EPISTOLA 65

Scripta ineunte a. 402.

A. Xantippo, Numidiae primati, rationem reddens cur Abundantio, presbytero infami, ecclesiae curam committere noluerit (n. 1-2).

 

Domino beatissimo et venerabiliter suscipiendo patri et consacerdoti seni Xantippo, Augustinus, in Domino salutem

Abundantius presbyter infamis.

1. Officio debito meritis tuis, salutans Dignationem tuam, tuisque me orationibus valde commendans, insinuo prudentiae tuae, Abundantium quemdam in fundo Strabonianensi pertinente ad curam nostram ordinatum fuisse presbyterum. Qui cum non ambularet vias servorum Dei, non bonam famam habere coeperat; qua ego conterritus, non tamen temere aliquid credens, sed plane sollicitior factus, operam dedi, si quo modo possem ad aliqua malae conversationis eius certa indicia pervenire. Ac primo comperi, eum pecuniam cuiusdam rusticani divino apud se commendato intervertisse, ita ut nullam inde posset probabilem reddere rationem. Deinde convictus atque confessus est, die ieiunii Natalis Domini, quo etiam Gippitana Ecclesia sicut caeterae ieiunabant, cum tanquam perrecturus ad Ecclesiam suam valefecisset collegae suo presbytero Gippitano, hora ferme quinta, et cum secum nullum clericum haberet, in eodem fundo restitisse, et apud quamdam malae famae mulierem et prandisse et coenasse, et in eadem domo mansisse. In huius autem hospitio iam quidam clericus noster Hipponensis remotus erat; et hoc quia iste optime noverat, negare non potuit. Nam quae negavit, Deo dimisi, iudicans quae occultare permissus non est. Timui ei committere Ecclesiam, praesertim inter haereticorum circumlatrantium rabiem constitutam. Et cum me rogaret ut ad presbyterum fundi Armemanensis in campo Bullensi, unde ad nos devenerat, causa eius insinuata litteras darem, ne quid de illo atrocius suspicaretur, ut illic vivat, si fieri potest, sine officio presbyterii correctior, misericordia commotus feci. Haec autem me praecipue prudentiae tuae intimare oportebat, ne aliqua tibi fallacia subreperet.

Quid A. consuluerit caveritque in illum.

2. Audivi autem causam eius, cum centum dies essent ad Dominicum Paschae, qui futurus est octavo idus aprilis. Hoc propter concilium insinuare curavi Venerabilitati tuae, quod etiam ipsi non celavi, sed ei fideliter quid institutum esset aperui: ut si intra annum causam suam, si forte sibi aliquid agendum putat, agere neglexerit, deinceps eius vocem nemo audiat. Nos autem, beatissime domine et venerabiliter suscipiende pater, si haec indicia malae conversationis clericorum, maxime cum fama non bona eos coeperit comitari, non putaverimus nisi eo modo vindicanda, quo in concilio constitutum est; incipimus cogi ea quae sciri non possunt, velle discutere, et aut incerta damnare, aut vere incognita praeterire. Ego certe presbyterum, et qui die ieiunii, quo eiusdem loci etiam Ecclesia ieiunabat, valefaciens collegae suo eiusdem loci presbytero, apud famosam mulierem, nullum secum clericum habens, remanere et prandere et coenare ausus est, et in una domo dormire, removendum ab officio presbyterii arbitratus sum, timens ei deinceps Ecclesiam Dei committere. Quod si forte iudicibus ecclesiasticis aliud videtur, quia sex episcopis causam presbiteri terminari concilio statutum est committat illi, qui vult, Ecclesiam suae curae commissam: ego talibus, fateor, quamlibet plebem committere timeo, praesertim quos nulla bona fama defendit, ut hoc eis possit ignosci; ne si quid perniciosius eruperit, languens imputem mihi.