Scripta ante a. 408.
A. Italicae viduae, consolans illam de obitu mariti (n. 1-2) ac refellens sententiam dicentium Deum videri oculis corporeis (n. 2-6).
DOMINAE EXIMIAE ET MERITO PRAESTANTISSIMAE, ATQUE IN CHRISTI CARITATE HONORANDAE FILIAE ITALICAE, AUGUSTINUS EPISCOPUS, IN DOMINO SALUTEM
1. Non solum litteris tuis, verum etiam ipso referente qui pertulit, comperi multum te flagitare litteras meas, credentem quod ex eis consolationem habere plurimam possis. Tu itaque videris quid exinde capias, ego tamen eas negare vel differre non debui. Consoletur autem te fides et spes tua, et ipsa caritas quae diffunditur in cordibus piorum per Spiritum sanctum 1, cuius nunc aliquid pro pignore accepimus 2, ut ipsam plenitudinem desiderare noverimus. Non enim te desolatam putare debes, cum in interiore homine habeas praesentem Christum per fidem in corde tuo 3; aut sic te contristari oportet, quemadmodum gentes quae spem non habent 4, cum veracissima promissione speremus nos de hac vita, unde migraturi quosdam nostros migrantes non amisimus, sed praemisimus, ad eam vitam esse venturos, ubi nobis erunt quanto notiores, tanto utique cariores, et sine timore ullius discessionis amabiles.
In ineffabili Dei luce omnia clarescent.
2. Hic autem etsi coniux tuus, cuius abscessu vidua diceris, tibi notissimus erat, sibi tamen notior erat quam tibi. Et unde hoc, cum tu eius corporalem faciem videres, quam ipse utique non videbat, nisi quia notitia nostri certior intus est, ubi nemo scit quae sunt hominis, nisi spiritus hominis qui in ipso est 5: sed cum venerit Dominus, et illuminaverit abscondita tenebrarum, et manifestaverit cogitationes cordis 6, tunc nihil latebit proximum in proximo, nec erit quod suis quisque aperiat, abscondat alienis, ubi nullus erit alienus. Lux vero ipsa, qua illuminabuntur haec omnia quae modo in cordibus reconduntur, qualis aut quanta sit, quis lingua proferat, quis saltem infirma mente contingat? Profecto lux illa Deus ipse est, quoniam Deus lux est, et tenebrae in eo non sunt ullae 7; sed lux mentium purgatarum, non istorum corporis oculorum. Erit ergo tunc mens idonea quae illam lucem videat, quod nunc nondum est.
Quomodo Deus videri possit.
3. Hoc autem oculus videre corporis neque nunc potest, neque tunc poterit. Omne quippe quod oculis corporis conspici potest, in loco aliquo sit necesse est, nec ubique sit totum, sed minore sui parte minorem locum occupet, et maiore maiorem. Non ita est Deus invisibilis et incorruptibilis, qui solus habet immortalitatem, et lucem habitat inaccessibilem; quem nemo hominum vidit nec videre potest 8. Per hoc enim videri ab homine non potest, per quod videt homo corpore corpora. Nam et si mentibus piorum esset inaccessibilis, non diceretur: Accedite ad eum, et illuminamini 9; et si mentibus piorum esset invisibilis, non diceretur: Videbimus eum sicuti est 10. Nam perspice totam ipsam in Epistola Ioannis sententiam: Dilectissimi, inquit, filii Dei sumus, et nondum apparuit quid erimus. Scimus quia cum apparuerit similes ei erimus, quoniam videbimus eum sicuti est 11. In tantum ergo videbimus, in quantum similes ei erimus; quia et nunc in tantum non videmus, in quantum dissimiles sumus. Inde igitur videbimus, unde similes erimus. Quis autem dementissimus dixerit, corpore nos vel esse, vel futuros esse similes Deo? In interiore igitur homine ista similitudo est; qui renovatur in agnitionem Dei, secundum imaginem eius qui creavit illum 12. Et tanto efficimur similiores illi, quanto magis in eius cognitione et caritate proficimus; quia etsi exterior homo noster corrumpitur, sed interior renovatur de die in diem 13: ita sane ut in hac vita quantuscumque provectus sit, longe absit ab illa perfectione similitudinis, quae idonea erit ad videndum Deum, sicut dicit Apostolus, facie ad faciem 14. In quibus verbis certe si corporalem faciem voluerimus accipere, consequens erit ut etiam Deus talem habeat faciem, et sit aliquod intervallum inter nostram et ipsius, cum eum videbimus facie ad faciem. Et si intervallum, utique finis, et membrorum habitus terminatus, et caetera absurda dictuque et cogitatu impia, quibus animalis homo, non percipiens quae sunt spiritus Dei 15, fallacissimis vanitatibus luditur.
