Scripta circa a. 400.
A. Ianuario respondet docens quid agendum sit in iis in quibus regionum aut ecclesiarum consuetudines variant et in quibus consentiunt (n. 1-3), puta de sacramentis, de festis diebus, ieiunio et Eucharistia, missa vespertina (n. 4-10).
Dilectissimo filio Ianuario, Augustinus, in Domino salutem
1. 1. Ad ea quae me interrogasti, mallem prius nosse quid interrogatus ipse responderes; ita enim vel approbando vel emendando responsiones tuas multo brevius possem respondere, et te facillime aut confirmare, aut corrigere. Hoc quidem, ut dixi, mallem. Sed tamen ut nunc responderem, malui longiorem facere sermonem, quam dilationem. Primo itaque tenere te volo, quod est huius disputationis caput, Dominum nostrum Iesum Christum, sicut ipse in Evangelio loquitur, leni iugo suo nos subdidisse et sarcinae levi 1: unde Sacramentis numero paucissimis, observatione facillimis, significatione praestantissimis, societatem novi populi colligavit, sicuti est Baptismus Trinitatis nomine consecratus, communicatio corporis et sanguinis ipsius, et si quid aliud in Scripturis canonicis commendatur, exceptis iis quae servitutem populi veteris pro congruentia cordis illorum et prophetici temporis onerabant, quae et in quinque libris Moysi leguntur. Illa autem quae non scripta, sed tradita custodimus, quae quidem toto terrarum orbe servantur, datur intellegi vel ab ipsis Apostolis, vel plenariis conciliis, quorum est in Ecclesia saluberrima auctoritas, commendata atque statuta retineri, sicuti quod Domini passio et resurrectio et ascensio in coelum, et adventus de coelo Spiritus Sancti, anniversaria solemnitate celebrantur, et si quid aliud tale occurrit quod servatur ab universa, quacumque se diffundit, Ecclesia.
2. 2. Alia vero quae per loca terrarum regionesque variantur, sicuti est quod alii ieiunant sabbato, alii non; alii quotidie communicant corpori et sanguini Domini, alii certis diebus accipiunt; alibi nullus dies praetermittitur, quo non offeratur, alibi sabbato tantum et dominico, alibi tantum dominico: et si quid aliud huiusmodi animadverti potest, totum hoc genus rerum liberas habet observationes; nec disciplina ulla est in his melior gravi prudentique christiano, quam ut eo modo agat quo agere viderit Ecclesiam ad quam forte devenerit. Quod enim neque contra fidem, neque contra bonos mores esse convincitur, indifferenter est habendum, et propter eorum inter quos vivitur societatem servandum est.
2. 3. Credo te aliquando ex me audisse, sed tamen etiam nunc commemoro. Mater mea Mediolanum me consecuta, invenit Ecclesiam sabbato non ieiunantem; coeperat perturbari et fluctuari quid ageret: tunc ego talia non curabam, sed propter ipsam consului de hac re beatissimae memoriae virum Ambrosium; respondit mihi nihil se docere me posse, nisi quod ipse faceret, quia si melius nosset, id potius observaret. Cumque ego putassem, nulla reddita ratione, auctoritate sola sua nos voluisse admonere ne sabbato ieiunaremus, subsecutus est, et ait mihi: Cum Romam venio, ieiuno sabbato; cum hic sum, non ieiuno. Sic etiam tu, ad quam forte Ecclesiam veneris, eius morem serva, si cuiquam non vis esse scandalo, nec quemquam tibi. Hoc cum matri renuntiassem, libenter amplexa est. Ego vero de hac sententia etiam atque etiam cogitans, ita semper habui, tanquam eam coelesti oraculo acceperim. Sensi enim saepe dolens et gemens multas infirmorum perturbationes fieri, per quorumdam fratrum contentiosam obstinationem, vel superstitiosam timiditatem, qui in rebus huiusmodi, quae neque Scripturae sanctae auctoritate, neque universalis Ecclesiae traditione, neque vitae corrigendae utilitate, ad certum possunt terminum pervenire (tantum quia subest qualiscumque ratiocinatio cogitantis, aut quia in sua patria sic ipse consuevit, aut quia alibi vidit et peregrinatione sua quo remotiorem a suis, eo doctiorem se factum putans); tam litigiosas excitant quaestiones, ut nisi quod ipsi faciunt, nihil rectum existiment.
