EPISTOLA 96

Scripta ineunte mense Semptembri a. 408.

A. Olympio, quem audierat recens provectum ad novam dignitatem Magistri scl. officiorum gratulatur (n. 1) commendans impense causam Bonifacii, Cataquensis episcopi, super quadam ecclesiae possessione ab ipsius praedecessore non sine fraude comparata (n. 2-3).

DOMINO DILECTISSIMO, ET IN CHRISTI MEMBRIS HONORABILITER AMPLECTENDO FILIO OLYMPIO, AUGUSTINUS

A. gratulatur Olympio maiorem dignitatem consecuto.

1. Quidquid sis secundum saeculi huius cursum, nos tamen carissimo et sincerissimo conservo nostro Olympio christiano fidissime scribimus. Hoc enim tibi esse scimus omni gloria gloriosius, et omni sublimitate sublimius. Fama quippe ad nos pertulit, honorem te adeptum esse celsiorem; quae utrum vera esset, nondum apud nos fuerat confirmatum, cum haec scribendi provenit occasio. Sed quoniam novimus te a Domino didicisse non alta sapere, sed humilibus consentire 1, quolibet culmine provectus esses, non aliter quam soles litteras nostras te accepturum esse praesumimus, domine dilectissime, et in Christi membris honorabiliter amplectende fili. Temporali vero felicitate ad aeterna lucra te prudenter usurum minime dubitamus, ut quanto plus potes in hac terrena republica, tanto plus impendas coelesti illi, quae te in Christo peperit, civitati, quod tibi uberius rependatur in regione viventium 2, et in vera pace securorum ac sine fine manentium gaudiorum.

A. Olympio commendat Bonifacii causam.

2. Sancti fratris et coepiscopi mei Bonifacii petitionem tuae rursus caritati commendo, ne forte nunc fieri possit quod ante non potuit. Cum enim posset sine ulla forsitan quaestione quod praecessor eius, quamvis sub alieno nomine, comparaverat, et sub Ecclesiae nomine possidere iam coeperat, consequenter etiam ipse retinere; nolumus tamen, quoniam fisci debitor fuit, hunc scrupulum habere in conscientia. Neque enim fraus ista, quia fisco fiebat, ideo non fiebat. Et ille quidem Paulus, postquam episcopus factus est, renuntiaturus suis omnibus rebus propter immensum cumulum fiscalium debitorum, exacta quadam cautione, in qua certum ei pondus debebatur argenti, hos exiguos agellos, unde victum sustentaret, tamquam Ecclesiae comparavit, sub nomine tunc potentissimae domus, ut etiam ex ipsis, morem suum sequens, cum fisco non solveret, nullas exactorum molestias pateretur. Iste autem qui eidem Ecclesiae illo defuncto est ordinatus, timuit hos agros suscipere: et cum posset pro solis fiscalibus debitis, quae de memoratis possessiunculis ille contraxerat, imperiale beneficium postulare, totum maluit confiteri, quod eas Paulus de argento proprio, cum esset fisco obnoxius, de hastario emerat; ut eas Ecclesia, si fieri potest, non occulta episcopi iniquitate, sed manifesta christiani imperatoris liberalitate possideat. Quod si fieri non potest, melius inopiae laborem servi Dei tolerant, quam ut necessariorum facultatem cum conscientia fraudis obtineant.

Bonifacio favendo Olympius Ecclesiae favebit.

3. Ad hoc tuum suffragium petimus impartiri digneris: quia id quod primo impetratum est, noluit allegare, ne iterum supplicandi sibi intercluderet facultatem; non enim erat ad desiderata responsum. Nunc vero cum sis eadem benignitate qua soles, sed amplior potestate, non desperamus, adiuvante Domino, meritis tuis hoc facile posse concedi: cum etiamsi tuo nomine eadem loca peteres, et memoratae Ecclesiae ipse donares, quis reprehenderet, aut quis non maxime praedicaret petitionem tuam, non terrenae cupiditati, sed christianae pietati servientem? Domini Dei nostri misericordia te in Christo feliciorem tueatur, domine fili.