EPISTOLA 88

Scripta inter a. 406 et a. 408.

Clerici Hipponenses catholici ad Ianuarium, episcopum Donatistam, expostulantes de Circuncellionum saevitia in Catholicos (n. 1; 6-9) eorumque contumacia contra conciliorum decreta (n. 2-5): iterum rogantes ut error ac discordia tandem aliquando tollantur (n. 10-12). Stilus est Augustini, licet communi clericorum nomine scripta sit epistola.

IANUARIO CLERICI CATHOLICI REGIONIS HIPPONENSIUM REGIORUM.

Circumcellionum saevitia.

1. Clerici et Circumcelliones vestri novi generis et inauditae crudelitatis persecutione in nos saeviunt. Qui si malum pro malo redderent, etiam sic contra legem facerent Christi. Nunc vero, consideratis omnibus factis nostris et vestris, invenimur hoc pati quod scriptum est: Retribuebant mihi mala pro bonis 1; et in alio psalmo: Cum his qui oderant pacem, eram pacificus; cum loquebar illis, debellabant me gratis 2. Nam cum sis in tam grandi constitutus aetate, arbitramur te optime nosse quod pars Donati, quae primo apud Carthaginem pars Maiorini dicebatur, ultro accusavit Caecilianum, tunc episcopum Ecclesiae Carthaginensis, apud imperatorem illum antiquum Constantinum. Sed ne forte aut oblita hoc sit gravitas tua, aut te nosse dissimules, aut etiam, quod non putamus, forsitan nescias, exemplum relationis tunc Anulini proconsulis, quem pars Maiorini tunc interpellavit, ut ea crimina quae obiciebat Caeciliano, ad memoratum imperatorem ab eodem proconsule mitterentur, his nostris litteris inserimus.

A. GGG. NNN. ANULINUS VC, PROCONSUL AFRICAE

Anulini procons. relatio ad Constantinum imperatorem.

2. Scripta coelestia Maiestatis vestrae accepta atque adorata, Caeciliano et his qui sub eodem agunt, quique clerici appellantur, devotio mea apud Acta parvitatis meae insinuare curavit, eosdemque hortata est ut, unitate consensu omnium facta, cum omni omnino munere indulgentia Maiestatis vestrae liberati esse videantur, catholicae custodita, sanctitate legis debita reverentia ac divinis rebus inserviant. Verum post paucos dies exstiterunt quidam adunata secum populi multitudine, qui Caeciliano contradicendum putarent, quique fasciculum in aluta signatum et libellum sine signo obtulerunt dicationi meae, atque impendio postularunt, ut ad sacrum et venerabilem comitatum Numinis vestri dirigerem, quae manente Caeciliano in statu suo, subiectis eorumdem actis, quo cuncta Maiestas vestra possit dignoscere, parvitas mea dirigere curavit. Transmissi libelli duo, uno in aluta suprascriptus ita: "Libellus Ecclesiae catholicae, criminum Caeciliani, traditus a parte Maiorini;" item alius sine sigillo cohaerens eidem alutae datus die decimo septimo calend. maias, Carthagine, Domino nostro Constantino Augusto tertium Cos.

Romano atque Arelatensi Concilio Caecilianum absolutum esse.

3. Post hanc relationem ad se missam iussit Imperator venire partes ad episcopale iudicium in urbe Roma faciendum; ubi quemadmodum causa dicta atque finita sit, et Caecilianus innocens iudicatus sit, indicant Gesta ecclesiastica. Iam utique post pacificum moderamen iudicii episcopalis, omnis contentionis et animositatis pertinacia debebat exstingui. Sed rursus maiores vestri ad Imperatorem redierunt, et non recte iudicatum, neque omnem causam auditam esse conquesti sunt. Unde ille alterum episcopale iudicium dedit habendum in Arelatensi Galliae civitate, ubi multi vestri, vana et diabolica dissensione damnata, cum Caeciliano in concordiam redierunt; alii vero pertinacissimi et litigiosissimi ad eumdem imperatorem appellaverunt. Postea et ipse coactus episcopalem causam inter partes cognitam terminavit, et primus contra vestram partem legem constituit, ut loca congregationum vestrarum fisco vindicarentur: quarum omnium rerum documenta si vellemus inserere, nimium longas litteras faceremus. Illud tamen nullo modo praetermittendum est, quomodo Felicis Aptungensis, quem fontem omnium malorum in concilio Carthaginensi, ab Secundo Tigisitano primate, patres vestri fuisse dixerunt, urgentibus apud Imperatorem vestris, publico iudicio causa discussa atque finita sit. Nam memoratus Imperator in hac ipsa causa vestros apud se accusatores et assiduos interpellatores litteris suis fuisse testatur, quarum exemplum infra scripsimus.

