EPISTOLA 75

Scripta inter a. 403 et 404.

Respondet tandem Hieronymus ad Augustini quaestiones propositas in epp. 28, 40 et 71, scilicet de titulo libri ecclesiasticos viros repraesentantis n. 1-3), de Petro a Paulo reprehenso in ep. ad Galatas (n. 4-18), de translatione Veteris Testamenti (n. 18-21) ac de hederae vocabulo apud Ionam (n. 22), acriter defendens suas scriptiones atque interpretationes adversus Augustinum.

DOMINO VERE SANCTO ET BEATISSIMO PAPAE AUGUSTINO, HIERONYMUS, IN CHRISTO SALUTEM.

Hieronymus queritur se raptim scribere coactum.

1. 1. Tres simul epistolas, imo libellos breves, per diaconum Cyprianum, tuae Dignationis accepi, diversas, ut tu nominas, quaestiones, ut ego sentio, reprehensiones opusculorum meorum continentes: ad quas si respondere voluero, libri magnitudine opus erit. Tamen conabor, quantum facere possum, modum non egredi longioris epistolae, et festinanti fratri moram non facere, qui ante triduum, quam profecturus erat, a me epistolas flagitavit; ut pene in procinctu haec qualiacumque sunt, effutire compellerer, et tumultuario respondere sermone, non maturitate scribentis, sed dictantis temeritate: quae plerumque non in doctrinam, sed in casum vertitur; ut fortissimos quoque milites subita bella conturbant, et ante coguntur fugere, quam possint arma corripere.

Spiritalibus armis utendum pro veritate.

1. 2. Caeterum nostra armatura Christus est, et apostoli Pauli institutio, qui scribit ad Ephesios: Assumite arma Dei, ut possitis resistere in die malo 1. Et rursum: State succincti lumbos vestros in veritate, et induti loricam iustitiae, et calceati pedes in praeparationem Evangelii pacis: super omnia accipientes scutum fidei, in quo possitis universa tela maligni ignita exstinguere; et galeam salutis accipite, et gladium Spiritus, quod est verbum Dei 2. His quondam telis rex David armatus procedebat ad praelium; et quinque lapides de torrente accipiens levigatos, nihil asperitatis et sordium inter huius saeculi turbines in sensibus suis esse monstrabat, bibens de torrente in via; et idcirco exaltatus caput 3 superbissimum Goliath suo potissimum mucrone truncavit, percutiens in fronte blasphemum 4, et in ea parte corporis vulnerans, in qua et praesumptor sacerdotii Ozias lepra percutitur 5; et sanctus gloriatur in Domino dicens: Signatum est super nos lumen vultus tui, Domin6. Dicamus igitur et nos, Paratum cor meum, Deus, paratum cor meum; cantabo et psallam in gloria mea. Exsurge psalterium et cithara; exsurgam diluculo 7: ut in nobis possit impleri, Aperi os tuum, et ego adimplebo illud 8; et, Dominus dabit verbum evangelizantibus virtute multa 9. Te quoque ipsum orare non dubito, ut inter nos contendentes veritas superet. Non enim tuam quaeris gloriam 10, sed Christi; cumque tu viceris, et ego vincam si meum errorem intellexero; et e contrario me vincente, tu superas, quia non filii parentibus, sed parentes filiis thesaurizant 11. Et in Paralipomenon libro legimus, quod filii Israel ad pugnandum processerint mente pacifica 12, inter ipsos quoque gladios et effusiones sanguinis, et cadavera prostratorum, non suam sed pacis victoriam cogitantes. Respondeamus igitur ad omnia, ac multiplices quaestiones, si Christus iusserit, brevi sermone solvamus. Praetermitto salutationis officia, quibus meum demulces caput; taceo de blanditiis, quibus reprehensionem mei niteris consolari: ad ipsas causas veniam.

Opus quod De viris illustribus inscribitur.

2. 3. Dicis accepisse te librum meum a quodam fratre, qui titulum non haberet, in quo Scriptores ecclesiasticos tam graecos quam latinos enumeraverim; cumque ab eo quaereres, ut tuis verbis utar, cur liminaris pagina non esset inscripta, vel quo censeretur nomine, respondisse, appellari Epitaphium: et argumentaris quod recte sic vocaretur, si eorum tantum vel vitas vel scripta ibi legisses, qui iam defuncti essent; cum vero multorum, et eo tempore quo scribebatur, et nunc usque viventium commemorentur opuscula, mirari te cur ei hunc titulum imposuerim. Puto intellegere prudentiam tuam, quod ex opere ipso titulum potueris intellegere. Legisti enim et graecos et latinos, qui vitas virorum illustrium descripserunt, quod numquam Epitaphium huic operi scripserint, sed de illustribus viris, verbi gratia, ducibus, philosophicis, oratoribus, historicis, poetis, epicis, tragicis, comicis. Epitaphium autem proprie scribitur mortuorum: quod quidem in dormitione sanctae memoriae Nepotiani presbyteri olim fecisse me novi. Ergo hic liber vel de illustribus viris, vel proprie de scriptoribus ecclesiasticis appellandus est; licet a plerisque emendatoribus imperitis, de auctoribus, dicatur inscriptus.

Petrus a Paulo reprehensus.

