Scripta aestate a. 408 vel 409.
A. de amore in terrestrem patriam praefatus (n. 1-5) in paganorum sacra invehitur et iniurias Christianis recens illatas a Calamensibus enumerat (n. 6-8) ostendens ipsorum saluti longe benignius consultum iri, si non impunito eo scelere ad similia audenda provocentur (n. 9-10).
DOMINO EXIMIO MERITOQUE HONORABILI FRATRI NECTARIO AUGUSTINUS.
1. Iam senio frigescentibus membris, fervere animum tuum patriae caritate, nec miror, et laudo; teque non tantum tenere memoriter, verum etiam vita ac moribus demonstrare quod nullus sit patriae consulendi modus aut finis bonis, non invitus, imo etiam libens accipio. Unde supernae cuiusdam patriae, in cuius sancto amore pro nostro modulo, inter eos quibus ad illam capessendam consulimus, periclitamur atque laboramus, talem etiam teipsum civem habere vellemus, ut eius portiunculae in hac terra peregrinanti, nullum consulendi modum finemque censeres; tanto effectus melior, quanto meliori civitati officia debita praerogares, in eius aeterna pace nullum gaudendi finem inventurus, cuius ad tempus laboribus nullum tibi finem statueres consulendi.
Quibus moribus civitas terrestris floreat.
2. Verum hoc donec fiat, neque enim desperandum est, illam te patriam posse acquirere, vel iam acquirendam prudentissime cogitare, ad quam te pater etiam qui in ista genuit; antecessit; hoc ergo donec fiat, da nobis veniam, si propter patriam nostram quam cupimus numquam relinquere, contristamus patriam tuam quam cupis florentem relinquere. De cuius quidem floribus, si cum tua prudentia disputemus, non est verendum ne tibi difficile persuadeatur, aut vero etiam non facile occurrat quemadmodum florere civitas debeat. Commemoravit poeta ille vestrarum clarissimus litterarum quosdam flores Italiae 1; sed nos in vestra patria non tam experti sumus, quibus floruerit terra illa viris, quam quibus arserit armis 2: imo vero non armis, sed flammis; nec arserit, sed incenderit. Quod tantum scelus si fuerit impunitum, nulla digna correctione pravorum, florentem te patriam putas relicturum? O flores non plane fructuum, sed spinarum! Compara nunc utrum malis florere patriam tuam pietate, an impunitate, correctis moribus, an securis ausibus. Compara ista, et vide utrum in patriae tuae amore nos vincas; utrum eam magis veriusque cupias florere, quam nos.
Christianorum erga patriam amor
3. Intuere paululum ipsos de Republica libros, unde illum affectum amantissimi civis ebibisti, quod nullus sit patriae consulendi modus, aut finis bonis. Intuere, obsecro te, et cerne quantis ibi laudibus frugalitas et continentia praedicetur, et erga coniugale vinculum fides, castique honesti ac probi mores, quibus cum praepollet civitas, vere florere dicenda est 3. Hi autem mores in Ecclesiis toto orbe crescentibus, tamquam in sanctis auditoriis populorum docentur atque discuntur 4, et maxime pietas qua verus et verax colatur Deus, qui haec omnia, quibus animus humanus divinae societati ad inhabitandam aeternam coelestemque civitatem instruitur et aptatur, non solum iubet aggredienda, verum etiam donat implenda. Inde est quod deorum multorum falsorumque simulacra, et praedixit eversum iri, et praecepit everti 5. Nihil enim homines tam insociabiles reddit vitae perversitate, quam illorum deorum imitatio, quales describuntur et commendantur litteris eorum.
Litterae ac spectacula redolent corruptione.
4. Denique illi doctissimi viri, qui rempublicam civitatemque terrenam, qualis eis esse debere videbatur, magis domesticis disputationibus requirebant, vel etiam describebant, quam publicis actionibus instituebant atque formabant, egregios atque laudabiles, quos putabant homines, potius quam deos suos imitandos proponebant erudiendae indoli iuventutis. Et revera Terentianus ille adolescens 6, qui spectans tabulam pictam in pariete, ubi pictura inerat de adulterio regis deorum, libidinem qua rapiebatur, stimulis etiam tantae auctoritatis accendit, nullo modo in illud flagitium vel concupiscendo laberetur, vel perpetrando immergeretur, si Catonem maluisset imitari quam Iovem: sed quo pacto id faceret, cum in templis adorare cogeretur Iovem potius quam Catonem? Verum haec ex comoedia, quibus impiorum luxus et sacrilega superstitio convinceretur, proferre forsitan non debemus. Lege vel recole in eisdem libris quam prudenter disseratur, nullo modo potuisse scriptiones et actiones recipi comoediarum, nisi mores recipientium consonarent: ita clarissimorum virorum in republica excellentium, et de republica disputantium auctoritate firmatur, nequissimos homines fieri deorum imitatione peiores, non sane verorum, sed falsorum atque fictorum.