IMPERATORES CAESARES FLAVII CONSTANTINUS MAXIMUS, ET VALERIUS LICINIANUS LICINIUS, AD PROBIANUM, PROCONSULEM AFRICAE

Constantini imper. litterae de Donatistarum assiduis interpellationibus.

4. Aelianus praedecessor tuus, merito, dum vir perfectissimus, Verus, vicarius praefectorum, tunc per Africam nostram incommoda valetudine teneretur, eiusdem partibus functus, inter caetera etiam id negotium vel invidiam, quae de Caeciliano episcopo Ecclesiae catholicae videtur esse commota, ad examen suum atque iussionem credidit esse revocandam. Etenim cum iam Superium centurionem, et Caecilianum magistratum Aptungitanorum, et Saturninum excuratorem, et Calibium iuniorem, eiusdem civitatis curatorem, atque Solum servum publicum suprascriptae civitatis, praesentes esse fecisset, audientiam praebuit competentem: adeo ut, cum Caeciliano fuisset obiectum quod a Felice eidem episcopatus videretur esse delatus, cui divinarum Scripturarum proditio atque exustio videretur obiecta, innocentem de eo Felicem fuisse constiterit. Denique cum Maximus Ingentium decurionem Ziquentium civitatis, epistolam Caeciliani ex duumviri falsasse contenderet, eumdem ipsum Ingentium suspensum Actis quae suberant, pervidimus, et ideo minime tortum, quod se decurionem Ziquensium civitatis asseveraverit. Unde volumus ut eumdem ipsum Ingentium sub idonea prosecutione ad comitatum meum Constantini Augusti mittas, ut illis qui in praesentiarum agunt, atque diurnis diebus interpellare non desinunt, audientibus et coram assistentibus apparere et intimari possit, frustra eos Caeciliano episcopo invidiam comparare, atque adversus eum violenter insurgere voluisse. Ita enim fiet ut omissis, sicut oportet, eiusmodi contentionibus, populus sine dissensione aliqua religioni propriae cum debita veneratione deserviat.

Donatistae ipsi imperatoris iussiones contra se provocarunt.

5. Haec cum videas ita se habere, quid est quod nobis de imperatorum iussionibus, quae contra vos constituuntur, invidiam concitatis, cum hoc totum vos potius antea feceritis? Si nihil debent in his causis imperatores iubere, si ad imperatores christianos haec cura pertinere non debet, quis urgebat maiores vestros causam Caeciliani ad Imperatorem per proconsulem mittere, et episcopum contra quem absentem iam sententias quoquo modo dixeratis, iterum apud Imperatorem accusare, quo innocente pronuntiato, ordinatori eius Felici alias apud eumdem imperatorem calumnias machinari? Et nunc quid aliud quam ipsius maioris Constantini iudicium contra vestram partem vivit, quod maiores vestri elegerunt, quod assiduis interpellationibus extorserunt, quod episcopali iudicio praetulerunt? Si displicent imperialia iudicia; qui primitus imperatores ad ea vobis excitanda coegerunt? Sic enim modo contra Catholicam clamatis, in his quae contra vos ab imperatoribus decernuntur, quemadmodum si vellent adversus Danielem clamare, qui liberato illo eisdem leonibus consumendi missi sunt, a quibus eum ipsi primitus consumi voluerunt 3: scriptum est enim: Nihil interest inter minas regis et iram leonis 4. Danielem calumniosi inimici in lacum leonum mitti coegerunt: vicit innocentia eius illorum malitiam; illaesus inde levatus est; ipsi illuc missi perierunt. Similiter maiores vestri Caecilianum et eius societatem regiae irae consumendam obiecerunt, cuius innocentia liberata, ab eisdem regibus eadem vos patimini, quae illos vestri pati voluerunt; quoniam scriptum est: Qui parat proximo foveam, ipse incidet in eam 5.

