EPISTOLA 51

Scripta inter a. 399 et a. 400.

A. Crispinum, Donatianae partis episcopum apud Calamam (de quo cf. Ep. 105, 4; Contra Cresc. 3, 46 ss. et apud POSSIDIUM, Vita August. 12) urget, propositis de schismate aliquot argumentis, ad ea, si possit, respondere per litteras (n. 1). Donatistarum inconstantem agendi rationem ostendens falsosque contra Catholicos questus (n. 2-5).

 

[Crispino Augustinus] deest in Mss

A. Crispinum urget ad schisma componendum.

1. Quia humilitatem nostram vestri reprehendunt, ideo sic epistolam praenotavi; quod in tuam contumeliam fecisse videar, si non ita mihi abs te ut rescribatur exspecto. De Carthaginensi promissione tua vel nostra instantia, quid multa commemorem? Quomodolibet ea gesserimus, transierint, ne quod restat impediant. Nunc excusatio, nisi fallor, nulla est adiuvante Domino; ambo in Numidia sumus, et nobis loco terrarum invicem propinquamus. Rumor ad me detulit, adhuc te velle mecum disputando experiri de quaestione, quae nostram dirimit communionem. Vide quam breviter omnes auferantur ambages, ad hanc epistolam responde, si placet, et fortasse sufficiet, non solum nobis, sed et eis qui nos audire desiderant; aut si non sufficiet scripta atque rescripta, donec sufficiant, repetentur. Quid enim nobis commodius poterit exhibere urbium, quas incolimus, tanta vicinitas? Ego enim statui nihil de hac re agere vobiscum, nisi per litteras, vel ne cui nostrum de memoria quod dicitur elabatur, vel ne fraudentur talium studiosi, qui forte interesse non possunt. Soletis de praeteritis rebus gestis, quae vultis, falsa iactare, forte non mentiendi studio, sed errore. Proinde, si placet, de praesentibus illa metiamur. Procul dubio te non fugit prioris populi temporibus et idololatriae sacrilegium fuisse commissum 1, et a rege contemptore librum propheticum incensum 2; quo utroque crimine schismatis malum non puniretur atrocius, nisi gravius penderetur. Profecto enim recordaris quemadmodum schismatis auctores vivos dehiscens terra sorbuerit, et eos qui consenserant, coelo irruens ignis absumpserit 3. Sic nec fabricatum et adoratum idolum, nec sacer Liber exustus meruit vindicari.

Cur suis schismaticis Donatistae communionem reddiderint.

2. Cur ergo, qui soletis nobis obiicere, non solum in nostris non probata, sed potius in vestris probata crimina eorum qui formidine persecutionis impulsi dominicos libros concremandos ignibus tradiderunt, vos eos quos pro scelere schismatis, plenarii concilii vestri veridico, sicut ibi scriptum est, ore damnastis, in eodem ipso episcopatu recepistis in quo damnastis; Felicianum dico Mustitanum, et Praetextatum Assuritanum? Neque enim, sicut ignorantibus dicitis, ex eo numero fuerunt isti, quibus vestrum concilium diem prorogaverat et praefixerat, intra quem nisi ad vestram communionem remeavissent, eadem sententia tenerentur; sed de illo numero isti fuerunt, quos eo die sine dilatione damnastis, quo illis dilationem dedistis. Probabo, si negaveris: concilium vestrum loquitur; proconsularia Gesta habemus in manibus, quibus id non semel allegastis. Aliam ergo defensionem para, si potes, ne dum negas quod convincam, moras faciamus. Felicianus igitur et Praetextatus si innocentes erant, quare sic damnati sunt? Si scelerati, quare sic recepti sunt? Si probaveris innocentes, cur non credamus a multo paucioribus maioribus vestris falso crimine traditionis innocentes potuisse damnari, si a trecentis decem successoribus eorum, ubi etiam pro magno scriptum est, plenarii concilii ore veridico, in falso crimine schismatis innocentes damnari potuerunt? Si autem probaveris recte fuisse damnatos, quae restat defensio cur in eodem episcopatu recepti sint, nisi ut exaggerans utilitatem salubritatemque pacis, ostendas etiam ista pro unitatis vinculo toleranda? Quod utinam non oris, sed cordis viribus ageres! profecto perspiceres quam nullis calumniis per orbem terrarum esset violanda pax Christi, si licet in Africa etiam in sacrilego schismate damnatos, in eodem ipso episcopatu recipi pro pace Donati.

