Scripta post a. 397 vel 400.
Alypius Augustinusque Donatistarum temeritatem Catholicos insimulantium quod libros Sanctos in persecutione tradidissent, probant ex causa Feliciani Mustitani ab ipsis primum solemniter damnati ac postea in honore suo recepti (n. 1-2).
Domino dilectissimo et honorabili fratri Naucelioni, Alypius et Augustinus
1. Cum retulisses nobis quid ab episcopo vestro Clarentio responsum fuerit, id est, de Feliciano Mustitano non eum negasse, et damnatum ab ipsis, et postea in honore suo receptum, sed innocentem fuisse damnatum, quia absens fuerit, et absentem se fuisse probaverit; hoc dicimus, ut ad hoc respondeat, quia non licuit damnari inauditum, quem innocentem fuisse ipsi modo dicunt, qui eum damnaverunt. Aut ergo innocens damnari non debuit, aut nocens recipi damnatus non debuit. Si innocens receptus est, innocens damnatus est; si nocens damnatus est, nocens receptus est. Si nesciebant, qui illum damnaverunt, utrum innocens fuerit, arguendi sunt temeritatis, quia inauditum, innocentem, de quo nesciebant, damnare ausi sunt; et de praesenti facto intellegimus eadem temeritate illos damnasse etiam superiores quos traditionis crimine infamaverunt. Si enim potuit ab ipsis innocens damnari, potuerunt ab ipsis traditores etiam dici qui non erant traditores.
2. Deinde idem Felicianus damnatus ab ipsis multo tempore cum Maximiano communicavit; si innocens erat quando damnatus est, quare posteriore tempore cum scelerato Maximiano communicans multos baptizavit extra communionem ipsorum? Testes sunt ipsi, qui egerunt apud proconsulem, ut idem Felicianus tanquam cum Maximiano de Basilica excluderetur. Parum ergo erat damnasse absentem, damnasse inauditum, damnasse, sicut dicunt, innocentem; insuper et aditus est contra illum proconsul, ut de ecclesia expelleretur. Vel tunc quando illum expellebant de ecclesia, fatentur quia inter damnatos et sceleratos et Maximianistas eum deputaverunt. Quando ergo. ille baptizabat homines, Maximiano communicans, baptismum verum dabat an falsum? Si verum baptismum dabat qui cum Maximiano communicabat, quare accusatur baptismus orbis terrarum? Si autem falsum baptismum dabat, quando communicabat cum Maximiano, quare sic sunt recepti cum illo quos in schismate Maximiani baptizavit, et nemo eos in parte vestra rebaptizavit?