3. 4. Dixerit aliquis non quotidie accipiendam Eucharistiam: quaesieris quare. Quoniam, inquit, eligendi sunt dies quibus purius homo continentiusque vivit, quo ad tantum Sacramentum dignus accedat: Qui enim manducaverit indigne, iudicium sibi manducat et bibit 2. Alius contra: Imo, inquit, si tanta est plaga peccati atque impetus morbi, ut medicamenta talia differenda sint, auctoritate antistitis debet quisque ab altario removeri ad agendam poenitentiam, et eadem auctoritate reconciliari. Hoc est enim indigne accipere, si eo tempore accipiat quo debet agere poenitentiam; non ut arbitrio suo, cum libet, vel auferat se communioni vel reddat. Caeterum peccata si tanta non sunt, ut excommunicandus quisque iudicetur, non se debet a quotidiana medicina Dominici corporis separare. Rectius inter eos fortasse quispiam dirimit litem, qui monet ut praecipue in Christi pace permaneant: faciat autem unusquisque quod secundum fidem suam pie credit esse faciendum. Neuter enim eorum exhonorat corpus et sanguinem Domini, sed saluberrimum Sacramentum certatim honorare contendunt. Neque enim litigaverunt inter se, aut quisquam eorum se alteri praeposuit, Zachaeus et ille Centurio, cum alter eorum gaudens in domum suam susceperit Dominum 3, alter dixerit: Non sum dignus ut intres sub tectum meum 4: ambo Salvatorem honorificantes diverso et quasi contrario modo; ambo peccatis miseri, ambo misericordiam consecuti. Valet etiam ad hanc similitudinem quod in primo populo unicuique manna secundum propriam voluntatem in ore sapiebat 5, sic uniuscuiusque in corde christiani Sacramentum illud, quo subiugatus est mundus. Nam et ille honorando non audet quotidie sumere, et ille honorando non audet ullo die praetermittere. Contemptum solum non vult cibus iste, sicut nec manna fastidium. Inde enim et Apostolus indigne dicit acceptum ab eis, qui hoc non discernebant a caeteris cibis veneratione singulariter debita: continuo quippe cum dixisset: Iudicium sibi manducat et bibit, addidit ut diceret: non diiudicans corpus Domini 6; quod satis toto ipso loco in Epistola ad Corinthios prima, si diligenter attendatur, apparet.
4. 5. Sit aliquis peregrinus in eo forte loco, ubi perseverantes in observatione Quadragesimae, nec quinta sabbati lavant, relaxantve ieiunium: Non, inquit, hodie ieiunabo. Quaeritur causa: Quia non fit, inquit, in patria mea. Quid aliud ille, nisi consuetudinem suam consuetudini alterius praeponere conatur? Non enim mihi de Libro Dei hoc recitaturus est, aut universae quacumque dilatatur Ecclesiae plena voce certabit, aut ostendet illum contra fidem facere, se autem secundum fidem, moresque hinc optimos aut illum violare, aut se custodire convincet. Violant sane quietem et pacem suam de superflua quaestione rixando. Mallem tamen in rebus huiusmodi, ut et ille in huius, et hic in illius patria, ab eo quod caeteri faciunt non abhorreret. Si vero etiam in aliena patria cum peregrinaretur, ubi maior et frequentior et ferventior est populus Dei, vidit, verbi gratia, bis offerri quinta sabbati hebdomadae ultimae Quadragesimae, et mane et ad vesperam, veniensque in patriam suam, ubi in fine diei mos est offerri, male atque illicite fieri contendat, quoniam alibi aliter ipse viderit, puerilis est iste sensus, cavendus in nobis, tolerandus et corrigendus in nostris.
5. 6. Prima ergo inquisitio tua, quam in commonitorio posuisti, ex quo trium istorum generum sit, attende. Quaeris enim his verbis: "Quid per quintam feriam ultimae hebdomadis Quadragesimae fieri debeat? an offerendum sit mane, et rursus post coenam, propter illud quod dictum est, Similiter postquam coenatum est 7? an ieiunandum, et post coenam tantummodo offerendum? an etiam ieiunandum, et post oblationem, sicut facere solemus, coenandum?". Ad haec itaque ita respondeo, ut quid horum sit faciendum, si divinae Scripturae praescribit auctoritas, non sit dubitandum quin ita facere debeamus ut legimus, ut iam non quomodo faciendum, sed quomodo Sacramentum intellegendum sit, disputemus. Similiter etiam si quid horum tota per orbem frequentat Ecclesia: nam et hinc quin ita faciendum sit, disputare insolentissimae insaniae est. Sed neque hoc, neque illud inest in eo quod tu quaeris. Restat igitur ut de illo tertio genere sit, quod per loca regionesque variatur. Faciat ergo quisque quod in ea Ecclesia in quam venit, invenerit. Non enim quidquam eorum contra fidem fit, aut contra mores, hinc vel inde meliores. His enim causis, id est aut propter fidem, aut propter mores, vel emendari oportet quod perperam flebat, vel institui quod non fiebat. Ipsa quippe mutatio consuetudinis, etiam quae adiuvat utilitate, novitate perturbat. Quapropter quae utilis non est, perturbatione infructuosa consequenter noxia est.
