EPISTOLA 52

Scripta forte in eodem tempore (399-400).

A. hortatur Severinum, consanguineum donatistam, ut scelestum deserat schisrna, querens se copulatos non esse in uno Christi corpore, quod est Ecclesia (n. 1), multaque explorans de catholica unitate ac de Christi hereditate (n. 2-4).

 

Domino multum desiderabili et valde carissimo fratri Severino, Augustinus

Perfecte fratres nulli nisi in Christi corpore.

1. Litteras Fraternitatis tuae etsi valde sero, etsi praeter quod speraveram, tamen laetus accepi, maximeque ampliori gaudio perfusus sum, cum cognovissem hominem vestrum hac ipsa sola causa venisse Hipponem, ut ad me litteras tuae Fraternitatis afferret. Cogitavi enim non sine causa hoc exortum esse in animo tuo ut recoleres consanguinitatem nostram; nisi quia fortasse perspicis, sicut novi non leve pondus prudentiae tuae, quam sit dolendum, ut qui secundum carnem fratres sumus, in Christi corpore non una societate vivamus, praesertim quia facile tibi est attendere et videre civitatem super montem constitutam, de qua Dominus ait in Evangelio quod abscondi non possit 1. Ipsa est enim Ecclesia catholica; unde graece appellatur, quod per totum orbem terrarum diffunditur. Hanc ignorare nulli licet; ideo secundum verbum Domini nostri Iesu Christi, abscondi non potest.

In Christi vite ramus aridus Donatismus.

2. Pars autem Donati in solis Afris calumniatur orbi terrarum, et non considerat ea sterilitate, qua fructus pacis et caritatis noluit afferre, ab illa radice Orientalium Ecclesiarum se esse praecisam, unde Evangelium in Africam venit: unde terra si eis afferatur, adoranti fidelis autem si inde veniat, exsufflant etiam et rebaptizant. Hoc enim etiam praedixit Filius Dei, qui veritas est 2, se esse vitem, suos autem filios esse sarmenta, et Patrem suum agricolam: Sarmentum, inquit, quod in me non dat fructum, Pater meus tollet illud, sarmentum autem quod in me dat fructum, purgat illud, ut maiorem fructum afferat 3. Non ergo mirum est, si de illa vite quae crevit et omnes terras implevit 4, praecisi sunt illi qui fructum caritatis afferre noluerunt.

Omnes Ecclesias excepta Donatiana cum apostolicis communicare.

3. Qui si vera crimina obiecissent collegis suis, maiores eorum quando schisma fecerunt, ipsi obtinuissent causam suam apud Ecclesiam transmarinam, unde ad istas partes christianae fidei manavit auctoritas, ut illi essent foris quibus eadem crimina obiiciebant. Nunc autem cum illi inveniuntur intus communicare Ecclesiis apostolicis, quarum nomina in Libris sanctis habent et recitant, isti autem foris positi et ab illa communione separati sunt, quis non intellegat eos habuisse causam bonam, qui eam apud medios iudices obtinere potuerunt? Aut si causam bonam habebant, et eam transmarinis Ecclesiis probare non potuerunt, quid illos laesit orbis terrarum, ubi episcopi collegas suos, qui apud eos obiectis criminibus convicti non erant, temere damnare non possent? Itaque innocentes rebaptizantur, et Christus in innocentibus exsufflatur. Si autem iidem Donatistae Afrorum collegarum suorum vera crimina noverant, et neglexerunt ea demonstrare et probare transmarinis Ecclesiis, ipsi se ab unitate Christi sceleratissimo schismate praeciderunt, non habent quod excusent, et vos nostis; maxime quia tam multi scelerati apud eos emerserunt, et toleraverunt illos per tot annos, ne partem Donati conscinderent, et non dubitaverunt illo tempore falsas suspiciones suas obiicientes, pacem Christi unitatemque disrumpere, et vos videtis.

Sanguinis vinculum nihil prodesse ad aeternam salutem.

4. Sed nescio quae carnalis consuetudo, frater Severine, ibi vos tenet; et olim doleo, olim gemo, maxime prudentiam tuam cogitans, et olim te videre desidero, ut de hac re tecum loquerer. Quid enim prodest vel salus vel consanguinitas temporalis, si aeternam Christi haereditatem salutemque perpetuam in nostra cognatione contemnimus? Haec me interim scripsisse suffecerit, quae duris cordibus valde pauca sunt et prope nulla; animo autem tuo quem bene novi, valde multa sunt et valde magna. Non enim mea sunt, qui nihil sum, nisi quod exspecto misericordiam Dei; sed ipsius Dei omnipotentis, quem quisquis in hoc saeculo comtempserit patrem, inveniet in futuro iudicem.