Scripta a. 404.
Hieronymum litteris suis nonnihil offensum demulcere studet A. rescribens ad epistolam 68 veniamque petit cupiens mutuam cum eo collationem (n. 1-5). Apologiam illius contra Rufinum se accepisse testatur, deplorans tantos inter viros quondam amicissimos tam amarulentam ac perniciosam discordiam incidisse ominansque reconciliationem illorum (n. 6-10).
DOMINO VENERANDO ET DESIDERATISSIMO FRATRI, COMPRESBYTERO HIERONYMO, AUGUSTINUS, IN DOMINO SALUTEM.
1. 1. Quamvis existimem, antequam istas sumeres, venisse in manus tua, litteras meas, quas per Dei servum, filium nostrum, Cyprianum diaconum misi; quibus certissime agnosceres meam esse epistolam, cuius exemplaria illuc pervenisse commemorasti; unde iam me arbitror rescriptis tuis, velut Entellenis grandibus atque acribus caestibus, tamquam audacem Daretem coepisse pulsari atque versari: nunc tamen eis ipsis respondeo litteris tuis, quas mihi per sanctum filium nostrum Asterium mittere dignatus es; in quibus multa in me comperi tuae benevolentissimae charitatis, et rursus quaedam nonnullius a me tuae offensionis indicia. Itaque, ubi mulcebar legens, ibi continuo feriebar; hoc sane vel maxime admirans, quod cum dicas te exemplaribus litterarum mearum ideo temere non putasse credendum, ne forte te respondente laesus iuste expostularem, quod probare ante debuisses meum esse sermonem et sic rescribere, postea iubeas, si mea est epistola, aperte me scribere, aut mittere exemplaria veriora, ut absque ullo rancore stomachi in Scripturarum disputatione versemur. Quo pacto enim possumus in hac disputatione sine rancore versari, si me laedere paras? aut si non paras, quomodo ego, te non laedente, abs te laesus iuste expostularem, quod probare ante debuisses, meum esse sermonem, et sic rescribere, hoc est et sic laedere? Nisi enim rescribendo laesisses, ego iuste expostulare non possem. Proinde cum ita rescribis, ut laedas, quis locus nobis relinquitur in disputatione Scripturarum sine ullo rancore versandi? Ego quidem absit ut laedar, si mihi certa ratione volueris et potueris demonstrare illud ex Epistola Apostoli, vel quid aliud Scripturarum sanctarum te verius intellexisse, quam me: imo vero absit, ut non cum gratiarum actione lucris meis deputem, si fuero te docente instructus, aut emendante correctus.
1. 2. Verumtamen, tu mihi frater carissime, nisi te putares laesum scriptis meis, non me putares laedi posse rescriptis tuis. Nullo enim modo id de te opinatus fuero, quod non te arbitrans laesum, sic tamen rescribis ut laedas. Aut si te non sic rescribente, ego propter nimiam stultitiam meam laedi posse putatus sum, hoc ipso laesisti plane, quod de me ita sensisti. Sed nullo modo tu me, quem numquam talem expertus es, temere talem crederes, qui litterarum mearum exemplaribus, etiam cum stilum meum nosses, temere credere noluisti. Si enim non immerito vidisti me iuste expostulaturum fuisse, si temere crederes esse litteras meas, quae non essent meae; quanto iustius expostularem, meipsum temere putatum talem, qualem me expertus non esset qui putavisset? Nequaquam ergo ita prolabereris, ut te non rescribente quo laederer, me tamen existimares nimis insipientem, etiam tali tuo rescripto laedi potuisse.
