EPISTOLA 56

Scripta circa eodem tempore.

A. ad Celerem, divitem apud Hipponem Regium possessorem, iubens eum litterarum sacrarum studio incumbere (n. 1), ut discat hanc vitam cum aeterna comparatam fumum esse sectaque Donatistarum se abdicet (n. 2).

 

Domino eximio meritoque honorabili et dilectissimo filio Celeri, Augustinus

Divina humanaque cognoscere quam necesse sit.

1. Promissi mei et tuae voluntatis immemor non sum. Sed quoniam visitandarum ecclesiarum ad meam pertinentium curam necessitate profectus sum, nec per me ipse debitum continuo reddere potui: nec tibi tamen diutius debere volui, quod posset et me habente redhiberi. Proinde carissimo filio presbytero Optato delegavi, ut eis horis quas tibi opportuniores videris, tecum legat ea quae pollicitus sum: cum totum fieri posse persenserit, hoc etiam Eximietas tua quam grate acceperit, tam impigre atque acriter facere suadebit. Quantum autem te diligam, salubribusque studiis in rerum divinarum atque humanarum cognitione oblectari atque exerceri velim, credo quod optime intellegas.

A Donatiana secta abhorrendum.

2. Caritatem officii mei si non aspernaris, spero in ipsa fide christiana, et in moribus iam ita constitutae personae tuae congruis, tales te provectus habiturum, ut huius fumi vel vaporis temporalis, quae vita humana dicitur, ultimum diem, quem nulli mortalium evitare conceditur, vel avidus vel securus vel certe non desperate sollicitus, non in vanitate erroris, sed in soliditate veritatis exspectes. Quam certum est enim tibi vivere te, tam sit certum doctrina salutari istam vitam quae in deliciis temporalibus agitur, in comparatione vitali aeternae quae nobis per Christum atque in Christo promittitur, non vitam sed mortem esse deputandam. Nullo modo autem dubitaverim de indole tua, quod ista consuetudine Donatistarum facillime te extrahes, si religiosissime ipsam christianam puritatem non parvipenderis. Quam inconcussis enim documentorum firmamentis error ille convincatur, non magnum est etiam tardis ingenio, si tantum patienter atque intente audierint, pervidere. Sed ad sectandam insolitam rectitudinem, usitatae et quasi familiaris perversitatis vinculum abrumpere, maiorum virium est. Et nequaquam desperandum adiuvante atque exhortante ipso Domino Deo nostro, de generosa libertate, atque plane virili pectore tuo. Incolumem te Domini Dei nostri misericordia tueatur, domine eximie meritoque honorabilis et dilectissime fili.