EPISTOLA 98

Scripta a. 408 exeunte.

A. Bonifacio, Cataquensi episcopo, respondens quid fiat, ut infantibus in baptismo prosit parentum fides, cum post baptisma illis non noceat parentum impietas (n. 1-6), praeterea quomodo susceptores in baptismo respondeant credere parvulos, cum revera hi minime credant incertumque sit an sint credituri (n. 7-10).

BONIFACIO COEPISCOPO, AUGUSTINUS, IN DOMINO SALUTEM.

De hominis generatione ac regeneratione in Christo.

1. Quaeris a me, utrum parentes baptizatis parvulis suis noceant, cum eos daemoniorum sacrificiis sanare conantur. Et si non nocent, quomodo eis prosit, cum baptizantur, parentum fides quorum eis non potest obesse perfidia. Ubi respondeo, tantam illius Sacramenti, hoc est Baptismi salutaris, esse virtutem in sancta compage corporis Christi, ut semel generatus per aliorum carnalem voluptatem, cum semel regeneratus fuerit per aliorum spiritalem voluntatem, deinceps non possit vinculo alienae iniquitatis obstringi, cui nulla sua voluntate consentit. Et anima enim patris mea est, inquit, et anima filii mea est. Anima quae peccaverit, ipsa morietur 1: non autem peccat ipsa, cum parentes ei omnino nescienti, vel quilibet alius adhibet sacrilegia daemoniorum. Sed ideo ex Adam traxit quod Sacramenti illius gratia solveretur, quia nondum erat anima separatim vivens, id est altera anima de qua diceretur, Et anima patris mea est, et anima filii mea est. Iam itaque cum homo in seipso est, ab eo qui genuit alter effectus, peccato alterius sine sua consensione non tenetur obnoxius. Traxit ergo reatum, quia unus erat cum illo et in illo a quo traxit, quando quod traxit admissum est. Non autem trahit alter ab altero, quando sua unoquoque propria vita vivente iam est unde dicatur: Anima quae peccaverit, ipsa morietur.

Baptismi vis atque effectus.

2. Ut autem possit regenerari per officium voluntatis alienae, cum offertur consecrandus, facit hoc unus Spiritus, ex quo regeneratur oblatus. Non enim scriptum est, Nisi quis renatus fuerit ex parentum voluntate, aut ex offerentium vel ministrantium fide; sed: Nisi quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu Sancto 2. Aqua igitur exhibens forinsecus sacramentum gratiae, et Spiritus operans intrinsecus beneficium gratiae, solvens vinculum culpae, reconcilians bonum naturae, regenerant hominem in uno Christo, ex uno Adam generatum. Regenerans ergo Spiritus in maioribus offerentibus, et parvulo oblato renatoque communis est: ideo per hanc societatem unius eiusdemque Spiritus prodest offerentium voluntas parvulo oblato. Quando autem in parvulum maiores peccant, offerentes eum atque obligare conantes daemonum sacrilegis vinculis, non est anima utrorumque communis, ut etiam culpam possint habere communem. Non enim sic communicatur culpa per alterius voluntatem, quemadmodum communicatur gratia per sancti Spiritus unitatem. Potest enim et in hoc et in illo homine esse unus Spiritus sanctus, etiamsi invicem nesciant per quem sit utriusque gratia communis. Non autem potest spiritus hominis esse et huius et illius, per quem peccante altero, et altero non peccante, sit tamen culpa communis. Ac per hoc potest parvulus semel ex parentum carne generatus Dei Spiritu regenerari, ut ex illis obligatio contracta solvatur. Non potest autem semel Dei Spiritu regeneratus ex parentum carne regenerari, ut obligatio quae soluta est, iterum contrahatur. Et ideo semel perceptam parvulus Christi gratiam non amittit, nisi propria impietate, si aetatis accessu tam malus evaserit. Tunc enim etiam propria incipiet habere peccata, quae non regeneratione auferantur, sed alia curatione sanentur.

Parentes quomodo spiritaliter homicidae.

