EPISTOLA 77

Scripta inter a. 401 et 408.

A. hortatur Felicem et Hilarium, ut ne perturbentur obortis in Ecclesia scandalis (n. 1). Declarat porro statuere non posse ut nomen Bonifacii, qui nullo apud se crimine deprehensus fuerit, de presbyterorum albo expungatur, maxime cum ipsius causam ad Dei iudicium transmiserit (n. 2).

DOMINIS DILECTISSIMIS MERITOQUE HONORANDIS FRATRIBUS FELICI ET HILARINO, AUGUSTINUS, IN DOMINO SALUTEM.

Quid de scandalis in Ecclesia obortis sentiendum.

1. Non miror satanam fidelium animos perturbantem: cui resistite, permanentes in spe promissorum Dei qui fallere non potest; qui non solum nobis in se credentibus, et sperantibus, et in eius caritate usque in finem perseverantibus polliceri praemia aeterna dignatus est, verum etiam temporalia scandala non defutura praedixit, quibus fidem nostram exerceri et probari oporteret: ait enim: Quoniam abundabit iniquitas, refrigescet caritas multorum; sed continuo subiecit: Qui autem perseveraverit usque in finem, hic salvus erit 1. Quid ergo mirum, si homines servis Dei detrahunt, et quia eorum vitam pervertere non possunt, famam decolorare conantur, cum ipsum Deum et Dominum eorum quotidie blasphemare non cessent, cum eis displicet quidquid contra eorum voluntatem iusto et occulto iudicio facit? Unde exhortor prudentiam vestram, domini dilectissimi meritoque honorandi fratres, ut Scripturam Dei, qui nobis haec omnia futura praenuntiavit, et adversus ea nos firmos esse debere praemonuit, contra hominum maledica vaniloquia suspicionesque temerarias corde christianissimo cogitetis.

De Bonifacii causa.

2. Breviter itaque dico Caritati vestrae, Bonifacium presbyterum in nullo crimine apud me fuisse detectum, nequaquam me de illo tale aliquid credidisse vel credere. Quomodo ergo iuberem de numero presbyterorum nomen eius auferri, vehementer terrente Evangelio ubi Dominus ait: In quo iudicio iudicaveritis, iudicabimini 2? Cum enim causa quae inter illum et Spem exorta est, sub divino examine pendeat secundum placitum eorum, quod vobis si volueritis poterit recitari; quis ego sum, ut audeam Dei praevenire sententiam in delendo vel supprimendo eius nomine, de quo nec suspicari temere mali aliquid episcopus debui, nec dilucide iudicare homo de occultis hominum potui, cum in ipsis causis saecularibus, quando ad maiorem potestatem refertur arbitrium iudicandi, manentibus sicuti erant omnibus rebus, exspectetur illa sententia, unde iam non liceat provocari, ne superiori cognitori fiat iniuria, si eius pendente iudicio aliquid fuerit commutatum? Et utique multum interest inter divinam et humanam quamlibet excelsissimam potestatem. Domini Dei nostri misericordia numquam vos deserat, domini dilectissimi et honorandi fratres.