3. 4. Secundo loco quaeris, cur dixerim in commentariis Epistolae ad Galatas, Paulum id in Petro non potuisse reprehendere quod ipse fecerat 13, nec in alio arguere simulationem cuius ipse tenebatur reus; et asseris, reprehensionem apostolicam non fuisse dispensatoriam, sed veram, et me non debere docere mendacium, sed universa quae scripta sunt, ita sonare ut scripta sunt. Ad quae primum respondeo, debuisse prudentiam tuam praefatiunculae commentariorum meorum meminisse, dicentis ex persona mea: "Quid igitur? ego stultus ac temerarius, qui id pollicear quod ille non potuit? Minime: quin potius in eo, ut mihi videor, cautior atque timidior, quod imbecillitatem virium mearum sentiens, Origenis commentarios secutus sum. Scripsit enim ille vir in Epistolam Pauli ad Galatas quinque proprie volumina, et decimum Stromatum suorum librum commatico super explanatione eius sermone complevit; tractatus quoque varios, et excerpta, quae vel sola possent sufficere, composuit. Praetermitto Didymum videntem meum, et Laodicenum, de ecclesia nuper egressum, et Alexandrum veterem haereticum, Eusebium quoque Emisenum, et Theodorum Heracleotem, qui et ipsi nonnullos super hac re commentariolos reliquerunt. E quibus vel si pauca decerperem, fieret aliquid quod non penitus contemneretur. Itaque ut simpliciter fatear, legi haec omnia, et in mente mea plurima coacervans, accito notario, vel mea, vel aliena dictavi, nec ordinis, nec verborum interdum, nec sensuum memor. Iam Domini misericordiae est, ne per imperitiam nostram ab aliis bene dicta dispereant, et non placeant inter extraneos, quae placent inter suos." Si quid igitur reprehensione dignum putaveras in explanatione nostra, eruditionis tuae fuerat quaerere utrum ea quae scripsimus haberentur in graecis, ut, si illi non dixissent, tunc meam proprie sententiam condemnares; praesertim cum libere in praefatione confessus sim, Origenis commentarios me esse secutum, et vel mea vel aliena dictasse, et in fine eiusdem capituli quod reprehendis, scripserim: "Si cui iste non placet sensus, quo nec Petrus peccasse, nec Paulus procaciter ostenditur arguisse maiorem; debet exponere, qua consequentia Paulus in altero reprehendat quod ipse commisit." Ex quo ostendi, me non ex definito id defendere, quod in graecis legeram, sed ea expressisse quae legeram, ut lectoris arbitrio derelinquerem, utrum probanda essent an improbanda.

Interpres suas sententias proponit, non imponit.

3. 5. Tu igitur, ne quod ego petieram faceres, novum argumentum reperisti, ut assereres, Gentiles qui in Christum credidissent, Legis onere liberos; eos autem qui ex Iudaeis crederent. Legi esse subiectos: ut per utrorumque personam, et Paulus recte reprehenderet eos qui Legem servarent, quasi doctor Gentium; et Petrus iure reprehenderetur qui princeps circumcisionis 14 id imperavit Gentibus, quod soli qui ex Iudaeis erant, debuerint observare. Hoc si placet, imo quia placet, ut quicumque credunt ex Iudaeis debitores sint legis faciendae 15; tu ut episcopus in toto orbe notissimus, debes hanc promulgare sententiam, et in assensum tuum omnes coepiscopos trahere. Ego in parvo tuguriunculo, cum monachis, id est compeccatoribus meis, de magnis statuere non audeo, nisi hoc ingenue confiteri, me maiorum scripta legere, et in commentariis, secundum omnium consuetudinem, varias ponere explanationes, ut e multis sequatur unusquisque quod velit. Quod quidem te puto et in saeculari litteratura, et in divinis Libris legisse, et probasse.

Origenis Chrisostomique testimonia.

3. 6. Hanc autem explanationem, quam primus Origenes in decimo Stromatum libro, ubi Epistolam Pauli ad Galatas interpretatur, et caeteri deinceps interpretes sunt secuti, illa vel maxime causa subintroducunt, ut Porphyrio respondeant blasphemanti, qui Pauli arguit procacitatem, quod principem Apostolorum Petrum ausus est reprehendere, et arguere in faciem, ac ratione constringere, quod male fecerit, id est, in eo errore fuerit, in quo fuit ipse qui alium arguit delinquentem. Quid dicam de Ioanne, qui dudum in pontificali gradu Constantinopolitanam rexit Ecclesiam, et proprie super hoc capitulo latissimum exaravit librum, in quo Origenis et veterum sententiam est secutus? Si igitur me reprehendis errantem, patere me, quaeso, errare cum talibus; et cum me erroris mei multos socios habere perspexeris, tu veritatis tuae saltem unum adstipulatorem proferre debebis. Haec de explanatione unius capituli Epistolae ad Galatas.

Scriptura Sacra ipsa Hieronymi interpretationi favens.