3. Verumtamen recte dicuntur parentes, vel quicumque maiores, filios seu quoslibet parvulos baptizatos daemoniorum sacrilegiis obligare conantes, spiritaliter homicidae. Nam in illis quidem interfectionem non faciunt, sed quantum in ipsis est, interfectores fiunt. Recte illis dicitur, quando ab hoc scelere prohibentur, Nolite occidere parvulos vestros: dicit enim et Apostolus: Spiritum nolite exstinguere 3; non quia ille exstingui potest, sed quantum in ipsis est, exstinctores eius merito dicuntur, qui sic agunt ut exstinctum velint. Isto sensu recte intellegi potest quod scripsit beatissimus Cyprianus in epistola de Lapsis, cum eos qui tempore persecutionis idolis immolaverant arguens: "Ac ne quid deesset, inquit, ad criminis cumulum, infantes quoque parentum manibus impositi vel attrectati, amiserunt parvuli quod in primo statim nativitatis exordio fuerant consecuti" 4. Amiserunt, dixit, quantum attinuit ad illorum scelus, a quibus amittere coacti sunt. Amiserunt in eorum mente ac voluntate, qui in illos tantum facinus commiserunt. Nam si in seipsis amisissent, remansissent utique divina sententia sine ulla defensione damnandi. Quod si sanctus Cyprianus arbitraretur, non eorum defensionem continuo subiceret, dicens: "Nonne illi, cum iudicii dies venerit, dicent, Nos nihil fecimus, nec derelicto cibo et poculo Domini, ad profana contagia sponte properavimus; perdidit nos aliena perfidia, parentes sensimus parricidas: illi nobis Ecclesiam matrem, illi patrem Dominum negaverunt, ut dum parvi et improvidi, et tanti facinoris ignari per alios ad consortium criminis iungimur, aliena fraude caperemus?5 Hanc defensionem non subnecteret, nisi iustissimam crederet et in Dei iudicio parvulis profuturam. Si enim vere dicitur, Nos nihil fecimus; Anima quae peccaverit, ipsa morietur, nec illi peribunt sub Dei iusto iudicio, quos parentes suo scelere quantum ad seipsos attinet, perdiderunt.

Mirum facinus a b. Cypriano memoratum.

4. Illud vero quod in eadem commemoratur epistola, quamdam parvulam turbatis in fugam parentibus, nutrici derelictam, atque ab eadem nutrice daemonum sacrilegiis impactam, postea in ecclesia illatam sibi Eucharistiam miris motibus respuisse, ideo mihi videtur divinitus factum, ne maiores putarent nihil se in parvulos in illa iniquitate peccare, sed potius intellegerent, per illum significantem quodammodo gestum corporis eorum qui loqui non poterant, se mirabiliter admoneri quid ipsi facere deberent, qui post tantum illud nefas sacramentis salutaribus irruebant unde se utique poenitendo abstinere deberent. Nec cum tale ali quid divina providentia per infantulos agit, ipsos id agere scientia vel ratione credendum est. Neque enim quia cuiusdam prophetae dementiam Deus voluit etiam asina loquente coercere 6, ideo admiranda est asinorum sapientia. Porro si per animal irrationale sonuit aliquid homini simillimum, quod miraculo divino, non cordi asinino tribuendum sit; ita potuit Omnipotens per infantis animam, non ubi ratio nulla erat, sed ubi adhuc sopita erat, gestu corporis eius ostendere quid illi, qui et in se et in parvulos suos peccaverant, curare deberent. Caeterum cum infans non redeat in parentem, ut cum illo et in illo unus homo sit, sed omnino alter sit, habens carnem suam et animam suam: Anima quae peccaverit, ipsa morietur.

Ministrorum atque offerentium in baptismo partes.

