EPISTOLA 47

Scripta circa eodem tempore.

A. Publicolae rescribens, praefatus quam difficile sit ei satisfacere (n. 1), aliquot ex propositis quaestionibus dissolvit (n. 2-6).

 

Honorabili et dilectissimo filio Publicolae, Augustinus, in Domino salutem

A. quam difficile amico satisfaciat.

1. Aestus animi tui posteaquam didici litteris tuis, etiam mei continuo facti sunt, non quo me omnia talia permoverent, qualibus indicasti te esse permotum: sed quomodo tibi auferrentur hi aestus, fateor, aestuavi; maxime quia petis ut definitive tibi rescriberem, ne in maiores dubitationes incideres, quam antequam interrogasses. Hoc enim video non esse in mea potestate. Nam quomodolibet scripsero quae mihi videntur esse certissima, si tibi non persuasero, procul dubio eris incertior. Non autem sicut mihi adiacet suadere, eo modo adiacet etiam persuadere cuilibet. Verum tamen ne tuae dilectioni negarem operulam meam, post aliquantam deliberationem rescribendum putavi.

Possitne Christianus uti fide impie iurata.

2. Movet te certe utrum eius fide utendum sit, qui ut eam servet per daemonia iuraverit. Ubi te volo prius considerare, utrum si quispiam per deos falsos iuraverit se fidem servaturum, et eam non servaverit, non tibi videatur bis peccasse. Si enim tali iuratione promissam custodiret fidem, ideo tantum peccasse iudicaretur, quia per tales deos iuravit; illud autem nemo recte reprehenderet, quia fidem servavit. Nunc vero, quia et iuravit per quos non debuit, et contra pollicitam fidem fecit quod non debuit, bis utique peccavit; ac per hoc qui utitur fide illius quem constat iurasse per deos falsos, et utitur non ad malum, sed ad licitum et bonum, non peccato eius se sociat quo per daemonia iuravit, sed bono pacto eius quo fidem servavit. Neque hic eam fidem dico servari, qua fideles vocantur qui baptizantur in Christo. Illa enim longe alia est longeque discreta a fide humanorum placitorum atque pactorum. Verumtamen sine ulla dubitatione minus malum est per deum falsum iurare veraciter, quam per Deum verum fallaciter. Quanto enim per quod iuratur magis est sanctum, tanto magis est poenale periurium. Alia ergo quaestio est, utrum non peccet qui per falsos deos sibi iurari fecit, quia ille qui ei iurat, deos falsos colit. Cui quaestioni possunt illa testimonia suffragari, quae ipse commemorasti de Laban et Abimelech, si tamen Abimelech per deos suos iuravit, sicut Laban per Deum Nachor. Haec, ut dixi, alia quaestio est, quae me merito fortassis moveret, nisi illa exempla occurrissent de Isaac et Iacob, et si qua alia possunt inveniri. Si tamen illud non adhuc movet quod in Novo Testamento dictum est, ne omnino iuremus 1. Quod quidem mihi propterea dictum videtur, non quia verum iurare peccatum est, sed quia periurare immane peccatum est; a quo nos longe esse voluit, qui omnimodo ne iuremus admonuit. Sed tibi aliud videri scio; unde nunc disputandum non est, ut illud potius agamus unde me consulendum putasti. Proinde sicut non iuras, ita nec alium, si hoc placet, iurare comperas: quamvis dictum sit ne iuremus; nusquam autem in Scripturis sanctis legi meminerim, ne ab alio iurationem accipiamus. Alia vero quaestio est, utrum ea pace debeamus uti, quae inter alios invicem iurantes facta est. Quod si nolumus, ubi vivamus in terris, nescio utrum invenire possimus. Neque enim tantummodo limiti, sed universis provinciis pax conciliatur iuratione barbarica. Unde et illud sequetur, ut non fruges tantum quae ab eis custodiuntur, qui per deos falsos iuraverunt, sed ubique inquinata sint omnia quae ipsa pace muniuntur, quam iuratio illa confirmat. Quod si absurdissimum est dicere, nec illa te moveant quae movebant.

Liceatne uti rebus idolis immolatis.

3. Item si de area vel torculari tollatur aliquid ad sacrificia daemoniorum sciente christiano, peccat si fieri permittit, ubi prohibendi potestas est. Quod si factum comperit, aut prohibendi potestatem non habuit, utitur mundis reliquis fructibus unde illa sublata sunt; sicut fontibus utimur, de quibus hauriri aquam ad usum sacrificiorum certissime scimus. Eadem est etiam ratio lavacrorum. Neque enim spiritum deducere de aere dubitamus, in quem scimus ire fumum ex aris omnibus et incensis daemoniorum. Unde apparet illud esse prohibitum, ne in honorem alienorum deorum aliqua re utamur, aut uti existimemur, sic eam accipiendo, ut quamvis animo contemnamus, eos tamen qui nostrum animum ignorant, ad haec honoranda aedificemus. Et cum templa, idola, luci, et si quid huiusmodi, data potestate evertuntur, quamvis manifestum est cum id agimus, non ea nos honorare, sed potius detestari, ideo tamen in usus nostros privatos duntaxat et proprios non debemus inde aliquid usurpare, ut appareat nos pietate ista destruere, non avaritia. Cum vero in usus communes, non proprios ac privatos, vel in honorem Dei veri convertuntur, hoc de illis fit quod de ipsis hominibus, cum ex sacrilegis et impiis in veram religionem mutantur. Hoc Deus intellegitur docuisse illis testimoniis quae ipse posuisti, cum de luco alienorum deorum iussit ligna ad holocaustum adhiberi 2; et de Iericho, ut omne aurum, argentum et aeramentum inferretur in thesauros Domini 3. Quapropter etiam illud quod in Deuteronomio scriptum est: Non concupisces argentum vel aurum illorum, nec accipies inde tibi, ne excedas propter illud: quoniam abominatio est Domino Deo tuo: et non conferes exsecramentum in domum tuam, et eris anathema, sicut et illud est, et offensione offendes, et coinquinatione inquinaberis abominatione illa, quia anathema est 4; satis apparet aut ipsos privatos usus in talibus esse prohibitos, aut ne sic inde aliquid inferatur in domum ut honoretur: tunc est enim abominatio et exsecratio; non cum talium sacrilegus honor apertissima destructione subvertitur.