3. 7. Sed ne videar adversus rationem tuam niti testium numero, et occasione virorum illustrium subterfugere veritatem, nec manum audere conserere, breviter de Scripturis exempla proponam. In Actibus Apostolorum, vox facta est ad Petrum dicens, Surge, Petre, occide et manduca id est, omnia animalia quadrupedum, et serpentium terrae, et volatilium coeli 16. Quo dicto, ostenditur nullum hominem secundum naturam esse pollutum, sed aequaliter omnes ad Christi Evangelium provocari. Ad quod respondit Petrus: Absit, quia numquam manducavi commune et immundum. Et vox ad eum de coelo secundo facta est, dicens: Quae Deus mundavit, tu ne commune dixeris 17. Ivit itaque Caesaream, et ingressus ad Cornelium, aperiens os suum, dixit: In veritate comperi, quia non est personarum acceptor Deus; sed in omni gente, qui timet eum et operatur iustitiam, acceptus est illi 18. Denique cecidit Spiritus sanctus super eos, et obstupuerunt ex circumcisione fideles, qui venerant cum Petro, quod et in Nationes gratia Spiritus sancti fuisset effusa. Tunc respondit Petrus: Numquid aquam quis prohibere potest, ut non baptizari. Audierunt autem Apostoli et fratres qui erant in Iudaea, quia et gentes receperunt verbum Dei. Cum autem ascendisset Petrus Ierosolymam, disceptabant adversus illum qui erant ex circumcisione, dicentes: Quare introisti ad viros praeputium habentes, et manducasti cum illis? 19 Quibus omni ratione exposita, novissime orationem suam hoc sermone conclusit: Si ergo eamdem gratiam dedit illis Deus, sicut et nobis qui credidimus in Dominum Iesum Christum; ego quis eram, qui possem prohibere Deum? His auditis, tacuerunt; et glorificaverunt Deum dicentes: Ergo et Gentibus Deus poenitentiam ad vitam dedit 20. Rursum, cum multo post tempore Paulus et Barnabas venissent Antiochiam, et, congregata Ecclesia, retulissent quanta fecisset Deus cum illis, et quia aperuisset Deus Gentibus ostium fidei 21; quidam, descendentes de Iudaea, docebant fratres atque dicebant: Nisi circumcidamini secundum morem Moysi, non potestis salvi fieri. Commota igitur seditione non minima adversus Paulum et Barnabam, statuerunt ascendere et ipsi qui accusabantur, et hi qui accusabant, ad Apostolos et presbyteros Ierosolymam super hac quaestione. Cumque Ierosolymam perrexissent, surrexissent quidam de haeresi Pharisaeorum, qui crediderant in Christum, dicentes: Oportet circumcidi eos, et praecipere illis ut servent Legem Moysi. Et cum magna super hoc verbo oriretur quaestio, Petrus solita libertate: Viri, inquit, fratres, vos scitis quoniam ab antiquis diebus in nobis elegit Deus per os meum audire Gentes verbum Evangelii et credere; et qui novit corda Deus, testimonium perhibuit, dans illis Spiritum sanctum, sicut et nobis, et nihil discrevit inter nos et illos, fide purificans corda illorum. Nunc autem quid tentatis Deum imponere iugum super cervicem discipulorum, quod neque patres nostri, neque nos portare potuimus? Sed per gratiam Domini nostri Iesu Christi credimus salvari, quemadmodum et illi. Tacuit autem omnis multitudo 22, et in sententiam eius Iacobus apostolus, et omnes simul presbyteri transierunt.

Paulum Petro obsecuutum Scriptura Sacra testatur.

3. 8. Haec non debent molesta esse lectori, sed et illi et mihi utilia, ut probemus, ante apostolum Paulum non ignorasse Petrum, imo principem huius fuisse decreti, Legem post Evangelium non esse servandam. Denique tantae Petrus auctoritatis fuit, ut Paulus in Epistola sua scripserit: Deinde post annos tres veni Ierosolymam videre Petrum, et mansi apud eum diebus quindecim 23. Rursumque in consequentibus: Post annos quatuordecim ascendi iterum Ierosolymam cum Barnaba, assumpto et Tito. Ascendi autem secundum revelationem, et exposui eis Evangelium quod praedico inter Gentes 24: ostendens se non habuisse securitatem Evangelii praedicandi, nisi Petri, et qui cum eo erant, fuisset sententia roboratum. Statimque sequitur: Separatim autem his qui videbantur aliquid esse, ne forte in vacuum currerem aut cucurrissem 25. Quare separatim, et non in publico? Ne forte fidelibus ex numero Iudaeorum, qui Legem putabant esse servandam, et sic credendum in Domino Salvatore, fidei scandulum nasceretur. Ergo et eo tempore cum Petrus venisset Antiochiam (licet hoc Apostolorum Acta non scribant, sed affirmanti Paulo credendum sit), in faciem illi Paulus restitisse se scribit, quia reprehensibilis erat. Prius enim quam venirent quidam a Iacobo, cum Gentibus edebat; cum autem venissent, subtrahebat se, et segregabat, timens eos qui ex circumcisione erant. Et consenserunt cum illo caeteri Iudaei, ita ut et Barnabas adduceretur ab his in illam simulationem. Sed cum vidissem, inquit, quod non recte ingrediuntur ad veritatem Evangelii, dixi Petro coram omnibus: Si tu, cum sis Iudaeus, gentiliter et non iudaice vivis; quomodo cogis Gentes iudaizare? 26 et caetera. Nulli ergo dubium est quod Petrus apostolus sententiae huius, cuius nunc praevaricator arguitur, primus auctor extiterit. Causa autem praevaricationis, timor est Iudaeorum. Dicit enim Scriptura quod primum edebat cum Gentibus; cum autem venissent quidam a Iacobo, subtrahebat se et segregabat, timens eos qui ex circumcisione erant 27. Timet autem Iudaeos quorum erat apostolus, ne per occasionem Gentilium a fide Christi recederent, et imitator pastoris boni, perderet gregem sibi creditum.

Pauli inconstans agendi ratio.