2. 3. Restat igitur ut laedere me rescribendo disponeres, si certo documento meas esse illas litteras nosceres. Atque ita, quia non credo quod iniuste me laedendum putares, superest ut agnoscam peccatum meum, quod prior te illis litteris laeserim, quas meas esse negare non possum. Cur itaque conor contra fluminis tractum, ac non potius veniam peto? Obsecro te ergo per mansuetudinem Christi 1, ut, si laesi te, dimittas mihi, nec me vicissim laedendo malum pro malo reddas. Laedes autem me, si mihi tacueris errorem meum, quem forte inveneris in factis vel dictis meis. Nam si ea in me reprehenderis quae reprehendenda non sunt, te laedis magis quam me; quod absit a moribus et sancto proposito tuo, ut hoc facias voluntate laedendi, culpans in me aliquid dente maledico, quod mente veridica esse scis non culpandum. Ac per hoc aut benevolo corde arguas, etiamsi caret delicto, quod arguendum putas; aut paterno affectu mulceas quem adicere nequeas. Potest enim fieri ut tibi aliud videatur quam veritas habet, dum tamen abs te aliud non fiat quam caritas habet: nam et ego amicissimam reprehensionem gratissime accipiam, etiam si reprehendi non meruit quod recte defendi potest; aut agnoscam simul et benevolentiam tuam, et culpam meam, et, quantum Dominus donat, in alio gratus, in alio emendatus inveniar.
2. 4. Quid ergo, fortasse dura, sed certe salubria verba tua, tamquam caestus Entelle, pertimescam? Caedebatur ille, non curabatur; et ideo vincebatur, non sanabatur. Ego autem, si medicinalem correptionem tuam tranquillus accepero, non dolebo: si vero infirmitas, velut humana, vel mea, etiam cum veraciter arguor, non potest nisi aliquantulum contristari, melius tumor capitis dolet, dum curatur, quam dum ei parcitur, non sanatur. Hoc est enim quod acute vidit qui dixit: Utiliores esse plerumque inimicos iurgantes, quam amicos obiurgare metuentes 2. Illi enim dum rixantur, dicunt aliquando vera quae corrigamus; isti autem minorem quam oportet, exhibent iustitiae libertatem, dum amicitiae timent exasperare dulcedinem. Quapropter etsi bos, ut tibi videris, lassus senectute forte corporis, non vigore animi tamen, in area dominica fructuoso labore desudans; ecce sum, si quid perperam dixi, fortius fige pedem. Non mihi esse debet molestum pondus aetatis tuae, dummodo conteratur palea culpae meae.
2. 5. Proinde illud quod in extremo epistolae tuae posuisti, cum magni desiderii suspirio vel lego, vel recolo. Utinam, inquis, mereremur complexus tuos, et collatione mutua vel doceremus aliqua, vel disceremus! Ego autem dico: Utinam saltem propinquis terrarum locis habitaremus; ut, si non possent misceri nostra colloquia, litterae possent esse crebriores! Nunc vero tanto locorum intervallo absumus a sensibus nostris, ut de illis verbis Apostoli ad Galatas, iuvenem me ad tuam Sanctitatem scripsisse meminerim 3, et ecce iam senex, necdum rescripta meruerim, faciliusque ad te exemplaria epistolae meae pervenerint, nescio qua occasione praeveniente, quam ipsa epistola me curante. Homo enim qui eam tunc acceperat, nec ad te pertulerit, nec ad me retulerit. Tantae autem mihi in litteris tuis, quae in manus nostras venire potuerunt, apparent litterae, ut nihil studiorum meorum mallem, si possem, quam inhaerere lateri tuo. Quod ego quia non possum, aliquem nostrorum in Domino filiorum erudiendum nobis ad te mittere cogito, si etiam de hac re tua rescripta meruero. Nam neque in me tantum scientiae Scripturarum divinarum est, aut esse iam poterit, quantum inesse tibi video. Et si quid in hac re habeo facultatis, utcumque impendo populo Dei. Vacare autem studiis diligentius quam quae populi audiunt instruendis, propter ecclesiasticas occupationes omnino non possum.
