Scripta a. 401.
A. expostulat cum Crispino, Calamensi Episcopo, partis Donati, qui Mappalienses metu subactos rebaptizaverat (n. 1-2).
Crispino Augustinus
1. Deum quidem timere debuisti; sed quia in rebaptizandis Mappaliensibus sicut homo timeri voluisti, cur non valeat iussio regalis in provincia, si tantum valuit iussio provincialis in villa? Si personas compares, tu possessor, ille imperator. Si loca compares, tu in fundo, ille in regno. Si causas compares, ille ut divisio resarciatur, tu ut unitas dividatur. Sed nos te de homine non terremus. Nam possemus agere ut decem libras auri secundum imperatoria iussa persolveres. An forte propterea non habes unde reddas quod dare iussi sunt rebaptizatores, duro multum erogas ut emas quos rebaptizes? Sed nos te, ut dixi, de homine non terremus; Christus te potius terreat. Cui volo scire quid respondeas, si tibi dicat: Crispine, carum fuit pretium tuum ad emendum timorem Mappaliensium, et vilis mors mea ad emendum amorem omnium gentium? plus valuit rebaptizandis colonis tuis quod numeratum est de saeculo tuo, quam baptizandis populis meis quod manavit de latere meo? Scio te plura audire posse, si Christo aurem praebeas, et ex ipsa tua possessione admoneri quam impia contra Christum loquamini. Si enim humano iure praesumis firme te possidere quod emisti argento tuo, quanto firmius divino iure possidet Christus quod emit sanguine suo! Et ille quidem inconcusse possidebit totum, de quo dictum est: Dominabitur a mari usque ad mare, et a flumine usque ad terminos orbis terrae 1. Sed certe quomodo confidis non te perditurum quod in Africa videris emisse, qui Christum dicis toto orbe perdito ad solam Africam remansisse?
2. Quid multa? Si voluntate sua Mappalienses in tuam communionem transierunt, ambos nos audiant; ita ut scribantur quae dicemus, et a nobis subscripta eis punice interpretentur, et remoto timore dominationis eligant quod voluerint. Ex iis enim quae dicemus apparebit utrum coacti in falsitate remaneant, an volentes teneant veritatem. Si enim haec non intellegunt, qua temeritate traduxisti non intellegentes? Si autem intellegunt, ambos, ut dixi, audiant, et quod voluerint faciant. Si quae etiam plebes a vobis ad nos transierunt, quas putas a dominis coactas, hoc et ibi fiat; ambos nos audiant, et eligant quod placuerit. Si autem non vis hoc fieri, cui non appareat non vos de veritate praesumere? Sed cavenda est ira Dei, et hic et in futuro saeculo. Adiuro te per Christum, ut ad ista respondeas.