Donatistae suis facinoribus gloriantur.

6. De nobis ergo quod queramini non habetis; et tamen Ecclesiae catholicae mansuetudo, etiam ab his imperatorum iussionibus omnino conquieverat, nisi vestri clerici et Circumcelliones, per suas immanissimas improbitates furiosasque violentias quietem nostram perturbantes atque vastantes, haec in vos recoli et moveri coegissent. Nam priusquam recentiores leges istae de quibus modo querimini, venissent in Africam, insidias in itineribus nostris episcopis tetenderunt, conclericos nostros plagis immanissimis quassaverunt, laicis quoque et plagas gravissimas inflixerunt, et intulerunt eorum aedificiis incendia. Presbyterum etiam quemdam quia propria et libera voluntate unitatem nostrae communionis elegit, de domo sua raptum, et pro arbitrio immaniter caesum in gurgite etiam coenoso volutatum, buda vestitum, cum quibusdam dolendum, quibusdam ridendum in pompa sui facinoris ostentassent, abductum inde quo voluerunt, vix post dies duodecim dimiserunt. Unde conventus municipalibus Gestis a nostro episcopo Proculeianus, cum ab inquirenda causa dissimulasset, et iterum continuo conventus esset, nihil se dicturum amplius Gestis expressit. Et hodie illi qui hoc fecerunt, presbyteri vestri sunt, adhuc nos insuper territantes, et sicut potuerint persequentes.

Donatistarum pervicacia contra pacem a Catholicis illis propositam.

7. Nec tamen de his iniuriis et persecutionibus quas Ecclesia catholica in regione nostra tunc pertulit, imperatoribus conquestus est episcopus noster. Sed facto concilio placuit ut pacifice conveniremini, quo, si fieri posset, haberetis inter vos collationem, et errore sublato, fraterna caritas pacis vinculo laetaretur 6. Et in ipsa conventione quid Proculeianus primo responderit, quod concilium facturi essetis, et illic visuri quid respondere deberetis; deinde quid postea, cum propter suam promissionem denuo conventus esset, Actis expresserit, recusans pacificam collationem, ipsa Gesta instruant Gravitatem tuam. Deinde cum vestrorum clericorum et circumcellionum notissima omnibus non cessaret immanitas, dicta causa est, cum Crispino iudicatus haereticus, nec poena decem librarum auri quae in haereticos ab imperatoribus fuerat constituta, per mansuetudinem catholicam feriri permissus est, et tamen ad imperatores appellandum putavit. Cuius appellationi quod ita responsum est, nonne vestrorum praecedens improbitas, et eadem ipsius appellatio extorsit ut fieret? nec tamen etiam post ipsum rescriptum, intercedentibus apud Imperatorem nostris episcopis, eadem auri condemnatione multatus est. Ex concilio autem nostri episcopi legatos ad comitatum miserunt, qui impetrarent ut non omnes episcopi et clerici partis vestrae, ad eamdem condemnationem decem librarum auri, quae in omnes haereticos constituta est, tenerentur; sed hi soli in quorum locis aliquas a vestris violentias Ecclesia catholica pateretur. Sed cum legati Romam venerunt, iam cicatrices episcopi catholici Bagaitani horrendae ac recentissimae Imperatorem commoverant, ut leges tales mitterentur, quales et missae sunt. Quibus in Africam venientibus, cum utique non ad malum, sed ad bonum coepissetis urgeri, quid facere debebatis nisi et vos mittere ad episcopos nostros, ut quomodo vos ipsi convenerant, sic convenirentur a vobis, et potius collatione veritas appareret?

Mira Circumcellionum crudelitas.

