EPISTOLA 63

Scripta paulo post superiorem.

Iterum A. agit de Timotheo clerico, qui, cum iurasset se a Severo non recessurum, subdiaconus ordinatus erat apud Subsanam in Hipponensi dioecesi, quod praeter suam voluntatem factum esse testatur A. (n. 1), Timotheum tamen, quem ad Severum redire voluit, declarat lectoris officio functum fuisse in ecclesiis Hipponensis dioeceseos iam ante quam ipsi iusiurandum praestaret (n. 2) ideoque sibi remittendum (n. 3-4).

 

Domino beatissimo et venerabili, et sincerissima caritate amplectendo fratri et consacerdoti Severo, et qui tecum sunt fratribus, Augustinus, et fratres qui mecum sunt, in Domino salutem

Timothei casu quantopere animo angatur A.

1. Si dicam quae me ipsa causa cogit dicere, ubi erit sollicitudo caritatis? Si autem non dicam, ubi erit libertas amicitiae? Verumtamen fluctuans interim, elegi me purgare potius quam te arguere. Scripsisti te mirari, nos cum dolore nostro tolerare voluisse, quod correctione emendari potuisset: quasi non sint dolenda quae male facta sunt, etiamsi quantum possunt, postea corriguntur; aut non id maxime tolerandum sit, quod cum manifestum sit perperam factum, fieri non possit infectum. Desine itaque mirari, frater sincerissime. Nam ordinatus est apud Subsanam subdiaconus Timotheus, praeter meum consilium et voluntatem; cum quid de illo agendum esset, adhuc inter nostras alternas sententias deliberatio nutaret. Ecce adhuc doleo, quamvis iam ad te redierit; in quo nos tuae voluntati paruisse non poenitet.

Augustini caritas ac prudentia.

2. Audi etiam quid obiurgando, quid monendo, quid orando correxerimus, et antequam hinc esset profectus; ne adhuc propterea videatur tibi nihil a nobis tunc fuisse correctum, quia nondum ad vos ipse redierat. Obiurgando correximus, primo ipsum qui tibi non obtemperavit, ut inconsulto fratre Carcedonio ad tuam Sanctitatem ante proficisceretur, unde origo huius nostrae tribulationis exorta est; deinde presbyterum et Verinum, per quos ut ordinaretur factum esse comperimus. Cum enim omnes obiurgantibus nobis haec omnia non recte facta esse confessi sunt, et ut sibi ignosceretur rogaverunt; nimis superbe ageremus, si non crederemus esse correctos. Neque enim agere poterant ut facta non essent; sed nec nos aliud obiurgando agebamus, nisi ut se male egisse cognoscerent et dolerent. Monendo autem correximus, primo omnes, ut deinceps talia non auderent, ne iram Dei experirentur: deinde praecipue Timotheum, qui sola iuratione se cogi dicebat ad tuam pergere Caritatem; ut si Sanctitas tua, quod fore sperabamus, considerans quae simul locuti fuerimus, propter infirmorum scandalum, pro quibus Christus mortuus est et propter Ecclesiae disciplinam, quam periculose negligunt, quoniam hic iam lector esse coeperat, nolles eum esse tecum; iam liber a vinculo iurationis, aequissimo animo Deo serviret, cui sumus rationem nostrorum actuum reddituri. Ipsum quoque fratrem Carcedonium, quantum potuimus, monendo ad hoc perduxeramus, ut etiam ipse patientissime acciperet quidquid de illo fieri, conservandae ecclesiasticae disciplinae provisio et necessitas cogeret. Orando autem correxeramus nos ipsos, ut et gubernationes et exitus nostrorum consiliorum misericordiae Dei commendaremus, et si quid indignationis nos momorderat, sub illius medicinalem dexteram confugiendo sanaremur. Ecce quam multa, partim obiurgando, partim monendo, partim orando correxeramus.

A. pro bono pacis cedit.

3. Et nunc considerantes vinculum caritatis, ut non possideamur a satana, non enim ignoramus mentes eius 1, quid aliud facere debuimus nisi obtemperare voluntati tuae, qui non putasti quod factum est corrigi potuisse, nisi ipse, in quo tibi iniuriam factam esse conquereris, iuri tuo redderetur? Hoc etiam frater ipse Carcedonius, quamvis non post levem animi perturbationem, de qua peto ut ores pro illo, tamen Christum in te cogitans, aequanimiter fecit. Et cum adhuc ego, utrum apud nos remorante Timotheo, alias ad tuam Germanitatem litteras mitterem, cogitandum putarem; veritus est ipse paternam commotionem tuam; et praecidit deliberationem meam, non solum sinens, sed etiam instans ut tibi Timotheus redderetur.

A. Severo obsequitur ius suum defendens.

4. Ego autem, frater Severe, causam meam iudicio tuo dimitto. Certus sum enim Christum habitare in corde tuo; per quem te obsecro ut ipsum consulas, tuae menti sibi subditae praesidentem, utrum homo, qui in ecclesia meae dispensationi credita iam legere coeperat, et non semel, sed iterum et tertio, apud Subsanam et presbytero Subsanensis Ecclesiae comitatus, et apud Turres, et apud Cizan et apud Verbalis legerat, non fuisse lector possit aut debeat iudicari. Et sicut nos, quod postea nobis invitis factum est, Deo iubente correximus; sic et tu quod prius te nesciente factum est, eodem iubente similiter corrige. Neque enim vereor ne tu parum intellegas quantus aditus aperitur ad dissolvendum ordinem Ecclesiasticae disciplinae, si alterius Ecclesiae clericus cuicumque iuraverit quod ab ipso non sit recessurus, cum secum esse permittat, ideo se facere affirmans, ne auctor sit eius periurii; cum profecto qui hoc non sinet, nec illum apud ipsum remanere permittet, quia de se, non de altero iurare potuit, ipse pacificam regulam sine aliqua reprehensione custodiat.