Impietate ac turpitudine florere civitates nequeunt.
5. At enim illa omnia quae antiquitus de vita deorum moribusque conscripta sunt, longe aliter sunt intellegenda atque interpretanda sapientibus. Ita vero in templis populis congregatis recitari huiuscemodi salubres interpretationes heri et nudiustertius audivimus. Quaeso te, siccine caecum est humanum genus adversus veritatem, ut tam aperta et manifesta non sentiat? Tot locis pingitur, funditur, tunditur, sculpitur, scribitur, legitur, agitur, cantatur, saltatur Iuppiter, adulteria tanta committens; quantum erat ut in suo saltem Capitolio ista prohibens legeretur? Haec mala dedecoris impietatisque plenissima, si nemine prohibente in populis ferveant, adorentur in templis, rideantur in theatris, cum his victimas immolant vastetur pecus etiam pauperum, cum haec histriones agunt et saltant effundantur patrimonia divitum, civitates florere dicuntur? Horum plane florum non terra fertilis, non aliqua opulens virtus, sed illa dea Flora digna mater inventa est, cuius ludi scenici tam effusiore et licentiore turpitudine celebrantur, ut quivis intellegat quale daemonium sit, quod placari aliter non potest, nisi illic non aves, non quadrupedes, non denique sanguis humanus, sed multo scelestius pudor humanus tamquam immolatus intereat.
Christiana mansuetudo reos punit ut salvet.
6. Haec dixi propter quod scripsisti, quantum tibi aetas fini proxima est, cupere te ut patriam tuam incolumem ac florentem relinquas. Tollantur illa omnia vana et insana, convertantur homines ad verum Dei cultum moresque castos et pios, tunc patriam tuam florentem videbis, non opinione stultorum, sed veritate sapientium; cum haec patria carnalis generationis tuae, portio fuerit illius patriae, cui non corpore, sed fide nascimur, ubi omnes sancti et fideles Dei post labores velut hiemales vitae huius, intermina aeternitate florebunt. Nobis itaque cordi est, neque christianam amittere mansuetudinem, neque perniciosum caeteris imitationis exemplum in illa civitate relinquere. Quomodo id agamus, aderit Deus, si eis non ita graviter indignetur. Alioquin et mansuetudo quam servare cupimus, et disciplina qua uti moderate nitimur, impediri potest, si Deo aliud in occulto placet, sive iudicanti hoc tantum malum flagello acriore plectendum, sive etiam vehementius irascenti, si non correctis nec ad se conversis, ad tempus esse voluerit impunitum.
Indulgentiam correctis dari.
7. Praescribit nobis quodammodo prudentia tua de persona episcopali, et dicis patriam tuam non levi populi sui errato prolapsam: quod quidem si iuris publici rigore metiamur, debet plecti severiore censura; Sed episcopum, inquis, fas non est nisi salutem hominibus impertire, et pro statu meliore causis adesse, et apud omnipotentem Deum veniam aliorum mereri delictis. Hoc omnino servare conamur, ut severiore censura nemo plectatur, neque a nobis, neque ab alio ullo intercedentibus nobis; et salutem hominibus cupimus impertire, quae posita est in recte vivendi felicitate, non in male faciendi securitate. Veniam quoque non tantum nostris, verum et aliorum instamus delictis mereri, quod impetrare nisi pro correctis omnino non possumus. Adiungis etiam et dicis: Quanta possum supplicatione deposco, ut si defendenda res est, innoxius defendatur, ab innocentibus molestia separetur.
Scelera a paganis in Christifideles Kal. Iun. patrata.
