EPISTOLA 94

Scripta Idibus Maiis a. 408 vel a. 409.

Paulinus Augustino gratias agit pro libro vel epistola ab ipso recepta (n. 1) et prosequitur laudes Melaniae senioris Publicolaeque, unici eius filii, nuper defuncti (n. 24); proponit denique nonnullas quaestiones de futura in coelis actione beatorum post resurrectionem (n. 5-8).

SANCTO DOMINI BEATISSIMO ET UNICE NOBIS UNANIMO, AC VENERABILI PATRI, FRATRI, MAGISTRO AUGUSTINO EPISCOPO, PAULINUS ET THERASIA PECCATORES.

Paulinus gratias agit pro litteris acceptis.

1. Lucerna semper est pedibus meis verbum tuum, et lumen semitis meis 1. Ita quotiescumque litteras beatissimae Sanctitatis tuae accipio, tenebras insipientiae meae discuti sentio, et quasi collyrio declarationis infuso oculis mentis meae, purius video, ignorantiae nocte depulsa et caligine dubitationis abstersa. Quod cum saepe alias per munera epistolarum tuarum mihi donatum senserim, tum praecipue isto recentium litterarum libello, cuius mihi tam gratus quam dignus portitor fuit vir benedictus Domini frater noster Quintus diaconus: qui longo quidem posteaquam ad Urbem venerat intervallo, cum eo iuxta solemnem meum morem post Pascha Domini, pro Apostolorum et martyrum veneratione venissem, benedictionem oris tui reddidit nobis; verumtamen oblitterato, quod nesciente me Romae consumpserat, tempore, recentissimus mihi visus est a conspectu tuo, ita ut tunc statim eum a te mihi venisse vix crederem, cum primum videbam et cum mihi plenum odorem suavitatis tuae in eloquiis tuis coelestis unguenti castitate fragrantibus offerebat. Fateor tamen venerandae Unanimitati tuae, non potuisse me volumen ipsum, statim ut acceperam, Romae legere. Tantae enim illic turbae erant, ut non possem munus tuum diligenter inspicere, et eo ut cupiebam perfrui; scilicet ut perlegerem iugiter, si legere coepissem. Itaque ut fieri solet secura exspectatione convivii praeparati, avidae licet mentis esuriem refrenavi, et spe certa capiendae saturitatis, cum in manu tenerem panes desiderii mei in volumine devorando, quod postea voranti mihi et in ore et in ventre dulcissimum fuit, inhiantem in favos litterarum tuarum gulam facile suspendi, donec Urbe proficiscerer, et interponendum ad itineris stativa diem, quem in oppido Formiano habuimus, totum huic operi manciparem, ut in deliciis epistolae tuae spiritalibus ab omni faece curarem et suffocatione turbarum liber epularer.

Melaniae senioris laudes.

2. Quid ergo humilis et terrenus respondeam ad hanc sapientiam quae data est tibi desuper, quam hic mundus non capit, et quam nemo sapit, nisi sapientia Dei sapiens, et Dei verbo eloquens? Itaque quia experimentum habeo Christi in te loquentis, in Deo laudabo sermones tuos 2, et non timebo a timore nocturno 3. Quia docuisti me in spiritu veritatis salubre moderandi in occiduis mortalibus animi temperamentum, quo et illam beatam matrem et aviam Melaniam flevisse carnalem obitum unici filii, taciturno quidem luctu, non tamen sicco a maternis lacrymis dolore vidisti. Cuius quidem modestas et graves lacrymas, sicut propior vel aequalior animae eius spiritus altius intellexisti, et perfectae in Christo feminae, salva virilis animi fortitudine, cor maternum de cordis tui similitudine melius ex aequo statu contemplatus es, ut eam primum pro naturali affectione permotam, deinde causa potiore compunctam flevisse perspiceres, non tam illud humanum, quod unicum filium conditione mortali defunctum in praesenti saeculo amisisset, quam quod propemodum in saeculari vanitate praeventum (quia necdum illum deseruerat senatoriae dignitatis ambitio), non iuxta sanctam votorum suorum avaritiam cogitaret assumptum ut de conversationis gloria transisset ad gloriam resurrectionis, communem cum matre requiem, coronamque capturus, si in huius saeculi vita matris exemplo saccum togae et monasterium Senatui praetulisset.

Publicolae, illius unici filii, laudes.

