EPISTOLA 59

Scripta exeunte a. 402.

A. Victorino, Numidiae primati, concilium convocanti, excusans quare ad illum venturus non sit rogansque ut prius cum Xantippo, Tagosensi episcopo, super iure primatus conciliique convocandi placide componat (n. 1-2).

 

Domino beatissimo et venerabili patri et consacerdoti Victorino, Augustinus, in Domino salutem

Quaestio de primate antea solvenda.

1. Tractoria ad me quinto idus novembris venit, iam finito die, et me valde indispositum invenit, ut occurrere omnino non possem. Verumtamen sive imperitiam meam moverit, sive iuste motus sim, tuae Sanctitatis et Gravitatis est arbitrari. Legi in eadem tractoria etiam ad Mauritanias esse scriptum, quas provincias scimus suos habere primates. Quod si et ex eis ad Numidiam convocandum esset concilium, oportuit utique ut aliquorum Maurorum episcoporum, qui illic priores sunt, nomina in tractoria ponerentur; quod in ista tractoria non reperiens, multum miratus sum. Deinde ad ipsos Numidas ita perturbato et neglecto ordine scriptum, ut nomen meum tertio loco invenerim, qui novi quam post multos episcopos factus sim. Quae res et aliis iniuriosa est satis, et mihi invidiosa. Praeterea venerabilis frater et collega noster, Xantippus Tagosensis, dicit quod cum primatus ipse contingat, et erga plurimos sic habetur, et tales mittit epistolas. Qui etiam error si facile inter vestram Sanctitatem cognosci et corrigi potest, non debuit tamen in tractoria quam misit Venerabilitas tua, nomen eius praetermitti. Quod si in mediis locis conscriberetur, et non in primo poneretur, multum mirarer; quanto magis mirandum est quod nulla tibi eius admemoratio facta est, qui maxime ad concilium venire debuit, ut de ipso primatus ordine, coram omnium Numidarum episcopis Ecclesiarum primatus ageretur?

Cur A. ad concilium non sit venturus.

2. His de causis etiam venire dubitarem, ne forte falsa esset tractoria, qua tanta perversitas appareret; quanquam et angustia temporis et aliae graves necessitates me multipliciter impedirent. Unde peto Beatitudinem tuam ut mihi ignoscas, et primo instare digneris, ut inter tuam Sactimoniam et senem Xantippum concorditer constet, quis vestrum debeat convocare concilium: aut certe, quod salubrius arbitror, sine cuiusquam praeiudicio ambo convocate collegas nostros, eos maxime qui vobis episcopatus aetate vicini sunt, qui facile quis vestrum verum dicat agnoscant, ut inter vos paucos eadem prae caeteris quaestio dirimatur, et errore sublato minores a caeteris convocentur, qui nec possunt nec debent, nisi vobis in hac re tanquam prioribus credere, et nunc ignorant cui vestrum potissimum credant. Hanc epistolam signatam misi annulo qui exprimit faciem hominis attendentis in latus.