3. 6. Nescio quae scripta maledica super tuo nomine ad Africam pervenisse nescimus. Accepimus tamen quod dignatus es mittere, illis respondens maledictis. Quo perlecto, fateor, multum dolui inter tam caras familiaresque personas, cunctis pene Ecclesiis notissimo amicitiae vinculo copulatas, tantum malum exstitisse discordiae. Et tu quidem quantum tibi modereris, quantumque teneas aculeos indignationis tuae, ne reddas maledictum pro maledicto, satis in tuis litteris eminet. Verumtamen si eas ipsas cum legissem, contabui dolore, et obrigui timore; quid de me illa facerent quae in te ille scripsit, si in manus meas forte venissent? Vae mundo ab scandalis 4. Ecce fit, ecce prorsus impletur quod Veritas ait: Quoniam abundabit iniquitas, refrigescet caritas multorum 5. Quae sibi enim iam fida pectora tuto refundantur? in cuius sensus tota se proiciat secura dilectio? quis denique amicus non formidetur quasi futurus inimicus, si potuit inter Hieronymum et Ruffinum hoc quod plangimus exoriri? O misera et miseranda conditio! O infida in voluntatibus amicorum scientia praesentium, ubi nulla est praescientia futurorum! Sed quid hoc alteri de altero gemendum putem, quando nec ipse quidem sibi homo est notus in posterum? Novit enim utcumque, vix forte, nunc qualis sit; qualis autem postea futurus sit, ignorat.
3. 7. Haec porro non tantum scientia, qualis quisque sit, verum etiam praescientia, qualis futurus sit, si est in sanctis et beatis Angelis; et quomodo fuerit diabolus beatus aliquando, cum adhuc angelus bonus esset, sciens futuram iniquitatem suam, et sempiternum supplicium, omnino non video. De qua re, si tamen eam nosse opus est, vellem abs te audire quid sentias. Vide quid faciant terrae ac maria quae nos corporaliter dirimunt. Si haec epistola mea quam legis, ego essem, iam mihi diceres quod quaesivi: nunc vero quando rescribes? quando mittes? quando perveniet? quando accipiam? Et tamen utinam quandoque fiat, quod tam cito fieri non posse, quam volumus, quanta possumus tolerantia sustinemus! Unde recurro ad illa verba epistolae tuae dulcissima, sanctique desiderii tui plenissima, et ea facio vicissim mea: "Utinam mereremur complexus tuos; et collatione mutua vel doceremus aliqua, vel disceremus"! si tamen esse ullo modo posset quod ego te docerem.
3. 8. In his autem verbis non iam tuis tantum, sed etiam meis, ubi delector et reficior, et ipso quamvis pendente et non attingente utriusque nostrum desiderio, non parva ex parte consolor: ibi rursus acerrimis dolorum stimulis fodior, dum cogito inter vos, quibus Deus hoc ipsum quod uterque nostrum optavit, largum prolixumque concesserat, ut coniunctissimi et familiarissimi mella Scripturarum sanctarum pariter lamberetis, tantae amaritudinis irrepsisse perniciem, quando non, ubi non, cui non homini formidandam; cum eo tempore, quo abiectis iam sarcinis saecularibus, iam expediti Dominum sequebamini, et in ea terra vivebatis simul, in qua Dominus humanis pedibus ambulans: Pacem meam, inquit, do vobis, pacem meam relinquo vobis 6, viris aetate maturis, et in eloquio Domini habitantibus vobis accidere potuit? Vere tentatio est vita humana super terram 7. Heu mihi, qui vos alicubi simul invenire non possum! forte, ut moveor, ut doleo, ut timeo, prociderem ad pedes vestros, flerem quantum valerem, rogarem quantum amarem, nunc unumquemque vestrum pro seipso, nunc utrumque pro alterutro, et pro aliis, et maxime infirmis, pro quibus Christus mortuus est 8, qui vos tamquam in theatro vitae huius cum magno sui periculo spectant, ne de vobis ea conscribendo spargatis, quae quoniam concordantes delere non poteritis, concordare nolitis; aut quae concordes legere timeatis, ne iterum litigetis.
