Scripta a. 408 exeunte aut ineunte 409.
A. ex Romanorum calamitatibus animo susceptum dolorem commiserationemque significat (n. 1-2); salutat piae dominae filios (n. 3).
RELIGIOSISSIMAE ATQUE IN CHRISTI MEMBRIS MERITO SANCTEQUE LAUDABILI FAMULAE DEI ITALICAE, AUGUSTINUS, IN DOMINO SALUTEM
1. Tres epistolas tuae Benignitatis acceperam, cum ista rescripsi. Unam quae adhuc meas litteras exigebat, alteram quae ad te iam pervenisse indicabat, tertiam quae benevolentissimam pro nobis curam tuam etiam de domo clarissimi et egregii iuvenis Iuliani, quae nostris adhaeret parietibus, continebat. Qua accepta continuo respondere non distuli, quia procurator Eximietatis tuae cito se Romam posse mittere, scripsit: cuius litteris graviter contristati sumus, quod ea quae illic in Urbe vel circa Urbem geruntur, non nobis insinuare curavit, ut certum apud nos fieret quod incertae famae credere nolebamus. Fratrum quippe litteris ante transmissis, quamvis molesta et dura, multo tamen leviora nuntiata sunt. Plus sane quam dici potest miratus sum, quod nec tanta occasione hominum tuorum fratres sancti episcopi scripserint, nec epistola tua quidquam nobis de tantis tribulationibus vestris insinuaverit; quae utique per viscera charitatis et nostrae sunt; nisi forte faciendum non putasti, quod nihil prodesse duxisti, aut nos tuis litteris moestificari noluisti. Prodest aliquid, quantum ego arbitror, etiam ista cognoscere. Primo, quia iniustum est gaudere velle cum gaudentibus, et flere non velle cum flentibus 1: deinde, quia tribulatio patientiam operatur, patientia probationem, probatio spem, spes autem non confundit, quia caritas Dei diffusa est in cordibus nostris per Spiritum sanctum, qui datus est nobis 2.
Temporalia mala sequitur praemium aeternum.
2. Absit itaque ut recusemus audire etiam quae amara et tristia sunt erga carissimos nostros. Nescio quo enim modo minus fit quod patitur unum membrum, si compatiuntur alia membra 3. Nec ipsa mali relevatio fit per communionem cladis, sed per solatium charitatis, ut quamvis alii ferendo patiuntur, alii cognoscendo compatiuntur, communis sit tamen tribulatio, quibus probatio, spes, dilectio, spiritusque communis est. Omnes autem nos Dominus consolatur, qui et haec temporalia mala praedixit, et post haec bona aeterna promisit: nec debet cum praeliatur infringi, qui vult post praelium coronari, vires illo subministrante certantibus, qui praeparat ineffabilia dona victoribus.
Salutationes.
3. Rescripta illa nostra non tibi ad nos auferant scribendi fiduciam, praesertim quia timorem nostrum non improbabili defensione lenisti. Parvulos tuos resalutamus, et in Christo tibi grandescere optamus, qui iam in hac aetate cernunt quam sit amor huius saeculi periculosus et noxius; atque utinam cum magna et dura quatiuntur, parva et flexibilia corrigantur. De domo illa quid dicam, nisi benignissimae tuae curae gratias agam? Nam eam, quam dare possumus, nolunt; quam volunt autem, dare non possumus. Neque enim sicut falso audierunt, a decessore meo relicta est Ecclesiae, sed inter antiqua eius praedia possidetur et antiquae alteri ecclesiae sic cohaeret, quemadmodum ista de qua agitur, alteri.