De escis immolaticiis.

4. De escis autem idolorum nihil amplius nos debere observare, quam quod praecepit Apostolus, certus esto. Et ideo de hac re verba eius recole, quae si obscura essent, pro modulo nostro exponeremus. Non autem peccat, qui cibum postea nesciens manducaverit, quem prius tanquam idolothytum respuit. Olus vel quilibet fructus in quolibet agro natus, eius est qui creavit; quia Domini est terra, et plenitudo eius 5; et omnis creatura Dei bona est 6. Sed si illud quod in agris nascitur, consecratur idolo, vel sacrificatur, tunc inter idolothyta deputandum est. Cavendum est enim, ne si putaverimus non vescendum olere quod nascitur in horto templi idoli, consequens sit ut existimemus non debuisse Apostolum apud Athenas cibum sumere, quia civitas erat Minervae eiusque numini consecrata. Hoc et de puteo responderim vel fonte qui in tempio est. Plus autem movet revera, si aliquid sacrificiorum in fontem vel puteum proiiciatur. Sed eadem ratio est aeris, qui omnem cum fumum recipit, de quo supra diximus: aut si hoc ideo putatur distare, quia illud sacrificium de quo fumus aeri confunditur, non fit ipsi aeri, sed idolo alicui vel daemonio, aliquando autem sic mittuntur sacrificio in aquas, ut ipsis aquis sacrificetur; non ideo utique solis huius luce non utimur, quia ei sacrilegi ubi possunt sacrificare non cessant. Sacrificatur etiam ventis, quibus tamen utimur ad tantas nostras commoditates, cum eorumdem sacrificiorum fumum ipsi quodammodo haurire et vorare videantur. Si quis dubitat de aliqua carne, utrum immolatitia sit, et non est immolatitia, si eam cognitionem tenuerit quod immolatitia non sit, et ea vescatur, non utique peccat; quia nec est, nec iam putatur immolatitia, etsi antea putabatur. Neque enim non licet corrigere cogitationes a falsitate in veritatem. Si quis autem bonum putaverit esse quod malum est, et fecerit, hoc putando utique peccat. Et ea sunt omnia peccata ignorantiae, quando quisque bene fieri putat, quod male fit.

Quousque cuique liceat defendere se ipsum.

5. De occidendis hominibus ne ab eis quisque occidatur, non mihi placet consilium; nisi forte sit miles, aut publica functione teneatur, ut non pro se hoc faciat, sed pro aliis, vel pro civitate, ubi etiam ipse est, accepta legitima potestate, si eius congruit personae. Qui vero repelluntur aliquo terrore ne male faciant, etiam ipsis aliquid fortasse praestatur. Hinc autem dictum est, non resistamus malo 7, ne nos vindicta delectet, quae alieno malo animum pascit; non ut correctionem hominum negligamus. Unde nec reus est mortis alienae, qui suae possessioni murum circumduxerit, si aliquis ex ipsius ruinis percussus intereat. Neque enim reus est christianus, si bos eius aliquem feriendo, vel equus calcem iaciendo aliquem occidat; aut ideo non debent christiani boves habere cornua, aut equus ungulas, aut dentes canis; aut vero quoniam apostolus Paulus satis egit ut in tribuni notitiam perferretur, insidias sibi a quibusdam perditis praeparari, et ob hoc deductores accepit armatos 8, si in illa arma scelerati homines incidissent, Paulus in effusione sanguinis eorum suum crimen agnosceret. Absit ut ea quae propter bonum ac licitum facimus, aut habemus, si quid per haec praeter nostram voluntatem cuiquam mali acciderit, nobis imputetur. Alioquin nec ferramenta domestica et agrestia sunt habenda, ne quis eis vel se vel alterum interimat; nec arbor aut restis, ne quis se inde suspendat; nec fenestra facienda est, ne per hanc se quisque praecipitet. Quid plura commemorem, cum ea commemorando finire non possim? Quid enim est in usu hominum bono ac licito, unde non possit etiam pernicies irrogari?

Liceatne Christiano in necessitate idolothytis vesci.

6. Restat, ni fallor, ut dicamus aliquid de illo viatore christiano quem commemorasti victum famis necessitate, si nihil uspiam invenerit nisi cibum in idolio positum, ubi nullus alius est hominum, utrum ei satius sit fame emori, quam illud in alimentum sumere: in qua quaestione, quoniam non est consequens, ut cibus ille idolothytum sit; potuit enim vel ab eis qui ibi ab itinere divertentes corpus refecerant, oblivione seu voluntate dimitti, vel illic ob aliam causam quamlibet poni; breviter respondeo. Aut certum est esse idolothytum, aut certum est non esse, aut ignoratur: si ergo certum est esse, melius christiana virtute respuitur; si autem vel non esse scitur, vel ignoratur, sine ullo conscientiae scrupulo in usum necessitatis assumitur.