3. 9. Sicut ergo ostendimus, Petrum bene quidem sensisse de abolitione Legis Mosaicae, sed ad simulationem observandae eius timore compulsum; videamus an ipse Paulus qui alium arguit, tale quid fecerit. Legimus in eodem libro: Perambulabat autem Paulus Syriam, et Ciliciam, confirmans Ecclesias: pervenitque in Derben, et Listram; et ecce discipulus quidam erat ibi, nomine Timotheus, filius mulieris Iudeae fidelis, patre gentili. Huic testimonium reddebant qui Listris erant et Iconio fratres. Hunc voluit Paulus secum proficisci; et assumens circumcidit eum propter Iudaeos qui erant in illis locis: sciebant enim omnes quod pater eius gentilis esset 28. O beate apostole Paule, qui in Petro reprehenderas simulationem, qua subtraxit se a Gentilibus propter metum Iudaeorum qui a Iacobo venerant; cur Timotheum, filium hominis gentilis, utique et ipsum gentilem (neque enim Iudaeus erat, qui non fuerat circumcisus), contra sententiam tuam circumcidere cogeris? Respondebis mihi: Propter Iudaeos qui erant in illis locis. Qui igitur tibi ignoscis in circumcisione discipuli venientis ex Gentibus, ignosce et Petro, praecessori tuo, quod aliqua fecerit metu fidelium Iudaeorum. Rursum scriptum est: Paulus vero cum adhuc sustinuisset dies multos, fratribus valedicens, navigavit Syriam, et cum eo Priscilla et Aquila: et totondit sibi in Cenchreis caput; votum enim habuerat 29. Esto, ut ibi timore Iudaeorum compulsus sit facere quod nolebat; quare comam nutrivit ex voto, et postea eam in Cenchreis totondit ex Lege, quod Nazaraei qui se Deo voverint, iuxta praeceptum Moysi facere consueverunt 30?

Paulus Iudaeorum caeremonias observat.

3. 10. Verum haec ad comparationem eius rei quae sequitur, parva sunt. Refert Lucas, sacrae historiae scriptor: Cum venissemus Ierosolymam, libenter susceperunt nos fratres 31; et sequenti die Iacobus et omnes seniores qui cum eo erant, Evangelio illius comprobato, dixerunt ei, Vides, frater, quot millia sunt in Iudaea, qui crediderunt in Christum, et hi omnes aemulatores sunt Legis. Audierunt autem de te quod discessionem doceas a Moyse eorum qui per Gentes sunt Iudaeorum, dicens non debere eos circumcidere filios suos, neque secundum consuetudinem ingredi. Quid ergo est? Utique oportet convenire multitudinem; audierunt enim te supervenisse. Hoc ergo fac quod tibi dicimus. Sunt nobis viri quatuor votum habentes super se; his assumptis, sanctifica te cum ipsis, et impende in eos ut radant capita; et scient omnes quia quae de te audierunt falsa sunt, sed ambulas et ipse custodiens Legem. Tunc Paulus, assumptis viris, postera die purificatus, cum illis intravit in templum, annuntians expletionem dierum purificationis, donec offerretur pro unoquoque eorum oblatio 32. O Paule, et in hoc te rursus interrogo; cur caput raseris, cur nudipedalia exercueris de cerimoniis Iudaeorum, cur obtuleris sacrificia, et secundum Legem hostiae pro te fuerint immolatae? Utique respondebis: Ne scandalizarentur qui ex Iudaeis crediderant. Simulasti ergo Iudaeum ut Iudaeos lucrifaceres; et hanc ipsam simulationem Iacobus et caeteri te docuere presbyteri: sed tamen evadere non potuisti. Orta enim seditione cum occidendus esses, raptus es a tribuno, et ab eo missus Caesaream, sub custodia militum diligenti, ne te Iudaei quasi simulatorem ac destructorem Legis occiderent; atque unde Romam perveniens, in hospitio quod tibi conduxeras, Christum et Iudaeis et Gentibus praedicasti: et sententia tua Neronis gladio confirmata est 33.

Petri reprehensio fuit honesta dispensatio.

3. 11. Didicimus quod propter metum Iudaeorum, et Petrus et Paulus aequaliter finxerint se Legis praecepta servare. Qua igitur fronte, qua audacia Paulus in altero reprehendat quod ipse commisit? Ego, imo alii ante me exposuerunt causam quam putaverant, non officiosum mendacium defendentes, sicut tu scribis, sed docentes honestam dispensationem; ut et Apostolorum prudentiam demonstrarent, et blasphemantis Porphyrii impudentiam coercerent, qui Petrum et Paulum puerili dicit inter se pugnasse certamine; imo exarsisse Paulum in invidiam virtutum Petri, et ea scripsisse iactanter quae vel non fecerit, vel si fecerit, procaciter fecerit, id in alio reprehendens quod ipse commiserit. Interpretati sunt illi ut potuerunt; tu quomodo istum locum edisseres? Utique meliora dicturus, qui veterum sententiam reprobasti.

Augustini sententia: a) periculosa est.

