Scripta a. 408 exeunte.
A. Olympio gratias agens quod rescripserat (n. 1) supplicansque ut tueatur leges de confringendis idolis haereticisque corrigendis, quae vivo Stilichone missae erant in Africam (n. 2-3) faciatque pro auctoritate et industria sua ut ex imperatoris voluntate intellegant eas constitutas esse Donatistae ideoque post Stilichonis necem nihilominus vigere (n. 4).
DOMINO EXIMIO ET MERITO PRAESTANTISSIMO, MULTUMQUE IN CHRISTI CARITATE HONORANDO FILIO OLYMPIO, AUGUSTINUS, IN DOMINO SALUTEM.
1. Quamvis mox ut audivimus te merito sublimatum, cum ipsa fama nondum nobis certissima esset, nihil aliud de animo tuo credidimus erga Ecclesiam Dei, cuius te veraciter filium esse gaudemus, quam quod tuis litteris mox aperuisti; tamen etiam illis lectis, quibus ultro dignatus es, etiamsi pigri et cunctantes essemus, exhortationem benevolentissimam mittere ut instruente humilitate nostra, per religiosam obedientiam tuam, Dominus, cuius munere talis es, Ecclesiae suae iamiamque subveniat, maiore fiducia tibi scribimus, domine eximie et merito praestantissime, multumque in Christi caritate honorande fili.
Imperatorum leges contra paganos et haereticos.
2. Et fratres quidem multi sancti collegae mei, graviter Ecclesia perturbata profecti sunt pene fugientes ad gloriosissimum comitatum, quos sive iam videris, sive litteras eorum ab urbe Roma opportunitatis cuiusquam occasione acceperis: ego tamen licet nullum consilium cum eis communicare potuerim, non potui praetermittere per hunc fratrem et compresbyterum meum, qui urgente necessitate pro salute civis sui, etiam media hieme quomodocumque ad illas partes venire compulsus est, et salutare et admonere caritatem tuam quam habes in Christo Iesu Domino nostro, ut opus tuum bonum diligentissima acceleretur instantia, quo noverint inimici Ecclesiae leges illas, quae de idolis confringendis et haereticis corrigendis vivo Stilichone in Africam missae sunt, ex voluntate Imperatoris piissimi et fidelissimi constitutas; quo nesciente vel nolente factum sive dolose iactant, sive libenter putant, atque hinc animos imperitorum turbulentissimos reddunt, nobisque periculose ac vehementer infestos.
A. conlegarum personam agit.
3. Hoc autem quod petendo vel suggerendo admoneo praestantiam tuam, non dubito omnium per Africam collegarum meorum fieri voluntate; arbitrorque quacumque primitus exorta occasione facillime posse ac debere maturari, ut noverint, sicut dixi, homines vani, quorum et adversantium salutem requirimus, leges quae pro Christi Ecclesia missae sunt, magis Theodosii filium quam Stilichonem curasse mittendas. Propterea quippe memoratus presbyter harum perlator, cum de regione sit Milevitana, ab episcopo suo venerabili fratre meo Severo, qui tuam mecum sincerissimam Dilectionem multum salutat, per Hipponem Regium, ubi ego sum, transire iussus est; quia cum forte simul essemus in magnis Ecclesiae tribulationibus et perturbationibus, quaerebamus occasionem scribendi ad Eximietatem tuam, et non inveniebamus. Iam quidem unam epistolam miseram in negotio sancti fratris et collegae mei Bonifacii episcopi Cataquensis; sed nondum ad nos pervenerant graviora, quae nos vehementius agitarent: quibus comprimendis vel corrigendis quemadmodum meliore secundum Christi viam consilio succurratur, commodius episcopi qui propterea navigaverunt, cum tanta benignitate tui cordis acturi sunt, qui potuerunt communi consilio diligentius deliberatum aliquid ferre, quantum temporis permittebat angustia. Illud tamen quo animum clementissimi et religiosissimi principis erga Ecclesiam provincia noverit, nullo modo esse differendum, sed etiam antequam episcopos qui profecti sunt, videas, quamprimum tua praestantissima pro Christi membris in tribulatione maxima constitutis vigilantia potuerit, accelerandum suggero, peto, obsecro, flagito. Neque enim parvum in his malis solatium Dominus obtulit, quod te voluit multo amplius posse quam poteras, quando iam de tuis multis ac magnis operibus bonis gaudebamus.
Ab Olympio Catholici tuendi contra Donatistas.
4. Multum sane de quorumdam, neque paucorum fide firma et stabili gratulamur qui ex occasione legum ipsarum ad Christianam religionem vel catholicam pacem conversi sunt; pro quorum salute sempiterna nos in hac temporali etiam periclitari delectat. Propterea enim maxime ab hominibus nimium dureque perversis, nunc inimicitiarum graviores impetus sustinemus, quos nonnulli eorum nobiscum patientissime sustinent: sed plurimum infirmitati metuimus, donec discant et valeant adiuvante misericordissima gratia Domini, saeculum praesens et hominum diem robore cordis valentiore contemnere. Commonitorium quod misi fratribus episcopis, si, ut puto, nondum ibi sunt, ab Eximietate tua illis tradatur, cum venerint. Tantam quippe tui sincerissimi pectoris habemus fiduciam, ut, adiuvante Domino Deo nostro, non solum impertitorem auxilii te velimus, verum etiam consilii participem.