3. 9. Verum dico caritati tuae, nihil me magis quam hoc exemplum tremuisse, cum quaedam ad me in epistola tua legerem tuae indignationis indicia; non tam illa de Entello et bove lasso, ubi mihi potius hilariter iocari quam iracunde minari visus es, quam illud quod serio te scripsisse satis apparet, unde supra elocutus sum, plus fortasse quam debui, sed non plus quam timui, ubi aisti: "Ne forte laesus iuste expostulares". Rogo te, si fieri potest, ut inter nos quaeramus et disseramus aliquid, quo sine amaritudine discordiae corda nostra pascantur, fiat. Si autem non possum dicere quid mihi emendandum videatur in scriptis tuis, nec tu in meis, nisi cum suspicione invidiae, aut laesione amicitiae, quiescamus ab his, et nostrae vitae salutique parcamus. Minus certe assequatur illa quae inflat, dum non offendatur illa quae aedificat 9. Ego me longe esse sentio ab illa perfectione, de qua scriptum est: Si quis in verbo non offendit, hic perfectus est vir 10. Sed plane in Dei misericordia puto me posse facile abs te petere veniam, si quid offendi; quod mihi aperire debes, ut, cum te audiero, lucreris fratrem tuum 11. Neque enim, quia hoc propter longinquitatem terrarum non potes facere inter me et te, propterea debes sinere errare me. Prorsus quod ad ipsas res quas nosse volumus, attinet, si quid veri me tenere vel scio, vel credo, vel puto, in quo tu aliter sentis, quantum dat Dominus sine tua iniuria conabor asserere. Quod autem pertinet ad offensionem tuam, cum te indignatum sensero, nihil aliud quam veniam deprecabor.
3. 10. Nec omnino arbitror te succensere potuisse, nisi aut hoc dicerem quod non debui, aut non sic dicerem ut debui; quia nec miror minus nos scire invicem, quam scimur a coniunctissimis et familiarissimis nostris. In quorum ego caritatem, fateor, facile me totum proicio, praesertim fatigatum scandalis saeculi; et in ea sine ulla sollicitudine requiesco: Deum quippe illic esse sentio, in quem me securus proicio, et in quo securus requiesco. Nec in hac mea securitate crastinum illud humanae fragilitatis incertum, de quo superius ingemui, omnino formido. Cum enim hominem christiana caritate flagrantem, eaque mihi fidelem amicum factum esse sentio; quidquid ei consiliorum meorum cogitationumque committo, non homini committo, sed illi in quo manet, ut talis sit. Deus enim caritas est; et qui manet in caritate, in Deo manet, et Deus in eo 12: quam si deseruerit, tantum faciat necesse est dolorem, quantum manens fecerat gaudium. Verumtamen ex amico intimo factus inimicus, quaerat sibi potius quod fingat astutus; non inveniat quod prodat iratus. Hoc autem unusquisque facile assequitur, non occultando quod fecerit, sed non faciendo quod occultari velit. Quod misericordia Dei bonis piisque concedit, ut inter amicos quoslibet futuros, liberi securique versentur, aliena peccata sibi commissa non prodant; quae prodi timeant, ipsi nulla committant. Cum enim falsum quid a maledico fingitur; aut omnino non creditur; aut certe integra salute, sola fama vexatur. Quod autem malum perpetratur, hostis est intimus, etiamsi nullius intimi loquacitate aut lite vulgetur. Quapropter quis prudentium non videat, etiam tu quam tolerabiliter feras amicissimi quondam et familiarissimi incredibiles nunc inimicitias, consolante conscientia; et quemadmodum vel quod iactitat, vel quod a quibusdam forsitan creditur, in sinistris armis deputes, quibus non minus quam dextris contra diabolum dimicatur? Verumtamen illum maluerim aliquo modo mitiorem, quam te isto modo armatiorem. Hoc magnum et triste miraculum est, ex amicitiis talibus ad has inimicitias pervenisse; laetum erit, et multo maius ex inimicitiis talibus ad pristinam concordiam revertisse.