4. 12. Scribis ad me in epistola tua: "Neque enim a me docendus es, quomodo intellegatur quod idem Apostolus dicit: Factus sum Iudaeis tamquam Iudaeus, ut Iudaeos lucrifacerem 34, et caetera, quae ibi dicuntur compassione misericordiae, non simulatione fallaciae. Fit enim tamquam aeger, qui ministrat aegroto; non cum se febres habere mentitur, sed cum animo condolentis cogitat quemadmodum sibi serviri vellet, si ipse aegrotaret. Nam utique Iudaeus erat; Christianus autem factus, non Iudaeorum sacramenta reliquerat, quae convenienter ille populus, et legitimo tempore quo oportebat, acceperat: ideoque suscepit ea celebranda cum iam Christi esset apostolus, ut doceret non esse perniciosa his qui ea vellent, sicut a parentibus per Legem acceperant, custodire, etiam cum in Christum credidissent; non tamen in eis iam constituerent spem salutis, quoniam per Dominum Iesum salus ipsa quae illis sacramentis significabatur, advenerat". Totius sermonis tui, quem disputatione longissima protraxisti, hic sensus est ut Petrus non erraverit in eo quod his qui ex Iudaeis crediderant, putaverit Legem esse servandam; sed in eo a recti linea deviarit, quod Gentes coegerit iudaizare. Coegerit autem non docentis imperio, sed conversationis exemplo. Et Paulus non contraria sit locutus his quae ipse gesserat; sed quare Petrus eos qui ex Gentibus erant, iudaizare compelleret.

b) Hebionistarum favet haeresi.

4. 13. Haec ergo summa est quaestionis, imo sententiae tuae, ut post Evangelium Christi, bene faciant Iudaei credentes, si Legis mandata custodiant; hoc est si sacrificia offerant quae obtulit Paulus, si filios circumcidant, si sabbatum servent, ut Paulus in Timotheo, et omnes observavere Iudaei. Si hoc verum est, in Cerinthi et Ebionis haeresim delabimur, qui credentes in Christum, propter hoc solum a patribus anathematizati sunt, quod Legis cerimonias Christi Evangelio miscuerunt, et sic nova confessi sunt, ut vetera non omitterent. Quid dicam de Ebionitis, qui Christianos esse se simulant? Usque hodie per totas Orientis synagogas inter Iudaeos haeresis est, quae dicitur Mineorum, et a Pharisaeis nunc usque damnatur, quos vulgo Nazaraeos nuncupant, qui credunt in Christum Filium Dei, natum de virgine Maria; et eum dicunt esse, qui sub Pontio Pilato passus est, et resurrexit, in quem et nos credimus: sed dum volunt et Iudaei esse et Christiani, nec Iudaei sunt nec Christiani. Oro ergo te ut, qui nostro vulnusculo medendum putas, quod acu foratum, imo punctum, ut dicitur, huius sententiae medearis vulneri, quod lancea, et, ut ita dicam, phalaricae mole percussum est. Neque enim eiusdem est criminis in explanatione Scripturarum diversas maiorum sententias ponere, et haeresim sceleratissimam rursum in Ecclesiam introducere. Sin autem haec nobis incumbit necessitas, ut Iudaeos cum legitimis suis suscipiamus, et licebit eis observare in ecclesiis Christi quod exercuerunt in synagogis satanae, dicam quod sentio: non illi Christiani fient, sed nos Iudaeos facient.

Lex Evangelio abolita.

4. 14. Quis enim hoc Christianorum patienter audiat, quod in tua epistola continetur: "Iudaeus erat Paulus; Christianus autem factus, non Iudaeorum sacramenta reliquerat, quae convenienter ille populus, et legitimo tempore quo oportebat, acceperat: ideoque suscepit celebranda ea cum iam Christi esset apostolus, ut doceret non esse perniciosa his qui ea vellent, sicut a parentibus per Legem acceperant, custodire." Rursum obsecro te, ut pace tua meum dolorem audias. Iudaeorum Paulus cerimonias observabat, cum iam Christi esset apostolus, et dicis "eas non esse perniciosas his qui eas vellent, sicut a parentibus acceperant, custodire". Ego e contrario loquar, et reclamante mundo, libera voce pronuntiem, cerimonias Iudaeorum et perniciosas esse, et mortiferas Christianis; et quicumque eas observaverit, sive ex Iudaeis, sive ex Gentibus, eum in barathrum diaboli devolutum. Finis enim Legis Christus, ad iustitiam omni credenti, Iudaeo scilicet et Gentili 35: neque enim omni credenti erit finis ad iustitiam, si Iudaeus excipitur. Et in Evangelio legimus: Lex et Prophetae usque ad Ioannem Baptistam 36. Et in alio loco: Propterea ergo magis quaerebant eum Iudaei interficere, quia non solum solvebat sabbatum, sed et Patrem suum dicebat esse Deum, aequalem se faciens Deo 37. Et iterum: De plenitudine eius nos omnes accepimus, et gratiam pro gratia, quia Lex per Moysen data est; Gratia autem et veritas per Iesum Christum facta est 38. Pro Legis gratia quae praeteriit, gratiam Evangelii accepimus permanentem; et pro umbris et imaginibus veteris Instrumenti, veritas per Iesum Christum facta est. Ieremias quoque ex persona Dei vaticinatur: Ecce dies veniunt, dicit Dominus, et consummabo domui Israel et domui Iuda testamentum novum; non secundum testamentum quod disposui patribus eorum, in die quando apprehendi manum eorum, ut educerem eos de terra Aegypti 39. Observa quid dicat, quod non populo Gentilium, cum quo ante non fecerat Testamentum, sed populo Iudaeorum, qui Legem dederat per Moysen, Testamentum novum Evangelii repromittat; ut nequaquam vivant in vetustate litterae, sed in novitate Spiritus 40. Paulus autem, super cuius nomine nunc quaestio ventilatur, crebras huiuscemodi ponit sententias; e quibus, brevitatis studio, pauca subnectam. Ecce ego Paulus dico vobis quoniam si circumcidamini, Christus vobis nihil prodest 41. Et iterum: Evacuati estis a Christo, qui in Lege iustificamini; a gratia excidistis 42. Et infra: Si spiritu ducimini, iam non estis sub Lege 43. Ex quo apparet, qui sub Lege est, non dispensative, ut nostri voluere maiores, sed vere, ut tu intellegis, eum Spiritum sanctum non habere. Qualia sint autem praecepta legalia, Deo docente discamus. Ego, inquit, dedi eis praecepta non bona, et iustificationes in quibus non vivant in eis 44. Haec dicimus, non quod Legem iuxta Manichaeum et Marcionem destruamus, quam et sanctam et spiritalem iuxta Apostolum novimus 45; sed quia postquam fides venit et temporum plenitudo, misit Deus Filium suum factum ex muliere, factum sub Lege, ut eos qui sub Lege erant redimeret, ut adoptionem filiorum reciperemus 46; et nequaquam sub paedagogo 47, sed sub adulto et Domino haerede vivamus.

