EPISTOLA 85

Scripta forte inter a. 405 et a. 407.

A. Paulum quemdam, episcopum, obiurgat quod levitate sua ecclesiam graviter offendebat (n. 1) monetque ut ad frugem dignamque episcopo vitam redeat (n. 2).

DOMINO SINCERITER DILECTISSIMO ET VOTIS OMNIBUS BEATIFICANDO FRATRI ET CONSACERDOTI PAULO, AUGUSTINUS, IN DOMINO SALUTEM.

A. Paulum quem amat obiurgat propter malos mores.

1. Tam inexorabilem me non vocares, nisi etiam mendacem putares. Quid enim aliud de animo meo credis, quando mihi talia scribis, nisi me tenere adversus te naevum discordiae et odium detestandum: quasi in re manifesta non caveam, ne aliis praedicans, ipse reprobus inveniar 1; aut ita velim eicere stipulam de oculo tuo, ut in meo trabem nutriam 2? Non est quod putas. Ecce iterum dico et testor Deum, quia si tu tibi ea velles quae tibi ego volo, iam olim securus in Christo viveres, et in nominis eius gloria totam eius Ecclesiam laetificares. Ecce iam scripsi non tantum te esse fratrem meum, sed etiam collegam meum. Neque enim fieri potest, ut non sit collega meus quilibet episcopus Ecclesiae catholicae, qualiscumque sit, nullo ecclesiastico iudicio damnatus. Sed ut tibi non communicem, nulla causa est, nisi quia tibi adulari non possum. Tibi enim maxime debeo, quia in Christo Iesu per Evangelium ego te genui, salubrem mordacitatem charitatis veraciter obiurgando. Nec ita gaudeo multos in Ecclesiam catholicam adiuvante Domino per te esse collectos, ut non debeam plangere plures inde dispergi. Sic enim vulnerasti Ecclesiam Hipponensem, ut nisi te Dominus omnibus curis et sarcinis saecularibus expeditum, ad veram episcopalem vitam victumque revocaverit, tale vulnus sanari non possit.

Ad vivendum ut decet intelligentia utendum esse.

2. Cum autem tu magis magisque implicare te non cesses, ut etiam rebus quibus renuntiasti, te post renuntiationem inserueris, quod nec apud humanas ipsas leges ullo modo defendi potest; et in ea professione vivere dicaris, cui frugalitas Ecclesiae tuae sufficere non possit: utquid quaeris communionem meam, cum audire numquam volueris admonitionem meam? An ut quidquid facis mihi imputent homines, quorum querelas sustinere non possum? Frustra autem suspicaris eos esse obtrectatores tuos, qui tibi semper et in vita priore adversati sunt. Non est ita; nec mirum quod multa te latent. Sed etiamsi hoc verum esset, nihil in tuis moribus invenire debuerunt, quod recte reprehenderent, et unde Ecclesiam blasphemarent. Adhuc me putas fortasse ideo ista dicere, quia non accepi satisfactionem tuam. Imo propterea dico, ne ipse non possim satis Deo facere de peccatis meis, si haec tibi tacuero. Novi quia cor habes, sed et tardum securum est, quando in coelo est; et acutum cor nihil est, quando in terra est. Non est episcopatus artificium transigendae vitae fallacis. Docebit te quod dico Dominus Deus, qui tibi interclusit omnes vias, ad quas illo uti voluisti, ut dirigat te, si intellegas, in illam viam, propter quam ambulandam tibi tam sancta sarcina imposita est.