EPISTOLA 61

Scripta exeunte a. 401.

A. Theodoro cuidam ut prolata hac epistola fidem faciat clericos ex parte Donati ad catholicam Ecclesiam venientes in suo ipsorum ordine recipiendos esse (n. 1-2).

 

Dilectissimo fratri Theodoro, Augustinus

Error fugiendus, errantes amandi.

1. Cum Benevolentia tua mecum loqueretur, quomodo susciperemus clericos ex parte Donati, si voluerint esse catholici, placuit mihi illud quod tibi respondi, etiam hac ad te data epistola exprimere, ut si quis de hac re te interrogaverit, etiam manu mea prolata, quid de hac re sentiamus vel faciamus, ostendas. Scias ergo nos non in eis detestari nisi dissensionem ipsorum, per quam schismatici vel haeretici facti sunt, quia Ecclesiae catholicae unitatem et veritatem non tenent, in eo quod pacem cum populo Dei non habent, qui toto terrarum orbe diffunditur, et in eo quod in hominibus Baptismum Christi non agnoscunt. Improbamus ergo malum errorem eorum, quem habent; bonum autem nomen Dei quod habent, et sacramentum eius agnoscimus in eis, et veneramur, et amplectimur. Sed propterea dolemus errantes, et eos per caritatem Christi lucrari Deo cupimus, ut sanctum sacramentum quod foris ab Ecclesia habent ad perniciem, in pace Ecclesiae habeant ad salutem. Si ergo tollantur de medio mala hominum, et honorentur in hominibus bona Dei; erit fraterna concordia, et amabilis pax, ut in cordibus hominum vincat persuasionem diaboli, caritas Christi.

Nil prodest caritas extra unitatem.

2. Itaque cum ad nos veniunt ex parte Donati, mala illorum non suscipimus, id est dissensionem et errorem, sed ipsa tolluntur de medio tanquam impedimenta concordiae, et amplectimur fratres nostros stantes cum eis, sicut dicit Apostolus, in unitate spiritus, in vinculo pacis 1, et agnoscentes in eis bona Dei, sive sanctum Baptismum, sive benedictionem Ordinationis, sive continentiae professionem, sive consignationem virginitatis, sive fidem Trinitatis, et si qua alia sunt: quae omnia etiamsi erant, nihil tamen proderant, quando caritas non erat 2. Quis autem vere dicit se habere Christi caritatem,quando eius non amplectitur unitatem? Cum ergo ad Catholicam veniunt, non hic accipiunt quod habebant; sed ut prodesse illis incipiat quod habebant, accipiunt hic quod non habebant. Hic enim accipiunt radicem caritatis in vinculo pacis, et in societate unitatis; ut non ad damnationem, sed ad liberationem illis valeant omnia quae habent sacramenta veritatis. Non enim debent gloriari sarmenta, quia non sunt spinarum ligna, sed vitis 3. Si enim non in radice vixerint,. cum tota specie sua in ignem mittentur. De quibusdam autem ramis fractis dixit Apostolus quia potens est Deus iterum inserere illos 4. Et ideo, dilectissime frater, quoscumque illorum videris forte dubitantes quo ordine suscipiantur a nobis, ostende illis istam quam bene nosti manum meam, et si eam apud se habere voluerint, habeant; quia testem Deum facio super animam meam, sic eos me suscepturum, ut non solum baptismum Christi quem acceperunt, ipsum habeant, sed etiam honorem sanctimonii et continentiae.