominis conservaret. Quanto incredibilius ergo proponerent tres illos viros, ab impio rege in caminum missos, deambulasse in medio ignis illaesos 23? Quapropter si nulla isti divina miracula volunt credere, alia disputatione refellendi sunt. Neque enim debent unum aliquid tamquam incredibile proponere, et in quaestionem vocare, sed omnia quae vel talia, vel etiam mirabiliora narrantur. Et tamen si hoc quod de Iona scriptum est, Apuleius Madaurensis, vel Apollonius Tyaneus fecisse diceretur, quorum multa mira nullo fideli auctore iactitant, quamvis et daemones nonnulla faciant Angelis sanctis similia, non veritate sed specie, non sapientia sed plane fallacia: tamen, si de istis, ut dixi, quos magos vel philosophos laudabiliter nominant, tale aliquid narraretur, non iam in buccis creparet risus, sed typhus. Ita rideant Scripturas nostras: quantum possunt, rideant, dum per singulos dies rariores paucioresque se videant, vel moriendo, vel credendo; dum implentur omnia quae praedixerunt qui hos contra veritatem inaniter pugnaturos, vane latraturos, paulatim defecturos, tanto ante riserunt, nobisque posteris suis, non solum ea legenda dimiserunt, verum experienda promiserunt.

Deus etiam factis loquitur.

33. Non sane absurde, neque importune requiritur quid ista significent, ut cum hoc expositum fuerit, non tantum gesta, sed etiam propter aliquam significationem conscripta esse credantur. Prius ergo non dubitet Ionam prophetam in alvo ingenti marinae belluae triduo fuisse, qui vult scrutari cur hoc factum sit: non enim frustra factum est, sed tamen factum est. Si enim movent ad fidem quae figurate tantum dicta, non facta sunt; quanto magis movere debent quae figurate non tantum dicta, sed facta sunt? Nam sicut humana consuetudo verbis, ita divina potentia etiam factis loquitur. Et sicut sermoni humano verba nova, vel minus usitata, moderate ac decenter aspersa, splendorem addunt; ita in factis mirabilibus congruenter aliquid significantibus, quodammodo luculentior est divina eloquentia.

Ionas Christi resurrecturi typus.

34. Proinde quid praefiguraverit quod prophetam bellua illa devoratum, tertio die vivum reddidit, cur a nobis quaeritur, cum hoc Christus exponat? Generatio, inquit, prava et adultera signum quaerit, et signum non dabitur ei, nisi signum Ionae prophetae: sicut enim Ionas fuit in ventre ceti tribus diebus et tribus noctibus; sic erit Filius hominis in corde terrae tribus diebus et tribus noctibus 24. De ipso autem triduo mortis Domini Christi, quomodo ratio reddatur, cum a parte totum intellegitur, in die primo et novissimo, ut toti tres dies, id est cum suis noctibus computentur, longum est disserere, et in aliis sermonibus iam saepissime dictum est. Sicut ergo Ionas ex navi in alvum ceti, ita Christus ex ligno in sepulcrum vel in mortis profundum. Et sicut ille pro his qui tempestate periclitabantur, ita Christus pro his qui in hoc saeculo fluctuant. Et sicut primo iussum est ut praedicaretur Ninivitis a Iona, sed non ad eos pervenit praedicatio Ionae, nisi posteaquam eum cetus evomuit; ita prophetia praemissa est ad Gentes, sed nisi post resurrectionem Christi non pervenit ad Gentes.

Variae quaedam mysticae significationes.

35. Iamvero quod tabernaculum sibi constituit, et consedit ex adverso civitatis Ninive, quid ei futurum esset exspectans, alterius significationis personam Propheta gestabat. Praefigurabat enim carnalem populum Israel. Nam huic erat et tristitia de salute Ninivitarum, hoc est de redemptione et liberatione Gentium. Unde venit Christus vocare, non iustos, sed peccatores in poenitentiam 25. Umbraculum ergo cucurbitae super caput eius, promissiones erant Veteris Testamenti, vel ipsa iam munera, in quibus erat utique, sicut dicit Apostolus, umbra futurorum 26, tamquam ab aestu temporalium malorum in terra promissionis defensaculum praebens. Vermis autem matutinus, quo rodente cucurbita exaruit, idem ipse rursus Christus occurrit, ex cuius ore Evangelio diffamato, cuncta illa quae temporaliter apud Israelitas vel ut umbratili prius significatione viguerunt, evacuata marcescunt. Et nunc ille populus amisso Ierosolymitano regno, et sacerdotio, et sacrificio, quod totum umbra erat futuri, in captiva dispersione magno aestu tribulationis aduritur, sicut Ionas, quod scriptum est, a solis ardore 27, et dolet graviter; et tamen dolori eius atque umbrae quam diligebat, salus gentium poenitentiumque praeponitur.

