EPISTOLA 74

Scripta a. 404

A. rogat Praesidium episcopum ut superiorem epistolam curet Hieronymo reddendam utque sibi eundem suis ipsius etiam litteris placet.

DOMINO BEATISSIMO, ET MERITO VENERANDO FRATRI, ET CONSACERDOTI PRAESIDIO, AUGUSTINUS, IN DOMINO SALUTEM.

1. Sicut praesens rogavi Sinceritatem tuam, nunc quoque commoneo, ut litteras meas sancto fratri et compresbytero nostro Hieronymo mittere non graveris. Ut autem noverit Caritas tua quemadmodum etiam tu illi pro mea causa scribere debeas, misi exemplaria litterarum, et mearum ad ipsum, et ad me ipsius, quibus lectis pro tua sancta prudentia facile videas et modum meum, quem servandum putavi, et motum eius, quem non frustra timui. Aut si ego quod non debui, vel quomodo non debui, aliquid scripsi; non ad illum de me, sed ad me ipsum potius fraterna dilectione mitte sermonem, quo correctus petam ut ignoscat, si meam culpam ipse cognovero.