3. Verumtamen idem vir, ut et antea retulisse me puto Sanctitati tuae, his operibus locupletatus abscessit, ut maternae humilitatis nobilitatem si veste non gesserit, tamen mente praetulerit. Ita enim secundum verbum Domini mitis moribus fuit et humilis corde 4, ut non immerito credatur introisse in requiem Domini. Quoniam sunt reliquiae homini pacifico 5, et mansueti possidebunt terram 6, placentes Deo in regione vivorum 7. Nam certe et illud Apostoli, non solum tacito mentis affectu, sed et conspicuis religiosus implevit officiis, ut cum esset altorum huius saeculi in ordine et honore collega, non tamen ut gloriosus terrae, alta saperet, sed ut Christi perfectus imitator humilibus consentiret 8, et tota etiam die misereri et commodare persisteret 9. Unde et semen eius potens in terra factum est, inter eos qui dii fortes terrae nimium elevati sunt 10; ut etiam de beatissima familiae ac domus eius visitatione sanctum hominis meritum reveletur. Generatio, inquit, rectorum benedicetur. Gloria, non caduca, et divitiae, non labentes, in domo eius 11: domo quae aedificatur in coelis, non labore manuum, sed operum sanctitate. Sed cesso plura de memoria tam dilecti mihi quam devoti Christo hominis enarrare, cum et pristinis litteris non pauca super eo narrasse me repetam, et nihil possim de beata huius filii matre, et sanctorum pari radice ramorum, Melania melius aut sanctius praedicare, quam Sanctitas tua in eam profari et disputare dignata est; ut quia ego peccator immunda labia habens, nihil dignum loqui potueram, ut longinquus a meritis fidei eius animaeque virtutibus, tu ille vir Christi, doctor Israel in Ecclesia veritatis, procurante in melius Dei gratia, parareris dignior tam virilis in Christo animae praedicator, qui et mentem eius divina virtute firmatam, ut dixi, spiritu propiore conspiceres, et mixtam cum virtute pietatem eloquio digniore laudares.

Quid sibi velit mori mundo.

4. Quae vero post resurrectionem carnis in illo saeculo beatorum futura sit actio, tu me interrogare dignatus es. At te ego de praesenti vitae meae statu ut magistrum et medicum spiritalem consulo, ut doceas me facere voluntates Dei, tuisque vestigiis ambulare post Christum, et morte ista evangelica prius emori 12, qua carnalem resolutionem voluntario praevenimus excessu; non obitu, sed sententia recedentes ab huius saeculi vita, quae tota tentationum, vel, ut tu aliquando ad me locutus es, tota tentatio est. Utinam ergo sic dirigantur viae meae post vestigia tua, ut exemplo tuo solvens calceamentum vetus de pedibus meis, disrumpam vincula mea, et liber exsultem ad currendum viam 13, quo possim assequi mortem istam, qua tu mortuus es huic saeculo, ut vivas Deo in Christo vivente in te, cuius et mors et vita in corpore tuo et corde et ore cognoscitur! quia non sapit cor tuum terrena, nec os tuum loquitur opera hominum; sed verbum Christi abundat in pectore tuo 14, et spiritus veritatis effunditur in lingua tua superni fluminis impetu laetificans civitatem Dei 15.

Quomodo quis mundo moriatur.

5. Quae autem virtus hanc in nobis efficit mortem, nisi caritas, quae fortis est ut mors 16? Sic enim oblitterat nobis et perimit hoc saeculum, ut impleat mortis effectum per affectum Christi, in quem conversi avertimur ab hoc mundo, et cui viventes morimur ab elementis huius mundi 17. Nec tamquam viventes in eorum conspectu usuque decernimus, quia portio nostra mors Christi est: cuius a mortuis resurrectionem non apprehendimus in gloria, nisi mortem eius in cruce mortificatis membris et sensibus carnis imitemur; ut iam non nostra voluntate vivamus, sed illius, cuius voluntas sanctificatio nostra est 18, et qui ideo pro nobis mortuus est et resurrexit, ut iam non nobis, sed illi vivamus 19, qui pro nobis mortuus est et resurrexit, et dedit nobis pignus repromissionis suae spiritu suo, sicut pignus vitae nostrae posuit in coelis in corpore suo, quod est caput corporis nostri. Unde nunc exspectatio nostra Dominus est et substantia 20, quae ab ipso facta est apud ipsum, et in ipso, et per ipsum, qui conformatus est corpori humilitatis nostrae, ut nos conformaret corpori gloriae suae 21, et secum in coelestibus collocaret. Propterea et qui digni fuerint vita aeterna, erunt in gloria regni eius, ut cum ipso sint 22, sicut Apostolus ait, et cum ipso maneant sicut et ipse Dominus ad Patrem dixit: Volo ut ubi ego sum, et illi sint mecum 23.

Beatorum in coelo condicio.

