EPISTOLA 58

Scripta forte a. 401.

A. Pammachio, cl. viro senatori, peramanter gratulatur quod suos Numidiae colonos Donatistas suis adhortationibus ad catholicam Ecclesiam adduxerit (n. 1-2) simul orans ut hanc epistolam amicis legendam praebeat (n. 3).

 

Domino eximio et merito suscipiendo atque in Christi visceribus dilectissimo filio Pammachio, Augustinus, in Domino salutem

Laudatur studium catholicae unitatis tuendae.

1. Bona opera tua Christi gratia germinantia, te nobis in membris eius honorandum, et plane notissimum dilectissimumque fecerunt. Neque enim si quotidie faciem tuam viderem, notior mihi esses, quam cum interiorem tuum pacis decore pulchrum ac veritatis luce radiantem, in unius tui facti candore conspexi, conspexi et agnovi, agnovi et amavi. Huic nunc loquor, huic scribo, dilecto amico meo, qui mihi corpore absenti absens innotuit. Verumtamen iam simul, eramus, et coniuncti sub uno capite vivebamus, in cuius caritate nisi radicatus esses, non tibi tam dilecta catholica unitas foret, nec colonos tuos Afros, eo terrarum unde Donatistarum furor exortus est, hoc est in media consulari Numidia constitutos, tali admoneres alloquio, tanto fervore spiritus animares, ut devotione promptissima ad sequendum eligerent, quod te talem ac tantum virum non nisi agnita veritate sequi cogitarent, et tam longe a te locorum intervallis remoti, irent sub idem caput, atque in eius membris in aeternum tecum deputarentur, cuius praecepto tibi temporaliter serviunt 1.

A. Pammachio gratulatur.

2. In hoc ergo tuo facto te cognitum amplectens, exsultavi ut gratularer tibi in Christo Iesu Domino nostro, tibique has gratulatorias litteras mitterem qualecumque specimen cordis et amoris erga te mei; neque enim amplius potui. Sed quaeso ne tu hactenus quidquid te diligo metiaris: perlectam transi hanc epistolam transitu invisibili qui intus fit, et perge cogitando in pectus meum, et cerne quid illic de te agatur. Patebit enim oculo caritatis cubiculum caritatis, quod claudimus adversus nugas tumultuosas saeculi, cum illic Deum adoramus; et videbis ibi delicias laetitiae meae de tam bono opere tuo, quas nec lingua effari, nec stilo exprimere valeo, calentes atque flagrantes in sacrificio laudis eius, quo inspirante hocvoluisti, et quo adiuvante potuisti. Gratias Deo super inenarrabili dono eius 2.

Catholicis senatoribus legatur epistola.

3. O quam multorum tecum pariter senatorum, pariterque sanctae Ecclesiae filiorum, tale opus desideramus in Africa, de quali tuo laetamur! Sed illos periculosum est exhortari, tibi securum est congratulari. Illi enim forte non facient, et tanquam nos in animo eorum vicerint inimici Ecclesiae, decipiendis insidiabuntur infirmis. Tu vero iam fecisti, unde inimici Ecclesiae liberatis confundantur infirmis. Proinde sufficere visum est, ut ipse quibus christiano iure potueris, amica fiducia istam epistolam legas. Sic enim ex tuo facto fieri posse in Africa credent, quod forte dum putant fieri non posse, pigrescunt. Insidias autem quas ipsi haeretici distorto corde moliuntur, quoniam risi eos arbitratos valere aliquid in possessione Christi, animo tuo, nec scribere volui. Audies tamen haec a fratribus meis, quos plurimum commendo Eximietati tuae, ne in tam magna tamque inopinata salute hominum, de quibus per te Catholica mater exsultat, aspernere etiam superflua metuentes.