Quomodo Paulus erga Legem se gesserit.

4. 15. Sequitur in epistola tua: "Non ideo Petrum emendavit, quod paternas traditiones observaret; quod si facere vellet, nec mendaciter, nec incongrue faceret." Iterum dico: episcopus es, Ecclesiarum Christi magister, ut probes verum esse quod asseris, suscipe aliquem Iudaeorum, qui factus Christianus, natum sibi filium circumcidat, qui observet sabbatum, qui abstineat a cibis quos Deus creavit ad utendum cum gratiarum actione 48, qui quarto decimo die mensis primi agnum mactet ad vesperam; et cum hoc feceris, imo non feceris (scio enim te christianum, et rem sacrilegam non esse facturum), velis nolis, tuam sententiam reprobabis; et tunc scies opere difficilius esse confirmare sua quam aliena reprehendere. Ac ne forsitan tibi non crederemus, imo non intellegeremus quid diceres (frequenter enim in longum sermo protractus caret intellegentia; et dum non sentitur, ab imperitis minus reprehenditur), inculcas et replicas: "Hoc ergo Iudaeorum Paulus dimiserat, quod malum habebant. Quod est malum Iudaeorum, quod Paulus dimiserat? Utique illud quod sequitur: quod ignorantes, inquit: Dei iustitiam, et suam volentes constituere, iustitiae Dei non sunt subiecti 49; deinde quod post passionem et resurrectionem Christi, dato ac manifestato Sacramento gratiae, secundum ordinem Melchisedech 50, adhuc putabant vetera sacramenta non ex consuetudine solemnitatis, sed ex necessitate salutis esse celebranda; quae tamen si numquam fuissent necessaria, infructuose atque inaniter pro eis Machabaei martyres fierent: postremo illud, quod praedicatores gratiae Christianos Iudaei, tamquam hostes Legis, persequerentur. Hos atque huiusmodi errores et vitia, dicit se damna et ut stercora arbitratum, ut Christum lucrifaceret 51".

Quae actiones indifferentes sint.

4. 16. Didicimus per te, quae apostolus Paulus mala reliquerit Iudaeorum; rursum te docente discamus quae bona eorum tenuerit. "Observationes, - inquies, - Legis, quas more patrio celebrant, sicut ab ipso Paulo celebratae sunt, sine ulla salutis necessitate." Id quid velis dicere, "sine ulla salutis necessitate," non satis intellego. Si enim salutem non afferunt, cur observantur? Si autem observanda sunt, utique salutem afferunt; maxime quae observata martyres faciunt. Non enim observarentur, nisi salutem afferrent. Neque enim indifferentia sunt inter bonum et malum, sicut philosophi disputant. Bonum est continentia, malum est luxuria; inter utrumque indifferens, ambulare, digerere alvi stercora, capitis naribus purgamenta proicere, sputis rheumata iacere: hoc nec bonum, nec malum est; sive enim feceris, sive non feceris, nec iustitiam habebis, nec iniustitiam. Observare autem Legis cerimonias, non potest esse indifferens; sed aut malum est, aut bonum est. Tu dicis bonum; ego assero malum; et malum non solum his qui ex Gentibus, sed et his qui ex Iudaico populo crediderunt. In hoc, nisi fallor, loco, dum aliud vitas, in aliud devolveris. Dum enim metuis Porphyrium blasphemantem, in Hebionis incurris laqueos: his qui credunt ex Iudaeis, observandam Legem esse decernens. Et qui periculosum intellegis esse quod dicis, rursum illud superfluis verbis temperare conaris: "Sine ulla salutis necessitate, sicut Iudaei celebranda putabant, aut fallaci simulatione, quod in Petro reprehenderat Paulus."

Fallax simulatio an indulgentia fuit?