8. Non solum autem non fecistis, sed peiora mala nobis vestri nunc faciunt. Non tantum nos fustibus quassant ferroque concidunt; verum etiam in oculos exstinguendos calcem mixto aceto incredibili excogitatione sceleris mittunt. Domus insuper nostras compilantes, arma sibi ingentia et terribilia fabricarunt, quibus armati per diversa discurrunt, comminantes atque anhelantes caedes, rapinas, incendia, caecitates. Quibus rebus compulsi sumus tibi primitus conqueri, ut consideret Gravitas tua quam multi vestrum, imo vos omnes, qui vos pati dicitis persecutionem, sub ipsis quasi terribilibus imperatorum catholicorum legibus in possessionibus vestris et alienis securi sedeatis, et nos a vestris tam inaudita mala patiamur. Vos dicitis pati persecutionem; et nos ab armatis vestris fustibus et ferro concidimur. Vos dicitis pati persecutionem; et nostrae domus ab armatis vestris compilando vastantur. Vos dicitis pati persecutionem; et nostri oculi ab armatis vestris calce et aceto exstinguuntur. Insuper etiam si quas mortes sibi ultro ingerunt, nobis volunt esse invidiosas, vobis gloriosas. Quod nobis faciunt, sibi non imputant; et quod sibi faciunt, nobis imputant. Vivunt ut latrones, moriuntur ut circumcelliones, honorantur ut martyres; et tamen nec latrones aliquando audivimus eos quos depraedati sunt, excaecasse. Occisos auferunt luci, non vivis auferunt lucem.

Catholicorum amor in Donatistas a quibus vexantur.

9. Nos interim si quando vestros tenemus, cum magna dilectione servamus illaesos, loquimur illis, et legimus omnia, quibus error ipse convincitur, qui fratres a fratribus separat; facimus quod Dominus per Isaiam prophetam praecepit, dicens: Audite qui pavetis verbum Domini; dicite, Fratres nostri estis, his qui vos oderunt et qui vos exsecrantur, ut nomen Domini honorificetur, et appareat illis in iucunditate; ipsi autem erubescant 7. Ac sic aliquos eorum considerantes evidentiam veritatis, et pulchritudinem pacis, non Baptismo quem iam sicut regalem characterem tamquam desertores acceperant, sed fidei quae illis defuit, et Spiritus sancti caritati et Christi corpori sociamus. Scriptum est enim: Fide mundans corda eorum 8; itemque scriptum est: Caritas cooperit multitudinem peccatorum 9. Si autem vel nimia duritia, vel pudore non ferentes eorum insultationem, cum quibus contra nos tam multa falsa iactabant et tam multa mala excogitabant, vel magis timore, ne qualia nobis antea faciebant, talia nobiscum iam patiantur, unitati Christi consentire noluerint, sicut illaesi retenti sunt, sic a nobis dimittuntur illaesi: hoc quantum possumus monemus etiam laicos nostros, ut eos illaesos teneant, et nobis corripiendos instruendosque perducant. Sed aliqui nos audiunt, et si possunt faciunt: alii cum illis quemadmodum cum latronibus agunt, quia eos revera tales patiuntur. Aliqui ictus eorum suis corporibus imminentes feriendo repellunt, ne ab eis ante feriantur: aliqui apprehensos iudicibus offerunt, nec nobis intercedentibus eis parcunt, dum ab eis pati mala immania pertimescunt. In quibus omnibus illi non deponunt facta latronum, et honorem sibi exigunt martyrum.

Collatio proponitur ad pacem consequendam.

