EPISTOLA 48

Scripta forte a. 398.

A. Eudoxio, abbati monachorum Caprariae insulae, hortans ut otio ad pietatem non ad ignaviam utantur neque, sicubi Ecclesia illorum operam requirat, detrectent (n. 1-2) admonens Dei gloriam semper quaerendam (n. 3-4).

 

Domino dilecto et exoptatissimo fratri et compresbytero Euxodio et qui tecum sunt fratribus, Augustinus, et qui mecum sunt fratres, in Domino salutem

Bonorum diffusio in membra mystici corporis.

1. Quando quietem vestram cogitamus, quam habetis in Christo, etiam nos, quamvis in laboribus variis asperisque versemur, in vestra caritate requiescimus. Unum enim corpus sub uno capite sumus, ut et vos in nobis negotiosi, et nos in vobis otiosi simus, quia si patitur unum membrum, compatiuntur omnia membra; et si glorificatur unum membrum, congaudent omnia membra 1. Admonemus ergo et petimus et obsecramus per Christi altissimam humilitatem et misericordissimam celsitudinem, ut nostri memores sitis in sanctis orationibus vestris, quas vos vigilantiores et magis sobrias habere credimus: nostras enim saepe sauciat et debilitat caligo et tumultus saecularium actionum; quas etsi nostras non habemus, eorum tamen qui nos angariant mille passus, et iubemur ire cum eis alia duo 2, tantae nobis ingeruntur ut vix respirare possimus: credentes tamen quod ille in cuius conspectu intrat gemitus compeditorum 3, perseverantes nos in eo ministerio, in quo dignatus est collocare cum promissa mercede, adiuvantibus orationibus vestris ab omni angustia liberabit.

Recte pergendum inter actionem et contemplationem.

2. Vos autem, fratres, exhortamur in Domino ut propositum vestrum custodiatis, et usque in finem perseveretis 4: ac si qua opera vestra mater Ecclesia desideraverit, nec elatione avida suscipiatis, nec blandiente desidia respuatis; sed miti corde obtemperetis Deo, cum mansuetudine portantes eum qui vos regit, qui dirigit mites in iudicio, qui docet mansuetos vias suas 5. Nec vestrum otium necessitatibus Ecclesiae praeponatis, cui parturienti si nulli boni ministrare vellent, quomodo nasceremini, non inveniretis. Sicut autem inter ignem et aquam tenenda est via, ut nec exuratur homo nec demergatur; sic inter apicem superbiae et voraginem desidiae iter nostrum temperare debemus, sicut scriptum est: Non declinantes, neque ad dexteram, neque ad sinistram 6. Sunt enim qui dum nimis timent ne quasi in dexteram rapti extollantur, in sinistram lapsi demerguntur. Et sunt rursus qui dum nimis se auferunt a sinistra, ne torpida vacationis mollitie sorbeantur, ex altera parte iactantiae fastu corrupti atque consumpti, in favillam fumumque vanescunt. Sic ergo, dilectissimi, diligite otium, ut vos ab omni terrena delectatione refrenetis, et memineritis nullum locum esse, ubi non possit laqueos tendere qui timet ne revolemus ad Deum; et inimicum omnium bonorum, cuius captivi fuimus, iudicemus, nullamque nobis esse perfectam requiem cogitemus, donec transeat iniquitas, et in iudicium iustitia convertatur 7.

Dei gloria semper quaerenda, bono consilio.

3. Item cum aliquid strenue atque alacriter agitis et impigre operamini, sive in orationibus, sive in ieiuniis, sive in elemosynis; vel tribuentes aliquid indigentibus, vel donantes iniurias, sicut et Deus in Christo donavit nobis 8; sive domantes perniciosas consuetudines, castigantesque corpus, et servituti subiicientes 9; sive sufferentes tribulationem, et ante omnia vos ipsos invicem in dilectione; quid enim sufferat qui fratrem non suffert? sive prospicientes astutiam atque insidias tentatoris, et scuto fidei iacula eius ignita repellentes et exstinguentes 10; sive cantantes et psallentes in cordibus vestris Domino 11, vel vocibus a corde non dissonis, omnia in gloriam Dei facite, qui operatur omnia in omnibus 12; atque ita fervete spiritu 13 ut in Domino laudetur anima vestra 14. Ipsa est enim actio recti itineris, quae oculos semper habet ad Dominum, quoniam ipse evellet de laqueo pedes 15. Talis actio nec frigitur negotio, nec frigida est otio, nec turbulenta, nec marcida est; nec audax, nec fugax; nec praeceps, nec iacens. Haec agite, et Deus pacis erit vobiscum 16.

A. hortari, non vituperare voluisse.

4. Nec importunum me existimet Caritas vestra, quia vobis vel per epistolam loqui volui. Non enim hoc vos monui, quod vos non arbitror facere; sed credidi me non parum commendari Deo a vobis, si ea quae munere illius facitis, cum allocutionis nostrae memoria faciatis. Nam et ante iam fama, et nunc fratres qui venerunt a vobis, Eustasius et Andreas, bonum Christi odorem 17 de vestra sancta conversatione ad nos attulerunt. Quorum Eustasius in eam requiem praecessit, quae nullis fluctibus sicut insula tunditur, nec Caprariam desiderat, quia nec cilicio iam quaerit indui.