8. Accipe breviter quae commissa sint, et noxios ab innocentibus ipse discerne. Contra recentissimas leges, calendis iuniis festo Paganorum sacrilega solemnitas agitata est, nemine prohibente, tam insolenti ausu, ut quod nec Iuliani temporibus factum est, petulantissima turba saltantium in eodem prorsus vico ante fores transiret ecclesiae. Quam rem illicitissimam atque indignissimam clericis prohibere tentantibus, ecclesia lapidata est. Deinde post dies ferme octo, cum leges notissimas episcopus ordini replicasset, et dum ea quae iussa sunt, velut implere disponunt, iterum ecclesia lapidata est. Postridie nostris ad imponendum perditis metum, quod videbatur apud Acta dicere volentibus publica iura negata sunt. Eodemque ipso die, ut vel divinitus terrerentur, grando lapidationibus reddita est; qua transacta continuo tertiam lapidationem, et postremo ignes ecclesiasticis tectis atque hominibus intulerunt; unum servorum Dei, qui oberrans occurrere potuit, occiderunt, caeteris partim ubi potuerant latitantibus, partim qua potuerant fugientibus, cum interea contrusus atque coarctatus quodam loco se occultaret episcopus, ubi se ad mortem quaerentium voces audiebat sibique increpantium, quod eo non invento gratis tantum perpetrassent scelus. Gesta sunt haec ab hora ferme decima usque ad noctis partem non minimam. Nemo compescere, nemo subvenire tentavit illorum, quorum esse gravis posset auctoritas, praeter unum peregrinum, per quem et plurimi servi Dei de manibus interficere conantium liberati sunt, et multa extorta praedantibus; per quem clarum factum est, quam facile illa vel omnino non fierent, vel coepta desisterent, si cives, maximeque primates ea fieri perficique vetuissent.
Indulgentia vel poena pro reorum bono.
9. Proinde in universa illa civitate non innocentes a nocentibus, sed minus nocentes a nocentioribus poteris fortasse discernere. Nam in parvo peccato illi sunt, qui metu deterriti, maximeque ne offenderent eos quos in illo oppido plurimum posse, et inimicos Ecclesiae noverant, opem ferre non ausi sunt: scelerati autem omnes, quibus etsi non facientibus, neque immittentibus, tamen volentibus ista commissa sunt; sceleratiores, qui commiserunt; sceleratissimi, qui immiserunt. Sed de immissione suspicionem putemus esse non veritatem, nec ea discutiamus quae nisi tormentis eorum per quos inquiruntur, inveniri omnino non possunt. Demus etiam veniam timori eorum qui potius Deum pro episcopo et servis eius deprecandum, quam potentes inimicos Ecclesiae offendendos esse putaverunt. Quid eos qui restant, nullane censes disciplina coercendos, et proponendum existimas impunitum tam immanis furoris exemplum? Non praeterita vindicando pascere iram nostram studemus; sed misericorditer in futurum consulendo satagimus. Habent homines mali, ubi et per christianos non solum mansuete, verum etiam utiliter salubriterque plectantur. Habent enim quod corpore incolumi vivunt, habent unde vivunt, habent unde male vivunt. Duo prima salva sint, ut quos poeniteat, sint; hoc optamus, hoc quantum in nobis est, etiam impensa opera instamus. Tertium vero, si Deus voluerit, tamquam putre noxiumque resecari, valde misericorditer puniet. Si autem vel amplius voluerit, vel ne hoc quidem permiserit, altioris et profecto iustioris consilii ratio penes ipsum est: a nobis curam officiumque oportet impendi, quousque videre conceditur, deprecantibus eum, ut animum nostrum approbet, quo cunctis volumus esse consultum, nihilque fieri sinat per nos, quod et nobis et Ecclesiae suae non expedire longe melius novit ipse quam nos.
Animarum lucra maxime Augustino cordi esse.
10. Modo cum apud Calamam essemus, ut nostri in tam gravi dolore vel consolarentur afflicti, vel sedarentur accensi, quantum potuimus quod in tempore oportuisse existimavimus, cum Christianis egimus. Deinde etiam ipsos Paganos, mali tanti caput et causam, petentes ut ab eis videremur, admisimus, ut hac occasione admoneremus eos quid facere deberent, si saperent, non tantum pro removenda praesenti sollicitudine, verum etiam pro inquirenda salute perpetua. Multa a nobis audierunt, multum etiam ipsi rogaverunt; sed absit ut tales servi simus, quos ab eis rogari delectet, a quibus noster Dominus non rogatur. Unde pervides pro vivacitate mentis tuae, ad hoc esse nitendum servata mansuetudine, et moderatione christiana, ut aut caeteros deterreamus eorum imitari perversitatem, aut caeteros optemus eorum imitari correctionem. Damna quae illata sunt, vel tolerantur a Christianis, vel resarciuntur per Christianos. Animarum nos lucra, quibus acquirendis cum periculo etiam sanguinis inhiamus, et in loco illo quaestuosius provenire, et aliis locis illo exemplo non impediri desideramus. Dei misericordia nobis praestet de tua salute gaudere.