EPISTOLA 57

Scripta paulo post superiorem.

A. libro quodam suo, in eam rem conscripto, Celeri ostenderat Donatistas mera levitate se ab Ecclesia catholica segregasse. Eidem, si eo codice satisfactum non sit, promittit adhuc scripta de eadem re (n. 1); ac denique nuntiat conferre se cupere cum amico quodam Donati partis, Celeri subdito (n. 2).

 

Domino dilectissimo meritoque honorabili ac suscipiendo filio Celeri, Augustinus, in Domino salutem

Donatistas speciosa causa ab Ecclesia discessisse.

1. Nullam fuisse iustam causam, cur ab orbe terrarum, quo Ecclesia catholica secundum prophetica et evangelica promissa diffunditur, se pars Donati dirimeret, credo quod magis quoque considerans prudentia tua facillime intellegit. De qua re, si diligentior disputatio necessaria est, memini me ad legendum dedisse benevolentiae tuae codicem, cum id te petisse carissimus mihi, tuus filius, meus Caecilius intimasset; qui codex non paucis diebus apud te fuit. Quem si rei huius cognoscendae studio, vel inter occupationes tuas legere sive voluisti sive potuisti, non dubito comperisse prudentiam tuam nihil eos habere quod probabiliter contradicant. Et si quid te forte adhuc movet, quantum Deus donat ac sinit, forte poterimus respondere interroganti, aut ad legendum itidem aliquid dare, domine dilectissime meritoque honorabilis ac suscipiende fili.

Constantiam a pertinacia discrepare.

2. Quapropter peto unitatem catholicam regioni Hipponensi diligentius commendes hominibus tuis, maxime Paterno et Maurusio. Vigilantiam cordis tui novi, nec opus est, arbitror, plura scribere; cum si volueris, facillime possis, et quid alii curent et caveant in possessionibus tuis, et in re tua quid agatur addiscere. In re tua esse, mihi valde affirmatum est, amicum, cum quo cupio concordare; peto faveas ad hanc rem, ut et inter homines magnam laudem, et apud Deum habeas magnam mercedem: iam enim mihi per quemdam Carum utriusque nostrum medium mandaverat, se nescio quos violentos suos timere ne faceret, quos in re tua et te favente timere non poterit; nec ipse in eo debes diligere non constantiam, sed plane pertinaciam. Turpe est enim mutare sententiam, sed veram et rectam; nam stultam et noxiam, et laudabile et salubre est. Sicut autem constantia non sinit hominem depravari, sic pertinacia non sinit corrigi: proinde sicut illa laudanda, sic ista est emendanda. Presbyter quem misi, reliqua tuae prudentiae planius intimabit. Incolumem felicemque te Dei misericordia tueatur, domine dilectissime meritoque honorabilis ac suscipiende fili.