EPISTOLA 89

Scripta inter a. 405 et 411.

A. festo docens legibus recte reprimi Donatistas eique demonstrans eorum agendi rationem iniquam atque imprudentem (n. 1-7) et indicans in regione Hipponensi nondum eos Festi litteris correctos, sed adhuc intolerabiliter grassari (n. 8).

DOMINO DILECTISSIMO ET HONORABILI AC SUSCIPIENDO FILIO FESTO, AUGUSTINUS, IN DOMINO SALUTEM

Contra dissidentium pertinaciam constanter adlaborandum.

1. Si pro errore homines et damnabili dissensione et convicta modis omnibus falsitate tanta praesumunt, ut eorum salutem requirenti catholicae Ecclesiae tam audacter insidiari minarique non cessent; quanto magis aequum est, et oportet eos qui pacis et unitatis christianae asserunt veritatem, omnibus etiam dissimulantibus et cohibentibus manifestam, satagere instanter atque impigre, non solum pro eorum munimine qui iam catholici sunt, verum etiam pro eorum correctione qui nondum sunt? Nam si pertinacia insuperabiles vires habere conatur, quantas decet habere constantiam, quae in eo bono quod perseveranter atque infatigabiliter agit, et Deo placere se novit, et procul dubio non potest hominibus prudentibus displicere?

Falsae Donatistarum querelae in Catholicos.

2. Quid autem infelicius atque perversius, sicut Donatistae faciunt, qui se persecutionem perpeti gloriantur, quam de coercitione iniquitatis suae non solum nescire confundi, sed etiam velle laudari; ignorantes caecitate mirabili, vel animositate damnabili se scire dissimulantes, quod martyres veros non faciat poena, sed causa? Et hoc quidem adversus eos dicerem, quos sola caligo haeretici erroris involveret, pro quo sacrilegio poenas dignissimas luerent, nec tamen ulla quemquam violenta insania laedere auderent. Adversus autem istos quid dicam, quorum tam perniciosa perversitas, vel damnorum terrore coercetur, vel docetur exsilio quam ubique diffusa sit Ecclesia, sicut futura praedicta est 1, quam malunt oppugnare quam agnoscere? Et si ea quae per misericordissimam disciplinam patiuntur, comparentur eis factis quae furiosa temeritate committunt, quis non videat, qui magis persecutores vocandi sunt? Quamquam filii mali eo tantum quo perdite vivunt, etiamsi nullas violenter inferant manus, parentum pietatem gravius persequuntur, quam cum illos pater aut mater, quanto amplius diligunt, tanto amplius ad bonam vitam sine ulla dissimulatione compellunt.

Donatistarum pertinacissima atque impudens iniquitas.

3. Exstant publicorum monumentorum firmissima documenta, quae potes legere si volueris, imo peto et hortor ut legas; quibus probatur quod maiores eorum qui primi se ab Ecclesiae pace diviserunt, ultro per Anulinum tunc proconsulem apud Constantinum imperatorem accusare ausi sunt Caecilianum. In quo utique iudicio si vicissent, quid erat Caecilianus ab Imperatore passurus, nisi quod in istos posteaquam victi sunt pronuntiavit? Sed videlicet si eis accusantibus atque superantibus Caecilianus eiusque collegae pellerentur sedibus, quas tenebant, vel etiam in sua conspiratione durantes gravius punirentur (neque enim poterat victos et resistentes regia censura contemnere); tunc isti provisionem suam et pro Ecclesia sollicitam curam praedicandam laudibus ventilarent. Nunc autem quia ipsi superati sunt, quia ea quae intendebant, probare minime potuerunt, si quid pro sua iniquitate patiuntur, persecutionem vocant; nec tantum furorem perditum minime reprimunt, verum etiam honorem martyrum quaerunt: quasi vero christiani catholici imperatores adversus eorum pertinacissimam iniquitatem aliud sequantur quam Constantini iudicium, apud quem ultro Caeciliani accusatores fuerunt, cuius auctoritatem omnibus transmarinis episcopis praetulerunt, ut non ad illos, sed ad illum Ecclesiae causam deferrent; ut ab eo datum in urbe Roma episcopale iudicium, in quo primum victi sunt, rursus apud illum accusarent; ut ab altero apud Arelatum dato episcopali iudicio ad illum appellarent: apud quem tamen novissime superati, in sua perversitate permanserunt. Puto quod ipse diabolus, si auctoritate iudicis quem ultro elegerat, toties vinceretur, non esset tam impudens ut in ea causa persisteret.

