Scripta paulo ante autumnum a. 402.
Alypius, Augustinus et Samsucius Severo excusantes quae in Timothei clerici negotio gesta sunt (n. 1-2).
Domino beatissimo et venerabiliter carissimo et sincerissimo fratri et consacerdoti Severo, et qui tecum sunt fratribus, Alypius, Augustinus et Samsucius, et qui nobiscum sunt fratres, in Domino salutem
1. Cum Subsanam venissemus, et quae illic nobis absentibus contra nostram voluntatem gesta fuerant, quaereremus; quaedam sicut audieramus, quaedam vero aliter facta, omnia tamen dolenda et toleranda, quantum Dominus adiuvit, partim obiurgando, partim monendo, partim orando correximus. Illud sane quod post tuae Sanctitatis profectionem nos plurimum contristavit, quod inde fratres sine itineris duce dimissi sunt, petimus ignoscas, et timidius quam malitiosius factum scias. Cum enim putarent eos a filio nostro Timotheo propterea mitti, ut in nos maxime Caritatem tuam ad iracundiam provocarent, vellent autem ipsi nostro adventui, quem tecum futurum sperabant, omnia integra reservare, putaverunt non eos profecturos, si ducem itineris non acciperent. Sed tamen peccatum esse, quis dubitet? Hinc etiam factum est ut et Fossori diceretur, iani Timotheum cum ipsis fratribus fuisse profectum; quod utique falsum erat: non tamen a presbytero dictum; et haec omnia fratrem Carcedonium penitus ignorasse, nobis manifestissime declaratum est, quantum ista manifestari solent.
2. Sed quid pluribus immoremur? Memoratus filius noster Timotheus vehementissime perturbatus quod dubietatem tam inopinatam invitissimus senserit, indicavit nobis quod cum ageres cum illo ut apud Subsanam Deo serviret, erupit et iuravit a te omnino non recessurum. Cumque eius voluntatem requireremus, respondit se hac iuratione impediri quominus ibi esset ubi eum esse etiam antea volebamus; cum iam praesertim de suae libertatis manifestatione securus sit. Cumque illi aperuissemus non eum futurum periurii reum, si non per ipsum, sed per te fieret ut propter vitandum scandalum tecum esse non posset; quandoquidem non de tua voluntate, sed de sua iurare potuerit, nec te sibi vicissim aliquid iurasse confessus sit; ad extremum dixit, quod servum Dei, Ecclesiae filium, dicere oportebat, quidquid nobis cum tua Sanctitate de illo fieri placuisset, id se sine dubio secuturum. Proinde petimus, et per caritatem Christi obsecramus prudentiam tuam, ut omnium quae locuti sumus memineris, et rescriptis tuis nos laetifices. Debemus enim nos firmiores (si tamen inter tanta tentationum pericula dicere hoc audendum est), sicut ait Apostolus, infirmorum onera sustinere 1. Frater Timotheus ideo non scripsit Sanctitati tuae, quia omnia quae gesta sunt sanctus frater tuus significavit. Memor nostri, in Domino glorieris, domine beatissime et venerabiliter carissime et sincerissime frater.