Donatistae calumniantur se a Catholicis persecutionem pati.

3. Item soletis nobis obiicere quod vos per potestates terrenas persequamur. Qua in re non disputo, vel quid vos pro immanitate tanti sacrilegii mereamini, vel quantum nos christiana temperet mansuetudo; illud dico: si hoc crimen est, cur eosdem Maximianistas per iudices ab eis imperatoribus missos, quos per Evangelium genuit nostra communio, graviter insectati, de basilicis, quas tenebant, in quibus eos invenit ipsa conscissio, et controversiarum strepitu et iussionum potentatu et auxiliorum impetu perturbastis? In qua conflictatione quae passi sint per loca singula, recentia rerum vestigia contestantur; quae iussa sint chartae indicant, quae facta sint terrae clamant, in quibus etiam Optati illius tribuni vestri sancta memoria praedicatur.

Donatistarum calumniae de Catholicorum baptismo.

4. Item dicere soletis quod nos Christi baptismum non habeamus, et praeter vestram communionem nusquam sit. Possem hinc uberius aliquanto disserere. Sed contra vos iam nihil opus est, qui cum Feliciano et Praetextato etiam Maximianistarum baptismum recepistis. Quotquot enim baptizaverunt quando Meximiano communicabant, cum etiam ipsos nominatim, id est Felicianum et Praetextatum de basilicis eorum, sicut gesta testantur, diuturno conflictu iudiciorum expellere conaremini; quotquot ergo eo tempore baptizaverunt, nunc secum et vobiscum habent, non solum per aegritudinum pericula, sed etiam per solemnitates Paschales in tot ecclesiis ad suas civitates pertinentibus, et in ipsis tam magnis civitatibus foris in scelere schismatis baptizatos, quorum nulli Baptisma repetitum est. Atque utinam probare possetis, eos quos foris in scelere schismatis Felicianus et Praetextatus tanquam inaniter baptizaverant, ab eis receptis intus quasi utiliter denuo baptizatos. Si enim rursus baptizandi erant isti, rursus ordinando erant illi. Amiserant enim episcopatum recedentes a vobis, si extra communionem vestram baptizare non poterant. Nam si discedentes episcopatum non amiserant, baptizare utique poterant. Si autem amiserant, ergo ut eis quod amiserant reddetur, redeuntes ordinari debebant. Sed noli timere: sicut certum est cum eodem illos episcopatu cum quo exierant remeasse, ita certum est omnes quos in Maximiani schismate baptizarunt, sine ulla Baptismi repetitione secum vestrae communioni reconciliasse.

Unum baptisma credendum.

5. Quibus igitur sufficimus lacrymis plangere recipi baptismum Maximianistarum, et exsufflari Baptismum orbis terrarum? Sive auditos sive inauditos, sive iuste sive iniuste damnastis Felicianum, damnastis Praetextatum; die mihi: quem Corinthiorum episcopum audivit, aut damnavit aliquis vestrum? quem Galatarum, quem Ephesiorum, quem Colossensium, Philippensium, Thessalonicensium, caeterarumque omnium civitatum, de quibus dictum est: Adorabunt in conspectu eius universae patriae gentium 4? Ergo istorum baptismus acceptatur, et illorum exsufflatur; qui nec istorum est nec illorum, sed illius de quo dictum est: Hic est qui baptizat 5. Sed non hinc ago; ad illa quae praesto sunt, adverte, ea quae oculos etiam caecos feriunt, intuere: damnati habent baptismum; et inauditi non habent! Nominatim in scelere schismatis expressi et eiecti habent; et ignoti, longe peregrini, nunquam accusati, nunquam iudicati non habent! Qui de praecisa parte Africae rursus praecisi sunt, habent; et unde ipsum Evangelium in Africam venit non habent! Quid pluribus onero?ad ista responde. Attende sacrilegium schismatis vestro concilio Maximianistis exaggeratum; attende persecutiones per iudiciarias potestates, quas eis irrogastis; attende baptismum eorum, quem cum eis quos damnastis recepistis; et responde, si potes, utrum habeatis aliquid unde iniiciatis nebulas imperitis, cur ab orbe terrarum longe maiore scelere schismatis separemini, quam quod in Maximianistis vos damnasse gloriamini. Pax Christi vincat in corde tuo.