EPISTOLA 68

Scripta a. 402.

Hieronymus, iam Augustini epistola accepta, quae de mendacio officioso agit, sed dubitans etiam num an sit Augustini, negat se responsurum nisi prius certus sit de auctore seque nolle a iuvene provocari (n. 1-2) ficto nomine denique meminit Rufini (n. 3).

 

Domino vere sancto, ac beatissimo papae Augustino, Hieronymus, in Christo salutem

Triste asperumque responsum.

1. In ipso profectionis articulo, sancti filii nostri Asterii hypodiaconi, necessarii mei, Beatitudinis tuae litterae supervenerunt, quibus satisfacis te contra parvitatem meam librum Romam non misisse. Hoc nec ego factum audieram; sed epistolae cuiusdam, quasi ad me scriptae, per fratrem nostrum Sysinnium diaconum huc exemplaria pervenerunt. In qua hortaris me, ut super quodam Apostoli capitulo canam, et imiter Stesichorum, inter vituperationes et laudes Helenae fluctuantem; ut qui detrahendo oculos perdiderat, laudando receperit 1. Ego simpliciter lateor Dignationi tuae, licet stilus et tua mihi viderentur, tamen non temere exemplaribus litterarum credendum putavi; ne forte, me respondente laesus, iuste expostulares, quod probare ante debuissem tuum esse sermonem, et sic rescribere. Accessit ad moram sanctae et venerabilis Paulae longa infirmitas. Dum enim languenti multo tempore assidemus, pene epistolae tuae, vel eius qui sub tuo nomine scripserat, obliti sumus, memores illius versiculi: Musica in luctu, importuna narratio 2. Itaque, si tua est epistola, aperte scribe, vel mitte exemplaria veriora, ut absque ullo rancore stomachi in Scripturarum disputatione versemur, et vel nostrum emendemus errorem, vel alium frustra reprehendisse doceamus.

Non vult provocari.

2. Absit autem a me, ut quidquam de libris Beatitudinis tuae attingere audeam. Sufficit enim mihi probare mea, et aliena non carpere. Caeterum optime novit prudentia tua, unumquemque in suo sensu abundare 3, et puerilis esse iactantiae, quod olim adolescentuli facere consueverant, accusando illustres viros, suo nomini famam quaerere. Nec tam stultus sum, ut diversitate explanationum tuarum me laedi putem; quia nec tu laederis, si nos contraria senserimus. Sed illa est vera inter amicos reprehensio, si nostram peram non videntes, aliorum iuxta Persium, manticam consideremus 4. Superest ut diligas diligentem te, et in Scripturarum campo iuvenis senem non provoces. Nos nostra habuimus tempora, et cucurrimus quantum potuimus. Nunc, te currente, et longa spatia transmeante, nobis debetur otium: simulque (ut cum venia et honore tuo dixerim) ne solus mihi de poetis aliquid proposuisse videaris, memento Daretis et Entelli 5, et vulgaris proverbio, quod bos lassus fortius figat pedem. Tristes haec dictavimus. Utinam mereremur complexus tuos, et collatione mutua vel doceremus aliqua, vel disceremus!

Queritur se contumeliis affici a Rufino.

3. Misit mihi, temeritate solita, maledicta sua Calphurnius cognomento Lanarius, quae ad Africam quoque studio eius didici pervenisse. Ad quae breviter ex parte respondi; et libelli eius vobis misi exemplaria, latius opus, cum opportunum fuerit, primo missurus tempore. In quo illud cavi, ne in quoquam existimationem laederem christianam, sed tantum ut delirantis imperitique mendacium ac vecordiam confutarem. Memento mei, sancte ac venerabilis papa. Vide, quantum te diligam, ut ne provocatus quidem voluerim respondere, nec credam tuum esse quod in altero forte reprehenderem. Frater communis suppliciter te salutat.