EPISTOLA 79

Scripta a. 404.

A. denuntiat Presbytero cuidam Manichaeo ut vel solvat quaestionem, in qua praecessor eius Fortunatus defecerat vel procul a sua ecclesia discedat

1. Sine causa tergiversaris, cum longe appareat qualis sis. Quid tecum locuti fuerint fratres, indicaverunt mihi. Bene, quia non times mortem; sed eam mortem debes timere, quam tibi ipse facis talia de Deo blasphemando. Et quod intellegis mortem istam visibilem, quam omnes homines norunt, separationem esse mentis a corpore, non est magnum intellegere. Sed quod adiungis de vestro, separationem esse boni a malo: si mens bonum est et corpus malum, qui ea commiscuit non est bonus; dicitis autem quia Deus bonus ista commiscuit: ergo aut malus est, aut malum timebat. Et tu gloriaris, quia non times hominem, cum Deum talem tibi fingas, qui tenebras timuit, ut commisceret bonum et malum? Noli autem extolli animo, sicut scripsisti, quia vos magnos facimus, eo quod impedire volumus venena vestra, ne ad homines pestilentia serpat: non enim Apostolus, quos canes appellat magnos facit, cum dicit: Cavete canes 1; aut illos magnos faciebat, quorum sermonem dicebat serpere ut cancrum 2. Itaque denuntio tibi in nomine Christi, ut si paratus es, solve quaestionem in qua defecit praecessor tuus Fortunatus. Et ita hinc ierat, ut non rediret, nisi, cum suis disputatione collata, inveniret quid contra respondere posset, disputans cum fratribus. Si autem ad hoc non es paratus; discede hinc, et noli pervertere vias Domini, et illaqueare ut venenis inficere animas infirmas, ne adiuvante dextera Domini nostri, quomodo non putaveras erubescas.