EPISTOLA 64

Scripta paulo post mensem Septembris a. 401.

A. Quintianum ad patientiam hortatur, dum Aurelio episcopo reconciliatum cupit (n. 1-2) agensque de Privatione, quem ille querebatur suae ecclesiae clericum in Augustini monasterium esse (n. 3); gratulatur demum Vigesilitanae plebi quod episcopum degradatum suscipere noluerit (n. 4).

 

Domino dilectissimo fratri et compresbytero Quintiano, Augustinus, in Domino salutem

Patientia ac spes quam necessariae.

1. Nos non dedignamur aspicere corpora minus pulchra, praesertim cum ipsae animae nostrae nondum pulchrae sint, sicut eas futuras speramus, cum ille ineffabiliter pulcher nobis apparuerit, in quem modo non videntes credimus: tunc enim similes ei erimus, quoniam videbimus eum sicuti est 1. Quod et tu de anima tua, si libenter et fraterne me accipis, admonemus ut sentias, nec eamdem pulchram esse praesumas, sed quemadmodum Apostolus praecipit, in spe gaudeas, et quod sequitur facias; sic enim dicit: Spe gaudentes, in tribulatione patientes 2; spe enim salvi facti sumus; sicut rursus idem ipse dicit: Spes autem quae videtur, non est spes: quod enim videt quis, quid sperat? Si autem quod non videmus speramus, per patientiam exspectamus 3. Haec patientia in te non deficiat, et in bona conscientia sustine Dominum, et viriliter age, et confortetur cor tuum, et sustine Dominum 4.

A. dicit se promptum ad amicum iuvandum.

2. Manifestum est quidem quod si ad nos venires, venerabili episcopo Aurelio non communicans, nec apud nos posses communicare; sed ea caritate nos faceremus, qua et illum facere non dubitamus. Nec ideo tamen onerosus nobis esset adventus tuus; quia et te oportet aequo animo facere pro Ecclesiae disciplina, praesertim salva conscientia, quam tu nosti et Deus. Neque enim et ille si causam tuam discutiendam distulit, odio tui fecit, et non necessitatibus suis; quas tu si ita nosses quemadmodum tuam nosti, nec mirareris nec contristareris. Quod etiam de nostris petimus credas, quia similiter eas non potes nosse. Sunt autem maiores nobis, et auctoritate digniores, et loco viciniores episcopi, per quos facilius possitis ad curam vestram pertinentis Ecclesiae causas exsequi. Nec ego tamen tacui apud venerabilem et debita mihi pro eius meritis honorificentia suscipiendum fratrem et collegam meum senem Aurelium, tribulationem vestram et querimoniam litterarum vestrarum; sed per exemplum epistolae tuae, innocentiam tuam ei perferre curavi. Litteras autem tuas vel pridie, vel ante biduum Natalis Domini accepi, quando illum insinuasti ad Ecclesiam Badesilitanam venturum, a qua timetis Dei plebem conturbari atque corrumpi. Quapropter per litteras quidem alloqui plebem vestram non audeo; rescribere autem eis qui mihi scriberent, possem: ultro autem ad plebem scribere, quae dispensationi meae commissa non est, unde possem?

Ecclesiae decreta de clericis ac monachis.

3. Verumtamen quod tibi uni dico, qui mihi scripsisti, per teipsum perveniat ad eos quibus opus est dici. Vos ipsi prius nolite in scandalum mittere Ecclesiam, legendo in populis scripturas quas canon ecclesiasticus non recepit; his enim heretici, et maxime Manichaei, solent imperitas mentes evertere, quos in campo vestro libenter latitare audio. Miror ergo prudentiam tuam, quod me admonueris ut iubeam non recipi eos qui ad nos a vobis ad monasterium veniunt, ut quod statutum est a nobis in concilio permaneret; et tu non memineris in concilio institutum, quae sint Scripturae canonicae quae in populo Dei legi debeant. Recense ergo concilium, et omnia quae ibi legeris commenda memoriae; et ibi etiam invenies, de solis clericis fuisse statutum, non etiam de laicis, ut undecumque venientes non recipiantur in monasterium. Non quia monasterii facta mentio est; sed quia sic institutum est, ut clericum alienum nemo suscipiat. Recenti autem concilio statutum est, ut de aliquo monasterio qui recesserint, vel proiecti fuerint, non fiant alibi clerici aut praepositi monasteriorum. Si ergo de Privatione te aliquid movit, scias eum a nobis nondum esse susceptum in monasterium; sed causam ipsius ad senem Aurelium misi, ut quod de illo statuerit, hoc faciam. Miror enim utrum iam potest lector deputari, qui nonnisi semel scripturas etiam non canonicas legit. Si enim propterea iam ille lector ecclesiasticus, profecto et illa scriptura ecclesiastica est. Si autem illa scriptura ecclesiastica non est, quisquis eam quamvis in ecclesia legerit, ecclesiasticus lector non est. Tamen de isto adolescente, quod memorato antistiti visum fuerit, hoc oportet observem.

Reiciendus episcopus degradatus.

4. Plebs autem Vigesilitana, vobiscum nobis in visceribus Christi carissima 5, si episcopum in plenario Africae concilio degradatum suscipere noluerit, sano capite faciet, et nec cogi potest, nec debet. Et quisquis eam violenter coegerit, ostendet qualis sit; et qualis ante fuerit, quando de se nihil mali credi volebat, faciet intellegi. Nullus enim sic proditur qualem causam habuerit, quam ille qui per saeculares potestates, vel quaslibet violentias, cum perturbatione et querela conatur recipere honorem quem perdidit. Non vult enim volenti Christo servire, sed Christianis nolentibus dominari. Fratres, cauti estote: multum astutus est diabolus; sed Christus Dei Sapientia est 6.