Absurdae atque impiae de Dei visione sententiae.
4. Dicunt enim quidam eorum qui talia garriunt, sicut ad me potuit pervenire, nos Deum videre nunc mente, tunc corpore; ita ut etiam impios eum pari modo asseverent esse visuros. Vide quantum in peius profecerint, dum sine limite timoris vel pudoris, hac atque illac vagabunda fertur impunita loquacitas. Antea dicebant, carni suae tantum hoc praestitisse Christum, ut corporeis oculis videret Deum; deinde addiderunt etiam, omnes sanctos, receptis in resurrectione corporibus, eodem modo Deum esse visuros; nunc iam istam possibilitatem etiam impiis donaverunt. Donent sane quantum volunt, et quibus volunt; nam quis audeat contradicere hominibus de suo donantibus? Qui enim loquitur mendacium, de suo loquitur 16. Tu autem cum his qui sanam doctrinam tenent, nihil istorum audeas usurpare de tuo: sed cum legis: Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt 17, intellege impios non visuros; neque enim beati et mundi corde sunt impii. Item cum legis: Videmus nunc per speculum in aenigmate, tunc autem facie ad faciem 18; intellege inde nos tunc visuros facie ad faciem, unde videmus nunc per speculum in aenigmate. Hoc autem utrumque interioris hominis munus est, sive cum in ista peregrinatione adhuc per fidem ambulatur, in qua utitur speculo et aenigmate, sive in illa patria cum per speciem contemplabitur: pro qua visione positum est, facie ad faciem.
Deum minime corporis sensibus videri posse.
5. Audiat caro carnalibus ebria cogitationibus: Spiritus est Deus, et ideo qui adorant Deum, in spiritu et veritate oportet adorare 19. Si adorare, quanto magis videre? Quis enim audeat affirmare Dei substantiam corporaliter videri, cum eam noluerit corporaliter adorari? Sed argute sibi videntur dicere, et quasi interrogando premere: Potuit Christus carni suae praestare ut oculis corporeis videret Patrem, an non potuit? ut si non potuisse responderimus, omnipotentiae Dei nos derogasse proclament; si autem potuisse concesserimus, argumentationem suam ex nostra responsione concludant. Quanto iam tolerabilius desipiunt, qui carnem asserunt conversum iri in substantiam Dei, et hoc futuram esse quod Deus est, ut sic eam saltem videndo Deo faciant idoneam, nunc tanta diversitate dissimilem. Quam vanitatem credo istos abigere a fide sua, fortasse et ab auribus. Et tamen si interrogatione de hoc similiter urgeantur, possitne Deus hoc, an non efficere possit; utrum eius potestati detrahent, si non posse responderint, an hoc futurum fatebuntur, si posse concesserint? Quomodo ergo exirent de hoc laqueo alieno, sic exeant de suo. Deinde cur solis oculis corporeis Christi hoc donum attributum esse contendunt, non etiam caeteris sensibus? Sonus ergo erit Deus, ut possit etiam auribus percipi? et halitus erit, ut sentiri possit olfactu? et liquor aliquis erit, ut possit et bibi? et moles erit, ut possit et tangi? Non, inquiunt. Quid ergo? an illud potest Deus, et hoc non potest? Si non posse dixerint, cur derogant omnipotentiae Dei? si posse et nolle responderint, cur solis oculis favent, invident autem caeteris sensibus corporis Christi? An quousque volunt, desipiunt? Quanto nos melius, qui non eorum insipientiae terminos figimus, sed ut desipiant prorsus, nolumus!
Corda fide mundari.
6. Multa proferri possunt ad istam dementiam refutandam. Sed si aliquando irruerint auribus tuis, haec interim eis lege, et quid respondeant non pigeat te rescribere ut potes. Ad hoc enim fide corda nostra mundantur 20, quia nobis fidei merces visio Dei promittitur. Quae si per corporis oculos erit, frustra ad eam percipiendam sanctorum animus exercetur: imo vero tam perverse sentiens animus non in se exercetur, sed totus in carne est. Ubi enim tenacius habitabit et fixius, nisi unde se Deum visurum esse praesumit? Quod certe quantum malum sit, intellegentiae potius dimitto tuae, quam longo sermone molior explicare. In protectione Domini semper habitet cor tuum, domina eximia et merito praestantissima, atque Christi caritate honoranda filia. Honorabiles tecum nobisque in Domino dilectissimos filios tuos, debito meritis vestris officio resaluta.