4. 17. Petrus igitur simulavit Legis custodiam; iste autem reprehensor Petri, audacter observavit legitima. Sequitur enim in epistola tua: "Nam si propterea illa sacramenta celebravit, quia simulavit se Iudaeum, ut illos lucrifaceret, cur non etiam sacrificavit cum Gentibus, quia et his qui sine Lege erant, tamquam sine Lege factus est, ut eos quoque lucrifaceret 52; nisi quia et illud fecit, ut natura Iudaeus, et hoc totum dixit, non ut Paulus se fingeret esse quod non erat, sed ut misericorditer ita subveniendum esse sentiret, ac si ipse in eo errore laboraret; non scilicet mentientis astu, sed compatientis affectu." Bene defendis Paulum, quod non simulaverit errorem Iudaeorum, sed vere fuerit in errore; neque imitari voluerit Petrum mentientem, ut quod erat, metu Iudaeorum dissimularet; sed tota libertate Iudaeum se esse diceret. Novam clementiam Apostoli! dum Iudaeos Christianos vult facere, ipse Iudaeus factus est. Non enim poterat luxuriosos ad frugalitatem reducere, nisi se luxuriosum probasset, et misericorditer, ut ipse dicis, subvenire miseris, nisi se miserum ipse sentiret. Vere enim miselli, et misericorditer deplorandi, qui contentione sua et amore Legis abolitae, apostolum Christi fecere Iudaeum. Nec multum interest inter meam et tuam sententiam, quia ego dico et Petrum et Paulum, timore fidelium Iudaeorum, Legis exercuisse, imo simulasse mandata; tu autem asseris hoc eos fecisse clementer, "non mentientis astu, sed compatientis affectu:" dummodo illud constet, vel metu, vel misericordia eos simulasse se esse, quod non erant. Illud autem argumentum, quo adversus nos uteris, quod et Gentilibus debuerit gentilis fieri, si Iudaeis Iudaeus factus est, magis pro nobis facit: sicut enim non fuit vere Iudaeus, sic nec vere gentilis erat; et sicut non fuit vere gentilis, sic nec vere Iudaeus erat. In eo autem imitator Gentilium est, quia praeputium recipit in fide Christi, et indifferenter permittit vesci cibis quos damnant Iudaei; non cultu, ut tu putas, idolorum 53. In Christo enim Iesu nec circumcisio est aliquid, nec praeputium, sed observatio mandatorum Dei 54.

H. profitetur se veritatem diligere.

4. 18. Quaeso igitur te, et iterum atque iterum deprecor, ut ignoscas disputatiunculae meae; et quod modum meum egressus sum, tibi imputes qui coegisti ut rescriberem, et mihi cum Stesichoro oculos abstulisti. Nec me putes magistrum esse mendacii, qui sequor Christum dicentem: Ego sum via, veritas et vita 55. Nec potest fieri ut veritatis cultor, mendacio colla submittam. Neque mihi imperitorum plebeculam concites, qui te venerantur ut episcopum, et in ecclesia declamantem, sacerdotii honore suspiciunt; me autem, aetatis ultimae, et pene decrepitum, ac monasterii et ruris secreta sectantem, parvipendunt; et quaeras tibi, quos doceas sive reprehendas. Ad nos enim, tantis maris atque terrarum a te divisos spatiis, vix vocis tuae sonus pervenit. Et si forsitan litteras scripseris, ante eas Italia ac Roma suscipient, quam ad me, cui mittendae sunt, deferantur.

Versio LXX interpretum.

5. 19. Quod autem in aliis quaeris epistolis, cur mea prior in Libris canonicis interpretatio asteriscos habeat, et virgulas praenotatas, et postea aliam translationem absque his signis ediderim; pace tua dixerim, videris mihi non intellegere quod quaesisti. Illa enim interpretatio Septuaginta interpretum est; et ubicumque virgulae, id est obeli sunt, significatur quod Septuaginta plus dixerint quam habetur in hebraeo: ubi autem asterisci, id est stellae praelucentes, ex Theodotionis editione ab Origene additum est; et ibi graeca transtulimus, hic de ipso hebraico, quod intellegebamus expressimus, sensuum potius veritatem quam verborum interdum ordinem conservantes. Et miror quomodo Septuaginta interpretum libros legas non puros, ut ab eis editi sunt, sed ab Origene emendatos, sive corruptos per obelos et asteriscos, et christiani hominis interpretatiunculam non sequaris; praesertim cum ea quae addita sunt, ex hominis Iudaei atque blasphemi, post passionem Christi, editione transtulerit. Vis amator esse verus Septuaginta interpretum? Non legas ea quae sub asteriscis sunt: imo rade de voluminibus, ut veterum te fautorem probes. Quod si feceris, omnes Ecclesiarum bibliothecas condemnare cogeris. Vix enim unus aut alter invenietur liber, qui ista non habeat.

Scripturae Sacrae variae translationes.