6. Sine dubio hoc illud est quod in Psalmis habes: Beati qui habitant in domo tua; in saecula saeculorum laudabunt te 24. Puto autem hanc laudationem vocibus concinentium esse promendam: etsi immutabuntur sanctorum resurgentium corpora, ut sint sicut et Domini corpus post resurrectionem apparuit; in qua utique resurrectionis humanae viva imago praefulsit, ut Dominus ipse, qui in corpore ipso quo passus fuerat et resurrexerat, quasi speculum contemplationis omnibus fuerit. Qui utique cum in eadem carne, qua mortuus et sepultus fuerat, resurrexisset, omnium omnia officia membrorum expressa oculis et auribus hominum saepe collatus exhibuit. Quod si etiam Angeli, quorum simpliciter spiritalis est creatura, linguas habere dicuntur, quibus utique laudes Domino creatori cantant et gratias referre non desinunt, quanto magis hominum, etsi spiritalia iam post resurrectionem corpora, manentibus tamen glorificatae carnis omnibus membris, et per omnia membra formis et numeris suis, et linguas habebunt in oribus suis, et linguis effantibus dabunt voces 25, quibus divinas laudes vel sensuum suorum gaudiorumque affectus per verba depromant. Forte etiam hoc gratiae gloriaeque apposituro sanctis suis Domino, in saeculis regni sui, ut tanto potioribus linguis et vocibus canant, quanto ad beatiorem naturam corporum beata immutatione profecerint, ut in corporibus iam spiritalibus constituti, iam forsitan non humanis, sed illis angelicis atque coelestibus, quales Apostolus audivit in paradiso 26 sermonibus eloquantur. Et ideo forsitan homini ineffabiles eos sermones fuisse testatus est, quia sanctis, inter alias praemiorum species, iam novae linguae parantur. Quibus idcirco hominibus huius saeculi adhuc uti non licet. ut iam his gloriae suae congruentibus immortales loquantur, de quibus dictum est, Etenim clamabunt et hymnum dicent 27; procul dubio in coelestibus, ubi cum Domino erunt, et delectabuntur in abundantia pacis 28, gaudentes in conspectu throni, mittentes ante pedes Agni pateras et coronas, et canentes ei canticum novum 29, aggregati choris Angelorum, Virtutum, Dominationum, Thronorum, ut et ipsi cum Cherubim atque Seraphim, et quatuor illis animalibus, voce perpetua concinentes dicant, Sanctus, sanctus, sanctus, Dominus Deus sabaoth 30, et reliqua quae nosti.

Quibus organis exprimantur Angelorum voces.

7. Hoc est ergo quod egenus et pauper ego ille insipiens et parvulus tuus, quem ut verus sapiens ferre consuesti, rogo ut me scientiam vel opinionem super hoc tuam doceas (quia scio te illuminatum spiritu revelationis ab ipso duce et fonte sapientium, ut sicut praeterita cognovisti, et praesentia vides, ita etiam de futuris aestimes 31); quid censeas de his coelestium creaturarum, vel etiam super coelos in conspectu Altissimi agentium vocibus sempiternis, quibus tandem organis exprimantur. Quamvis enim Apostolus dicendo, Si linguis Angelorum loquar 32, proprium quemdam illos suae naturae, vel, ut ita dixerim, gentis habere sermonem ostenderit, tanto humanis sensibus et eloquiis altiorem, quanto ipsa Angelorum creatura et statio mortalibus incolis et terrenis sedibus praestat: attamen forsitan linguas Angelorum pro generibus vocum atque sermonum dixerit, sicut et de charismatum varietate disserens inter dona gratiarum numerat genera linguarum 33, utique hoc in signo esse significans, quod multarum gentium sermone loqui singulis donaretur. Sed et vox Dei saepe ad sanctos emissa de nube, ostendit posse loquelam esse sine lingua. Siquidem lingua corporis membrum sit pusillum, et magnum. Sed forte ex hoc ipso quia in hoc membro vocis officium Deus posuit, etiam incorporeae Angelorum creaturae sermones et voces linguam vocaverit, sicut Scriptura solet Deo quoque secundum species operationum, nomina assignare membrorum. Ora pro nobis, et doce nos.

Quinti ad Augustinum redeundi festinatio.

8. Frater noster carissimus et dulcissimus Quintus, quam tarde ad nos remeat a vobis, tam cito a nobis ad vos redire festinat: instantiam vero eius in litteris exigendis et haec epistola lituris quam versibus crebrior loquitur, commemorati exactoris nimia festinatio schedia fecit. Nam pridie idus maias venit ad nos ut rescripta peteret, et idibus ante sextam dimitti obtinuit. Videte ergo utrum eum commendaverim, vel accusaverim huiusmodi testimonio. Forte enim, imo sine dubio laudabilis magis quam culpabilis iudicabitur, qui a tenebris, quod in comparatione vestri luminis sumus, iustissime refestinavit ad lucem suam.