A Donatistis accusari universalem Ecclesiam.

4. Sed haec humana iudicia deputentur, et circumveniri ac falli, vel etiam corrumpi potuisse dicantur. Cur ergo adhuc accusatur christianus orbis terrarum, et nescio quibus traditorum criminibus infamatur, qui utique nec potuit nec debuit nisi electis iudicibus potius quam victis litigatoribus credere? Habent apud Deum illi iudices causam suam sive bonam sive malam: quid fecit Ecclesia toto orbe diffusa, quae non ob aliud ab istis rebaptizanda censetur, nisi quia in ea causa, in qua quid veri esset iudicare non potuit, eis potius qui iudicare potuerunt, quam eis qui nec superati cesserunt, credendum putavit? O magnum crimen omnium gentium, quas in semine Abrahae benedicendas promisit Deus 2, et sicut promisit exhibuit! quae cum una voce dixerint, Quare nos vultis rebaptizare, respondetur eis, Quia nescitis qui fuerint in Africa sanctorum Codicum traditores, et in eo quod nesciebatis, iudicibus magis quam accusatoribus credere voluistis. Si crimen alienum non gravat quemquam, quid pertinet ad orbem terrarum quod in Africa quisque commisit? Si crimen incognitum non gravat quemquam, unde potuit orbis terrarum cognoscere vel crimen iudicum vel reorum? Iudicate qui cor habetis. Haec est haeretica iustitia, ut quia orbis terrarum non damnat crimen incognitum, pars Donati damnet orbem terrarum inauditum. Sed sane sufficit orbi terrarum tenere promissiones Dei, et in se videre compleri quod Prophetae tanto ante cecinerunt; in eisdem Scripturis agnoscere Ecclesiam, ubi et rex eius Christus agnoscitur. Ubi enim de Christo talia praedicta sunt, qualia completa in Evangelio legimus, illic praedicta sunt de Ecclesia, qualia compleri toto orbe iam cernimus.

Quando baptisma valeat secundum Donatistas.

5. Nisi forte quemquam prudentium permovebit, quod de Baptismo solent dicere, tunc esse verum baptismum Christi, cum ab homine iusto datur, cum et hinc teneat orbis terrarum evidentissimam et evangelicam veritatem, ubi Ioannes ait: Qui me misit baptizare in aqua, ipse mihi dixit: Super quem videris Spiritum descendentem quasi columbam, et manentem super eum, ipse est qui baptizat in Spiritu sancto 3. Unde secura Ecclesia spem non ponit in homine, ne incidat in illam sententiam in qua scriptum est: Maledictus omnis qui spem suam ponit in homine 4; sed spem suam ponit in Christo, qui sic accepit formam servi, ut non amitteret formam Dei 5, de quo dictum est: Ipse est qui baptizat. Proinde homo quilibet minister baptismi eius, qualemcumque sarcinam portet, non iste, sed super quem columba descendit, ipse est qui baptizat. Illos autem vana sentientes, tanta absurditas sequitur, ut quo ab ea fugiant non inveniant. Cum enim fateantur ratum et verum esse Baptismum, quando baptizat apud eos aliquis criminosus, cuius crimina latent; dicimus eis, Quis tunc baptizat? nec habent quid respondeant nisi, Deus: neque enim possunt dicere quod homo adulter quemquam sanctificet. Quibus respondemus, Si ergo cum baptizat homo iustus manifestus, ipse sanctificat, cum autem baptizat homo iniquus occultus, tunc non ipse, sed Deus sanctificat; optare debent qui baptizantur, ab occultis malis hominibus potius baptizari, quam a manifestis bonis: multo enim eos melius Deus, quam quilibet homo iustus sanctificat. Quod si absurdum est, ut quisque baptizandus optet ab occulto adultero potius baptizari, quam a manifesto casto, restat utique ut quilibet ministrorum hominum accesserit, ideo ratus sit Baptismus, quia super quem descendit columba, ipse baptizat.

