EPISTOLA 86

Scripta inter a. 406-409.

A. hortatur Caecilianum, Africae praesidem, ut suo edicto Donatistas in regione Hipponensi atque in vicinis locis coerceat

DOMINO EXIMIO, ET IN CHRISTI CARITATE VERE MERITOQUE HONORABILI AC SUSPICIENDO FILIO CAECILIANO, AUGUSTINUS EPISCOPUS, IN DOMINO SALUTEM.

1. Administrationis tuae claritas et fama virtutum, pietatis quoque christianae laudanda diligentia et fida sinceritas, quae tibi divina munera eo donante gaudes tributa, a quo speras promittente potiora, excitaverunt me, ut hoc epistolari alloquio aestus causarum mearum cum Excellentia partirer tua. Quantum enim per alias Africae terras te unitati catholicae mirabili efficacia consuluisse gaudemus, tantum dolemus regionem Hipponensium Regiorum et ei vicinas partes confines Numidiae, praesidiali edicti tui vigore nondum adiuvari meruisse, domine eximie, et in Christe caritate vere meritoque honorabilis ac suspiciende fili. Quod ne meae potius neglegentiae deputetur, qui episcopalem sarcinam Hippone sustineo, tuae Magnificentiae non tacendum putavi. Quantum etiam in campo Hipponensi haeretica praesumat audacia, si ex fratribus et collegis meis, qui haec tuae Sublimitati narrare poterunt, vel ex presbytero quem cum litteris misi, fueris audire dignatus, adiuvante Domino Deo nostro, procul dubio providebis ut tumor sacrilegae vanitatis terrendo sanetur potius quam ulciscendo resecetur.