6. 20. Porro quod dicis non debuisse me interpretari post veteres, et novo uteris syllogismo: "Aut obscura fuerunt quae interpretati sunt Septuaginta, aut manifesta. Si obscura, te quoque in eis falli potuisse credendum est: si manifesta, illos in eis falli non potuisse, perspicuum est:" tuo tibi sermone respondeo. Omnes veteres tractatores qui nos in Domino praecesserunt, et qui Scripturas sanctas interpretati sunt, aut obscura interpretati sunt, aut manifesta. Si obscura, quomodo tu post eos ausus es disserere, quod illi explanare non potuerunt? si manifesta, superfluum est te voluisse disserere quod illos latere non potuit, maxime in explanatione Psalmorum quos apud Graecos interpretati sunt multis voluminibus, primus Origenes, secundus Eusebius Caesariensis, tertius Theodorus Heracleotes, quartus Asterius Scythopolitanus, quintus Apollinaris Laodicenus, sextus Didymus Alexandrinus. Feruntur et diversorum in paucos psalmos opuscula; sed nunc de integro Psalmorum corpore dicimus. Apud Latinos autem Hilarius Pictaviensis et Eusebius Vercellensis episcopus, Origenem et Eusebium transtulerunt: quorum priorem et noster Ambrosius in quibusdam secutus est. Respondeat mihi prudentia tua, quare tu post tantos et tales interpretes in explanatione Psalmorum diversa senseris? Si enim obscuri sunt Psalmi, te quoque in eis falli potuisse, credendum est. Si manifesti, illos in eis falli potuisse non creditur: ac per hoc utroque modo superflua erit interpretatio tua; et hac lege, post priores nullus loqui audebit, et quodcumque alius occupaverit, alius de eo scribendi non habebit licentiam. Quin potius humanitatis tuae est, in quo veniam tibi tribuis, indulgere et caeteris. Ego enim non tam vetera abolere conatus sum, quae linguae meae hominibus emendata de graeco in latinum transtuli, quam ea testimonia quae a Iudaeis praetermissa sunt vel corrupta, proferre in medium, ut scirent nostri quid hebraea veritas contineret. Si cui legere non placet, nemo compellit invitum. Bibat vinum vetus cum suavitate, et nostra musta contemnat, quae in explanatione priorum edita sunt, ut sicubi illa non intelleguntur, ex nostris manifestiora fiant. Quod autem genus interpretationis in Scripturis sanctis sequendum sit, liber quem scripsi de Optimo genere interpretandi, et omnes praefatiunculae divinorum voluminum, quas editioni nostrae praeposuimus, explicant; ad illasque prudentem lectorem remittendum puto. Et si me, ut dicis in Novi Testamenti emendatione suscipis, exponisque causam cur suscipias; quia plurimi linguae graecae habentes scientiam, de meo possint opere iudicare: eamdem integritatem debueras etiam in Veteri credere Testamento, quod non nostra confinximus, sed ut apud Hebraeos invenimus, divina transtulimus. Sicubi dubitas, Hebraeos interroga.

De Scripturae Sacrae periculis ex hebraeo translatae.

6. 21. Sed forte dices: Quid si Hebraei aut respondere noluerint, aut mentiri voluerint? Tota frequentia Iudaeorum in mea interpretatione reticebit, nullusque invenire poterit, qui hebraeae linguae habeat notionem; aut omnes imitabuntur illos Iudaeos, quos dicis in Africae repertos oppidulo in meam conspirasse calumniam? Huiuscemodi enim in epistola tua texis fabulam: "Quidam frater noster episcopus, cum lectitari instituisset in Ecclesia cui praeest, interpretationem tuam, movit quiddam longe aliter a te positam apud Ionam prophetam, quam erat omnium sensibus memoriaeque inveteratum, et tot aetatum successionibus decantatum. Factus est tantus tumultus in plebe, maxime Graecis arguentibus, et inflammantibus calumniam falsitatis, ut cogeretur episcopus, (Oëa quippe civitas erat), Iudaeorum testimonium flagitare. Utrum autem illi imperitia an malitia, hoc esse in hebraeis codicibus responderunt, quod et graeci et latini habebant atque dicebant. Quid plura? Coactus est homo velut mendositatem corrigere, volens post magnum periculum non remanere sine plebe. Unde etiam nobis videtur aliquando te quoque in nonnullis falli potuisse."

Cucurbita vel hedera?

7. 22. Dicis me in Iona propheta male quiddam interpretatum, et seditione populi conclamante, propter unius verbi dissonantiam, episcopum pene sacerdotium perdidisse. Et quid sit illud quod male interpretatus sim, subtrahis, auferens mihi occasionem defensionis meae; ne quidquid dixeris, me respondente solvatur: nisi forte, ut ante annos plurimos, cucurbita venit in medium, asserente illius temporis Cornelio et Asinio Pollione, me hederam pro cucurbita transtulisse. Super qua re in commentario Ionae prophetae plenius respondimus. Hoc tantum nunc dixisse contenti, quod in eo loco, ubi Septuaginta interpretes cucurbitam, et Aquila cum reliquis hederam transtulerunt, id est , in hebraeo volumine ciceion scriptum habetur, quam vulgo Syri ciceiam vocant. Est autem genus virgulti lata habens folia, in modum pampini: cumque plantatum fuerit, cito consurgit in arbusculam, absque ullis calamorum et hastilium adminiculis, quibus et cucurbitae et hederae indigent, suo trunco se sustinens. Hoc ergo verbum de verbo edisserens, si ciceion transferre voluissem, nullus intellegeret; si cucurbitam, id dicerem quod in hebraico non habetur: hederam posui, ut caeteris interpretibus consentirem. Sin autem Iudaei vestri, ut ipse asseris, malitia, vel imperitia hoc dixerunt esse in voluminibus Hebraeorum, quod in graecis et latinis codicibus continetur; manifestum est eos aut hebraeas ignorare litteras, aut ad irridendos cucurbitarios voluisse mentiri. Peto in fine epistolae, ut quiescentem senem, olimque veteranum, militare non cogas, et rursum de vita periclitari. Tu qui iuvenis es, et in pontificali culmine constitutus, doceto populos; et novis Africae frugibus Romana tecta locupleta. Mihi sufficit, cum auditore et lectore pauperculo in angulo monasterii susurrare.