5. Nec illud te moveat, quod quidam non ea fide ad Baptismum percipiendum parvulos ferunt, ut gratia spiritali ad vitam regenerentur aeternam, sed quod eos putant hoc remedio temporalem retinere vel recipere sanitatem. Non enim propterea illi non regenerantur, quia non ab istis hac intentione offeruntur. Celebrantur enim per eos necessaria ministeria, et verba sacramentorum, sine quibus consecrari parvulus non potest. Spiritus autem ille sanctus qui habitat in sanctis, ex quibus una illa columba deargentata charitatis igne conflatur 7, agit quod agit etiam per servitutem, aliquando non solum simpliciter ignorantium, verum etiam damnabiliter indignorum. Offeruntur quippe parvuli ad percipiendam spiritalem gratiam, non tam ab eis quorum gestantur manibus (quamvis et ab ipsis, si et ipsi boni fideles sunt), quam ab universa societate sanctorum atque fidelium. Ab omnibus namque offerri recte intelleguntur, quibus placet quod offeruntur, et quorum sancta atque individua caritate ad communicationem sancti Spiritus adiuvantur. Tota hoc ergo mater Ecclesia, quae in sanctis est, facit, quia tota omnes, tota singulos parit. Nam si christiani baptismi sacramentum, quando unum atque idipsum est, etiam apud haereticos valet et sufficit ad consecrationem, quamvis ad vitae aeternae participationem non sufficiat; quae consecratio reum quidem facit haereticum extra Domini gregem habentem dominicum characterem, corrigendum tamen admonet sana doctrina, non iterum similiter consecrandum: quanto potius in catholica Ecclesia etiam per stipulae ministerium frumenta purganda portantur, ut ad massae societatem mediante area perducantur?

Parentum fides in parvulorum baptismo.

6. Illud autem nolo te fallat, ut existimes reatus vinculum ex Adam tractum, aliter non posse disrumpi, nisi parvuli ad percipiendam Christi gratiam a parentibus offerantur: sic enim scribens dicis: "Ut sicut parentes fuerunt auctores ad eorum poenam, per fidem parentum identidem iustificentur": cum videas multos non offerri a parentibus, sed etiam a quibuslibet extraneis, sicut a dominis servuli aliquando offeruntur. Et nonnumquam mortuis parentibus suis parvuli baptizantur, ab eis oblati qui illis huiusmodi misericordiam praebere potuerunt. Aliquando etiam quos crudeliter parentes exposuerunt nutriendos a quibuslibet, nonnumquam a sacris virginibus colliguntur, et ab eis offeruntur ad Baptismum; quae certe proprios filios nec habuerunt ullos, nec habere disponunt: ac per hoc nihil aliud hic fieri vides, nisi quod in Evangelio scriptum est, cum Dominus interrogasset quis illi a latronibus sauciato, et semivivo in via derelicto proximus fuisset; responsum est enim: Qui in illum fecit misericordiam 8.

Offerentium responsa pro parvulorum fide.

7. Difficillimam sane quaestionem tibi proposuisse visus es, in extremo inquisitionis tuae, ea videlicet intentione qua soles vehementer cavere mendacium. "Si constituam, inquis, ante te parvulum, et interrogem utrum cum creverit futurus sit castus, vel fur non sit futurus; sine dubio respondebis: Nescio. Et utrum in eadem parvula aetate constitutus, cogitet aliquid boni vel mali; dices: Nescio. Si itaque de moribus eius futuris nihil audes certi promittere, et de eius praesenti cogitatione; quid est illud quod quando ad Baptismum offeruntur, pro eis parentes tamquam fidedictores respondent, et dicunt illos facere quod illa aetas cogitare non potest, aut si potest, occultum est? Interrogamus enim eos a quibus offeruntur, et dicimus: Credit in Deum? De illa aetate, quae utrum sit Deus ignorat, respondent: Credit; et ad caetera sic respondetur singula quae quaeruntur. Unde miror parentes in istis rebus tam fidenter pro parvulo respondere, ut dicant eum tanta bona facere quae ad horam qua baptizatur, baptizator interrogat, tamen eadem hora si subiciam, Erit castus qui baptizatur, aut non erit fur? nescio utrum audet dicere aliquis, Aliquid horum erit, aut non erit, sicut mihi sine dubitatione respondet quod credat in Deum, et quod se convertat ad Deum". Deinde scripta tua concludens, adiungis et dicis: "Ad istas ergo quaestiones peto breviter respondere digneris, ita ut non mihi de consuetudine praescribas, sed rationem reddas".

Ad difficiles quaestiones difficile respondetur breviter.

