EPISTOLA 84

Scripta inter a. 397 et a. 411.

A. Novato, Sitifensi episcopo, excusans quod ad ipsum mittere non possit Lucillum diaconum, germanum ipsius (n. 1) quo Punicae linguae perito carere nequeant dioecesis Hipponensis ecclesiae (n. 2).

DOMINO BEATISSIMO ET VENERABILI AC DESIDERABILI FRATRI ET CONSACERDOTI NOVATO, ET QUI TECUM SUNT FRATRIBUS, AUGUSTINUS, ET QUI MECUM SUNT FRATRES, IN DOMINO SALUTEM.

Ecclesiae necessitates privatis anteponendae.

1. Et ego sentio quam durus videar, et meipsum vix fero, quod filium meum diaconum Lucillum germanum tuum Sanctitati tuae non mitto atque permitto. Sed cum ipse quoque aliquos, ex tuis nutrimentis valde carissimos atque dulcissimos, necessitatibus Ecclesiarum longe positarum abs te, concedere coeperis; tunc senties quibus desideriorum stimulis fodiar, quod quidam mihi maxima et dulcissima familiaritate coniuncti, non sunt etiam corporaliter mecum. Nam ut longe mittam cogitationem tuam; quantumlibet valeat germanitas tui sanguinis, non vincit amicitiae vinculum, quo nobis invicem ego et frater Severus inhaeremus: et tamen nosti quam raro cum mihi videre contingat. Atque hoc fecit non utique voluntas vel mea vel illius; sed dum matris Ecclesiae necessitates, propter futurum saeculum, quo nobiscum inseparabiliter convivemus, nostri temporis necessitatibus anteponimus. Quanto ergo aequius te tolerare oportet, pro utilitate ipsius matris Ecclesiae eius fratris absentiam, cum quo non tamdiu cibum dominicum ruminas, quamdiu ego cum dulcissimo concive meo Severo, qui mecum tamen nunc vix, et interdum per exiguas chartulas loquitur, et eas quidem plures aliarum curarum et negotiorum refertas, quam portantes aliquid nostrorum in Christi suavitate pratorum?

Vulgari eloquio utendum a d Evangelium nunciandum.

2. Hic forsitan dicas: Quid enim? et apud nos germanus meus Ecclesiae non erit utilis, aut propter aliud eum mecum habere desidero? Plane si tantum tibi quantum hic mihi, eius praesentia lucrandis vel regendis ovibus Domini utilis videretur, non dico duritiam sed iniquitatem meam nemo non iure culparet. Sed cum latina lingua, cuius inopia in nostris regionibus evangelica dispensatio multum laborat, illic autem eiusdem linguae usus omnino sit; itane censes nos saluti plebium Domini oportere consulere, ut hanc facultatem illuc mittamus, et hinc auferamus, ubi eam magno cordis aestu requirimus? Da itaque veniam, quod non solum contra tuum desiderium, sed etiam contra sensum meum facio, quod me facere, sarcinae nostrae cura constringit. Dabit tibi Dominus, in quo posuisti cor tuum, ut tales sint labores tui, ut pro isto beneficio remunereris; sic enim regionum nostrarum ardentissimae siti, diaconum Lucillum tu potius concessisti. Neque enim parum praestabis, cum de hac re nulla petitione me ulterius onerabis; ne nihil aliud quam durior appaream, venerabili mihi et sanctae Benevolentiae tuae.