Scripta exeunte a. 403.
Sub persona catholicae Ecclesiae A. cohortatur omnes Donatistas, ut resipiscentes redeant ad catholicam communionem (n. 1), quam fugerunt, tamquam zizania, cum ipsi potius a tritico se separaverint (n. 2-4).
1. Vobis, Donatistae, catholica Ecclesia dicit: Filii hominum, usquequo graves corde? Utquid diligitis vanitatem et quaeritis mendacium? 1 Utquid vos a totius orbis unitate nefario schismatis sacrilegio divisistis? Attenditis falsa quae vobis dicuntur ab hominibus, aut mentientibus, aut errantibus, de traditione Codicum divinorum, ut in haeretica separatione moriamini; et non attenditis quod vobis ipsi Codices dicunt, ut in catholica pace vivatis. Quare aperitis aures ad sermonem hominum dicentium quod numquam probare potuerunt, et surdi estis ad sermonem Dei dicentis: Dominus dixit ad me, Filius meus es tu, ego hodie genui te: postula a me et dabo tibi gentes haereditatem tuam, et possessionem tuam terminos terrae 2? Abrahae dictae sunt promissiones et semini eius. Non dicit: Et seminibus, tamquam in multis, sed tamquam in uno; Et semini tuo, quod est Christus 3. In semine, inquit, tuo benedicentur omnes gentes 4. Erigite oculos cordis, et considerate totum orbem terrarum, quomodo in semine Abrahae benedicuntur omnes gentes. Tunc ab uno credebatur quod nondum videbatur; iam vos videtis, et adhuc invidetis. Passio Domini pretium est orbis terrarum; ille totum orbem redemit: et vos cum toto orbe ad lucrum vestrum non concordatis, sed potius in damnum vestrum in parte litigatis, ut totum perdatis. Audite in Psalmo, quo pretio redempti sumus: Foderunt, inquit, manus meas et pedes, dinumeraverunt omnia ossa mea. Ipsi vero consideraverunt et conspexerunt me; diviserunt sibi vestimenta mea, et super vestimentum meum miserunt sortem 5. Quare divisores vestimentorum Domini esse vultis, et tunicam illam charitatis desuper textam, quam nec persecutores eius diviserunt, tenere cum toto orbe non vultis? In Psalmo ipso legitur quia totus orbis eam tenet: Commemorabuntur, inquit, et convertentur ad Dominum universi fines terrae; et adorabunt in conspectu eius universae patriae gentium, quoniam ipsius est regnum, et ipse dominabitur gentium 6. Aperite aures cordis et audite quia Deus deorum Dominus locutus est, et vocavit terram a solis ortu usque ad occasum; ex Sion species decoris eius 7. Si hoc non vultis intellegere, audite Evangelium, iam per os proprium loquente ipso Domino et dicente: Quia oportebat de Christo compleri omnia quae de illo scripta sunt in Lege et Prophetis et Psalmis, et praedicavi in nomine eius poenitentiam et remissionem peccatorum, per omnes gentes incipiens ab Ierusalem 8. Quod in Psalmo dixit, vocavit terram a solis ortu usque ad occasum; hoc in Evangelio, per omnes gentes: et quod in Psalmo dixit, ex Sion species decoris eius; hoc in Evangelio dixit, incipiens ab Ierusalem.
2. Fingitis vos ante tempus messis fugere permixta zizania, quia vos estis sola zizania. Nam si frumenta essetis, permixta zizania toleraretis, et a segete Christi non vos divideretis. De zizaniis quidem dictum est: Quoniam abundabit iniquitas, refrigescet caritas multorum: sed et de tritico dictum est: Qui perseveraverit usque in finem, hic salvus erit 9. Quare creditis crevisse zizania et mundum replevisse, triticum autem decrevisse et in sola Africa mansisse? Christianos vos dicitis, et Christo contradicitis. Ipse dixit: Sinite utraque crescere usque ad messem; non dixit: Crescant zizania, decrescant frumenta. Ipse dixit: Ager est hic mundus; non dixit: Ager est Africa. Ipse dixit: Messis est finis saeculi; non dixit, messis est tempus Donati. Ipse dixit: Messores Angeli sunt 10; non dixit: Messores principes Circumcellionum sunt. Sed quia pro zizaniis triticum accusastis, vos esse zizania demonstrastis, et quod est gravius, ante tempus vos a tritico separastis. Maiores enim vestri in quorum sacrilega praecisione perseveratis, quidam Gestis municipalibus Codices sanctos et instrumenta Ecclesiae persecutoribus tradiderunt, quidam eos fatentes dimiserunt et eis communicaverunt, et utrique Carthaginem furiosa factione convenerunt, de crimine traditionis de quo ipsi inter se iam consenserant, inauditos damnaverunt, episcopum contra episcopum ordinaverunt, altare contra altare erexerunt. Postea litteras ad imperatorem Constantinum, ut inter Afros episcopi transmarini iudicarent, miserunt; datis iudicibus quos postulaverant et Romae iudicantibus non obtemperaverunt, episcopos apud Imperatorem tamquam male iudicaverint arguerunt. Ab aliis rursus episcopis ad Arelatum missis ad ipsum Imperatorem appellaverunt; ab ipso auditi et calumniatores inventi, in eodem scelere permanserunt. Evigilate ad salutem, amate pacem, redite ad unitatem. Haec vobis quemadmodum gesta sint, quando vultis, omnia recitamus.
3. Ille communicat malis, qui consentit factis malorum, non qui tolerat in agro dominico zizania usque ad messem, vel paleam usque ad ultimam ventilationem. Si malos odistis, vos ipsi mutamini ab scelere schismatis. Si malorum permixtionem timeretis, Optatum inter vos in apertissima iniquitate viventem per tot annos non teneretis. Quem cum modo martyrem dicitis, superest ut eum, propter quem mortuus est, Christum dicatis. Postremo quid vos offendit orbis christianus, a quo vos nefario furore praecidistis? et quid vos promeruerunt Maximianistae, quos a vobis damnatos et per iudicia publica de basilicis proturbatos, in suo rursus honore recepistis? Quid vos offendit pax Christi, contra quam vos dividitis ab eis quos infamatis? et quid vos promeruit pax Donati, pro qua suscipitis quos damnatis? Felicianus Mustitanus modo vobiscum est. Legimus eum prius in vestro concilio damnatum, et a vobis postea in iudicio proconsulis accusatum, et in Mustitana civitate Gestis municipalibus oppugnatum.
4. Si traditio Codicum scelerata est, quam Deus in regem qui Ieremiae librum incendit, morte bellica vindicavit 11, quanto sceleratius est sacrilegium schismatis, cuius auctores, quibus Maximianistas comparastis, aperta terra vivos absorbuit 12! Quomodo ergo crimen traditionis nobis obicitis, quod non probatis, et schismaticos vestros et damnatis et acceptatis? Si propterea iusti estis, quia persecutionem per Imperatores passi estis, iustiores vobis sunt ipsi Maximianistae, quos per iudices ab Imperatoribus catholicis missos vos ipsi persecuti estis. Si Baptismum vos soli habetis, quid apud vos facit baptismus Maximianistarum in eis quos baptizavit Felicianus damnatus, cum quibus est ad vos postea revocatus? Vel vobis laicis ad ista respondeant episcopi vestri, si nobiscum loqui nolunt; et cogitate pro salute vestra, quale sit hoc ipsum quod nobiscum loqui nolunt. Si lupi concilium fecerunt, ut pastoribus non respondeant, quare oves concilium perdiderunt, ut ad luporum speluncas accedant?