Vermis cucurbitam comedens.

36. Adhuc cachinnent Pagani, et iam vermem Christum, et hanc interpretationem prophetici sacramenti superbiore garrulitate derideant, dum tamen et ipsos sensim paulatimque consumat. Nam de omnibus talibus Isaias prophetat, per quem nobis dicit Deus: Audite me qui scitis iudicium, populus meus, in quorum corde lex mea est: opprobria hominum nolite metuere, et detractione eorum ne superemini, nec quod vos spernant magni duxeritis. Sicut enim vestimentum, ita per tempus absumentur, et sicut lana a tinea comedentur; iustitia autem mea in aeternum manet 28. Nos ergo agnoscamus vermem matutinum, quia et in illo psalmo cuius titulus inscribitur: Pro susceptione matutina, hoc se ipse nomine appellare dignatus est: Ego, inquit, sum vermis, et non homo; opprobrium hominum, et abiectio plebis 29. Hoc opprobrium de illis opprobriis est quae iubemur non metuere per Isaiam dicentem: Opprobria hominum nolite metuere 30. Ab isto verme tamquam a tinea comeduntur, qui sub eius dente evangelico per singulos dies paucitatem suam deficiendo mirantur. Nos hunc agnoscamus, et pro salute divina, humana opprobria sufferamus. Vermis est propter humilitatem carnis; fortassis etiam propter virginis partum. Nam hoc animal plerumque de carne, vel de quacumque re terrena, sine ullo concubitu nascitur. Matutinus est, quia diluculo resurrexit. Poterat utique illa cucurbita et sine ullo vermiculo arescere. Postremo si habebat Deus ad hoc vermem necessarium, quid opus erat addere matutinum, nisi ut ille vermis agnosceretur, qui cantat pro susceptione matutina: Ego autem sum vermis, et non homo?

Ionae prophetia Christum respiciebat.

37. Quid ista prophetia iam ipso rerum effectu et adimpletione lucidius? Si irrisus est vermis iste cum penderet in cruce, sicut in eodem psalmo scriptum est: Locuti sunt labiis, et moverunt caput. Speravit in Deum, eruat eum; salvum faciat eum, quoniam vult eum, cum completa sunt quae ibi praedixit: Foderunt manus meas et pedes, dinumeraverunt omnia ossa mea. Ipsi vero consideraverunt, et conspexerunt me, diviserunt sibi vestimenta mea, et super vestem meam miserunt sortem 31; quod tanta manifestatione futurum in libro antiquo prophetatur, quanta manifestatione factum in novo Evangelio recitatur: sed si in hac humilitate, ut dicere coeperam, iste vermis irrisus est, numquid adhuc irridendus est cum ea compleri cernimus, quae consequentia psalmus ipse habet: Commemorabuntur et convertentur ad Dominum universi fines terrae, et adorabunt in conspectu eius universae patriae gentium; quoniam Domini est regnum, et ipse dominabitur gentium 32. Sic commemorati sunt Ninivitae, et conversi sunt ad Dominum. Hanc salutem poenitentiae Gentium tanto ante praefiguratam in Iona, dolebat Israel, sicut nunc dolet umbra nudatus, et aestu sauciatus. Liceat sane cuilibet quamlibet aliter, dum tamen secundum regulam fidei, caetera omnia quae de Iona propheta mysteriis operta sunt, aperire. Illud plane quod in ventre ceti triduo fuit, fas non est aliter intellegere, quam ab ipso coelesti magistro in Evangelio commemoravimus revelatum.

Ne vita sine fide finiatur, non omnes finiendae quaestiones.

38. Proposita exposuimus ut potuimus: sed ille qui proposuit, iam sit christianus, ne forte cum exspectat ante Librorum sanctorum finire quaestiones, prius finiat vitam istam, quam transeat a morte ad vitam. Ferri enim potest, quod antequam christianis sacramentis imbuatur, quaerit de resurrectione mortuorum. Concedendum etiam fortassis quod de Christo quaesivit, cur tanto post venerit, vel si quae sunt aliae paucae et magnae quaestiones, quibus caetera inserviunt. Si autem qualis est illa: In qua mensura mensi fueritis, metietur vobis, vel qualis ista de Iona, etiam omnes tales antequam sit christianus finire cogitat, perparum cogitat vel conditionem humanam, vel aetatem iam suam. Sunt enim innumerabiles, quae non sunt finiendae ante fidem ne finiatur vita sine fide. Sed plane retenta iam fide, ad exercendam piam delectationem mentium fidelium studiosissime requirendae, et quod in eis eluxerit, sine typho arrogantiae communicandum: quod autem latuerit, sine salutis dispendio tolerandum.