8. His litteris tuis lectis et relectis, et quantum temporis angustiae sinebant consideratis, recordatus sum Nebridium amicum meum, qui cum esset rerum obscurarum ad doctrinam pietatis maxime pertinentium diligentissimus et acerrimus inquisitor, valde oderat de quaestione magna responsionem brevem. Et quisquis hoc poposcisset, aegerrime ferebat, eumque, si eius persona pateretur, vultu indignabundus et voce cohibebat, indignum deputans qui talia quaereret, cum de re tanta quam multa dici possent deberentque nesciret. Sed ego tibi non similiter, ut solebat ille, succenseo: es enim episcopus multis curis occupatus, ut ego; unde nec tibi facile vacat prolixum aliquid legere, nec mihi scribere. Nam ille tunc adolescens, qui talia breviter nolebat audire, et de multis in nostra sermocinatione quaerebat, ab otioso quaerebat otiosus: tu vero cogitans nunc quis et a quo ista flagites, breviter de re tanta respondere me iubes. Ecce facio quantum possum; Dominus adiuvet ut quod postulas possim.

Sacramentorum theologica vis et natura.

9. Nempe saepe ita loquimur, ut Pascha propinquante dicamus crastinam vel perendinam Domini passionem, cum ille ante tam multos annos passus sit, nec omnino nisi semel illa passio facta sit. Nempe ipso die dominico dicimus, Hodie Dominus resurrexit; cum ex quo resurrexit tot anni transierint. Cur nemo tam ineptus est, ut nos ita loquentes arguat esse mentitos, nisi quia istos dies secundum illorum, quibus haec gesta sunt, similitudinem nuncupamus, ut dicatur ipse dies qui non est ipse, sed revolutione temporis similis eius, et dicatur illo die fieri, propter sacramenti celebrationem, quod non illo die, sed iam olim factum est? Nonne semel immolatus est Christus in seipso, et tamen in sacramento non solum per omnes Paschae sollemnitates, sed omni die populis immolatur, nec utique mentitur qui interrogatus eum responderit immolari? Si enim sacramenta quamdam similitudinem earum rerum quarum sacramenta sunt, non haberent, omnino sacramenta non essent. Ex hac autem similitudine plerumque etiam ipsarum rerum nomina accipiunt. Sicut ergo secundum quemdam modum sacramentum corporis Christi corpus Christi est, sacramentum sanguinis Christi sanguis Christi est, ita sacramentum fidei fides est Nihil est autem aliud credere, quam fidem habere. Ac per hoc cum respondetur parvulus credere, qui fidei nondum habet affectum, respondetur fidem habere propter fidei sacramentum, et convertere se ad Deum propter conversionis sacramentum, quia et ipsa responsio ad celebrationem pertinet sacramenti. Sicut de ipso Baptismo Apostolus: Consepulti, inquit, sumus Christo per Baptismum in mortem 9. Non ait: Sepulturam significavimus; sed prorsus ait: Consepulti sumus. Sacramentum ergo tantae rei nonnisi eiusdem rei vocabulo nuncupavit.

Sacramentorum theologica vis et natura.

10. Itaque parvulum, etsi nondum fides illa quae in credentium voluntate consistit, iam tamen ipsius fidei sacramentum fidelem facit. Nam sicut credere respondetur, ita etiam fidelis vocatur, non rem ipsa mente annuendo, sed ipsius rei sacramentum percipiendo. Cum autem homo sapere coeperit, non illud sacramentum repetet, sed intelleget, eiusque veritati consona etiam voluntate coaptabitur. Hoc quamdiu non potest, valebit sacramentum ad eius tutelam adversus contrarias potestates; et tantum valebit ut si ante rationis usum ex hac vita emigraverit, per ipsum sacramentum commendante Ecclesiae caritate, ab illa condemnatione, quae per unum hominem intravit in mundum 10, christiano adiutorio liberetur. Hoc qui non credit, et fieri non posse arbitratur, profecto infidelis est, etsi habeat fidei sacramentum; longeque melior est illo parvulus, qui etiamsi fidem nondum habeat in cogitatione, non ei tamen obicem contrariae cogitationis opponit, unde sacramentum eius salubriter percipit. Respondi, sicut existimo, quaestionibus tuis, quantum attinet ad minus capace, et ad contentiosos, non satis; quantum autem ad pacatos et intellegentes, plus forte quam sat est. Nec tibi ad excusationem meam obieci firmissimam consuetudinem, sed saluberrimae consuetudinis reddidi quam potui rationem.