10. Hoc est ergo desiderium nostrum, quod tuae Gravitati per has litteras, et per fratres, quos misimus, allegamus. Primum si fieri potest, ut cum episcopis nostris pacifice conferatis, ut in quibus fuerit inventus, non homines, sed error ipse tollatur; ut homines non puniantur, sed corrigantur; ut vos modo conveniatis, quia eorum conventionem antea contempsistis. Quanto melius enim hoc inter vos facitis, ut quod egeritis conscriptum et subscriptum Imperatori mittatis, quam ut hoc apud terrenas potestates fiat, quae non possunt nisi iam datis contra vos legibus inservire? Vestri enim collegae qui navigaverant, apud praefectos dixerunt se audiri venisse. Et nominaverunt sanctum patrem nostrum catholicum episcopum Valentinum, qui tunc in comitatu erat, dicentes cum illo se velle audiri: quod eis non poterat iudex concedere, qui iam secundum leges, quae contra vos constitutae sunt, iudicabat; nec ille episcopus ita venerat, aut aliquod tale mandatum a suis episcopis acceperat. Quanto ergo melius ipse imperator, qui non est eisdem legibus subditus, et qui habet in potestate alias leges ferre, cum ei collatio vestra fuerit recitata, de tota ipsa causa poterit iudicare, quamvis iam olim dicta fuerit terminata? Sed ideo vos conferre volumus, non ut causa iterum finiatur; sed ut eis qui nesciunt iam finita monstretur. Quod si hoc facere vestri episcopi voluerint, quid inde perditis, et non potius acquiritis, quia voluntas vestra innotescit, ne diffidentia merito reprehendatur? An forte putatis non licere fieri, cum non vos lateat quod Dominus Christus etiam cum diabolo de Lege locutus est 10; quod cum Paulo apostolo non solum Iudaei, sed etiam de haeresi Stoicorum et Epicureorum philosophi Gentium contulerunt 11? an forte istae leges Imperatoris, vos non permittunt nostros episcopos convenire? Ecce interim episcopos vestros qui sunt in regione Hipponensi, ubi a vestris tanta mala patimur, convenite. Quanto enim licentius et liberius ad nos, per vestros vestra scripta, quam eorum arma perveniunt?

Cur Donatistae perpeti nolunt quae Catholicis infligunt?

11. Postremo per istos ipsos fratres nostros, quos ad vos misimus, talia rescribite. Si autem et hoc non vultis, saltem cum vestris a quibus talia patimur nos audite. Ostendite nobis veritatem, pro qua vos pati dicitis persecutionem, cum patiamur nos vestrorum tantam crudelitatem. Si enim nos esse in errore conviceritis, forte concedetis nobis ut non rebaptizemur a vobis, iustum existimantes ut nobis hoc praestetis, qui baptizati sumus ab eis quos nullo iudicio damnastis, quod praestitistis eis quos Felicianus Mustitanus et Praetextatus Assuritanus per tam longum tempus baptizaverant, quando eos per iudicum iussa de basilicis pellere conabamini, quia Maximiano communicabant, cum quo a vobis in concilio Bagaitano expresse nominatimque damnati sunt. Quae omnia Gestis iudicialibus et municipalibus demonstramus, ubi et ipsum concilium vestrum allegastis, dum vultis iudicibus ostendere quod schismaticos vestros de basilicis pelleretis. Et tamen qui ab ipso semine Abrahae, in quo omnes gentes benedicuntur 12, schisma fecistis, de basilicis pelli non vultis, non per iudices, sicut schismaticis vestris vos fecistis, sed per ipsos reges terrae, qui completa prophetia 13 Christum adorant, apud quos Caecilianum accusantes victi recessistis.

Ecclesia numquam a Deo derelinquetur.

12. Si autem nec audire nec docere nos vultis, venite aut mittite nobiscum in regionem Hipponensium, qui videant armatum exercitum vestrum; quamvis nullus miles numero armorum suorum calcem et acetum addidit ad oculos barbarorum. Si neque hoc vultis, saltem scribite ad illos, ut iam ista non faciant, ut iam se a caedibus nostris, a rapinis, ab excaecatione compescant. Nolumus dicere: Damnate illos. Vos enim videritis quomodo vos non inquinent, quos modo ostendimus in vestra communione latrones, et nos inquinent quos numquam potuistis ostendere traditores. Ex his omnibus eligite quod volueritis. Si autem querelas nostras contempseritis, nos minime poenitebit ordine pacifico agere voluisse. Aderit Dominus Ecclesiae suae, ut vos potius humilitatem nostram contempsisse poeniteat.