Ecclesiae maternus amor in Donatistas.

6. Et tamen cum tam perspicua veritas aures et corda hominum feriat, tanta quosdam malae consuetudinis vorago submersit, ut omnibus auctoritatibus rationibusque resistere, quam consentire malint. Resistunt autem duobus modis; aut saeviendo, aut pigrescendo. Quid igitur hic faciat Ecclesiae medicina, salutem omnium materna caritate conquirens, tamquam inter phreneticos et lethargicos aestuans? numquid contemnere, numquid desistere vel debet vel potest? Utrisque sit necesse est molesta, quia neutris est inimica. Nam et phrenetici nolunt ligari, et lethargici nolunt excitari: sed perseverat diligentia charitatis, phreneticum castigare, lethargicum stimulare, ambos amare. Ambo offenduntur, sed ambo diliguntur; ambo molestati, quamdiu aegri sunt indignantur, sed ambo sanati gratulantur.

Quomodo Ecclesia haereticos recipiat ad se conversos.

7. Denique non sicut putant, et sicut iactant, tales eos suscipimus quales fuerunt, sed omnino mutatos; quia esse catholici non incipiunt, nisi haeretici esse destiterint. Neque enim sacramenta eorum nobis inimica sunt quae cum illis nobis sunt communia; quia non humana sunt, sed divina. Proprius eorum error auferendus est, quem male imbiberunt, non sacramenta quae similiter acceperunt, quae ad poenam suam portant et habent, quanto indignius habent, sed tamen habent. Errore itaque derelicto, separationis pravitate correcta, ab haeresi ad Ecclesiae pacem transeunt quam non habebant, sine qua illis perniciosum fuerat quod habebant. Sed si cum transeunt, ficti sunt, non est hoc iam nostrum, sed Dei iudicium. Et tamen quidam cum ficti putarentur, quoniam iussionis ad nos terrore transierunt, tales posterius in nonnullis tentationibus inventi sunt, ut quibusdam veteribus catholicis praeferrentur. Non ergo nihil agitur, cum instanter agitur. Neque enim solis humanis terroribus murus durae consuetudinis expugnatur; sed etiam divinis auctoritatibus atque rationibus fides et intellegentia mentis instruitur.

Cohortatio ad pacem Ecclesiae comparandam

8. Quae cum ita sint, noverit Benignitas tua homines vestros qui in regione Hipponensi sunt, adhuc esse donatistas, nec apud eos quidquam valuisse tuas litteras. Cur autem non valuerint, non opus est scribere; sed mitte aliquem tuorum, vel domesticorum, vel amicorum, cuius hoc fidei possis iniungere, qui non ad ea loca, sed ad nos primitus veniat illis omnino nescientibus, et nobiscum primitus consilio pertractato, quod agendum Domino adiuvante visum fuerit, agat. Neque enim tantum pro eis agimus cum hoc agimus, sed etiam pro nostris iam factis catholicis, quibus illorum vicinitas sic infesta est, ut contemni a nobis nullo modo possit. Et hoc quidem breviter scribere poteram; sed volui te habere aliquid litterarum nostrarum, quo rationem curae meae non solum ipse cognosceres, sed etiam cuicumque dissuadenti ne tuorum correctioni operam instanter impendas, nobisque detrahenti quod talia velimus, habeas quod respondeas. Quod si superfluo feci, quod iam ista vel didiceras, vel ipse cogitaveras, aut onerosus fui quod curis publicis tam occupato prolixam epistolam ingessi, peto des veniam, dum tamen quod suggessi et rogavi non spernas: sic te tueatur misericordia Dei.