5. 7. Nec ideo putari debet institutum esse multis locis, ut illo die post refectionem offeratur, quia scriptum est: Identidem et calicem post coenam dicens, etc. Ipsam enim potuit appellare coenam, qua iam corpus acceperant, ut deinde calicem acciperent. Apostolus namque alibi dicit: Convenientibus ergo vobis in unum, non est dominicam coenam manducare 8, hanc ipsam acceptionem Eucharistiae dominicam coenam vocans. [6.] Illud magis movere potuit homines, utrum iam refecti die illa vel offerrent vel sumerent Eucharistiam quod in Evangelio dicitur: Cum autem illi manducarent, accepit Iesus panem et benedixit 9; cum etiam superius dixisset: Cum sero autem factum esset, recumbebat cum duodecim, et manducantibus eis dixit: Quoniam unus ex vobis tradet me 10. Postea enim tradidit Sacramentum. Et liquido apparet, quando primum acceperunt discipuli corpus et sanguinem Domini, non eos accepisse ieiunos.
6. 8. Numquid tamen propterea calumniandum est universae Ecclesiae quod a ieiunis semper accipitur? Ex hoc enim placuit Spiritui Sancto, ut in honorem tanti Sacramenti in os Christiani prius Dominicum corpus intraret, quam caeteri cibi: nam ideo per universum orbem mos iste servatur. Neque enim quia post cibos dedit Dominus, propterea pransi aut coenati fratres ad illud Sacramentum accipiendum convenire debent, aut sicut faciebant quos Apostolus arguit et emendat, mensis suis ista miscere. Namque Salvator quo vehementius commendaret mysterii illius altitudinem, ultimum hoc voluit infigere cordibus et memoriae discipulorum, a quibus ad passionem digressurus erat. Et ideo non praecepit quo deinceps ordine sumeretur, ut Apostolis, per quos Ecclesias dispositurus erat, servaret hunc locum. Nam si hoc ille monuisset ut post cibos alios semper acciperetur, credo quod eum morem nemo variasset. Cum vero ait Apostolus de hoc Sacramento loquens: Propter quod, fratres, cum convenitis ad manducandum, invicem exspectate. Si quis esurit, domi manducet, ut non ad iudicium conveniatis; statim subtexuit: Caetera autem cum venero, ordinabo 11. Unde intellegi datur (quia multum erat, ut in Epistola totum illis agendi ordinem insinuaret, quem universa per orbem servat Ecclesia) ab ipso ordinatum esse quod nulla morum diversitate variatur.
7. 9. Sed nonnullos probabilis quaedam ratio delectavit, ut uno certo die per annum, quo ipsam coenam Dominus dedit, tanquam ad insigniorem commemorationem post cibos offerri et accipi liceat corpus et sanguinem Domini. Honestius autem arbitror ea hora fieri, ut qui etiam ieiunaverit, post refectionem quae hora nona fit, ad oblationem possit occurrere. Quapropter neminem cogimus ante dominicam illam coenam prandere, sed nulli etiam contradicere audemus. Hoc tamen non arbitror institutum, nisi quia plures et prope omnes in plerisque locis eo die lavare consueverunt. Et quia nonnulli etiam ieiunium custodiunt, mane offertur propter prandentes, quia ieiunia simul et lavacra tolerare non possunt; ad vesperam vero propter ieiunantes.
7. 10. Si autem quaeris, cur etiam lavandi mos ortus sit: nihil mihi de hac re cogitanti probabilius occurrit, nisi quia baptizandorum corpora per observationem Quadragesimae sordidata, cum offensione sensus ad fontem venirent, nisi aliqua die lavarentur. Istum autem diem potius ad hoc electum, quo coena dominica anniversarie celebratur. Et quia concessum est hoc Baptismum accepturis, multi cum his lavare voluerunt, ieiuniumque relaxare. His ut potui disputatis, moneo, ut ea quae praelocutus sum serves quantum potes, ut decet Ecclesiae prudentem ac pacificum filium. Alia quae interrogasti, si Dominus voluerit, alio tempore expediam.