EPISTOLA 45

Scripta circa ineunte a. 398.

A. Paulino Nolano rogans ut demum rescribat post biennii silentium (n. 1) mittatque opus Contra Paganos, quod ab ipso elaboratum dudum audivit (n. 2).

 

Dominis germanissimis, dilectissimis et in Christo laudabilibus Paulino et Therasiae, Alypius et Augustinus, in Domino salutem

Quam moleste ferat A. amici silentium.

1. Nequaquam nos nescio qua vestra cessatio, quaecce per totum biennium, ex quo nobis dulcissimi fratres Romanus et Agilis ad vos remeaverunt, nullas a vobis litteras sumpsimus, pigros ad scribendum fecit. Nam cum in aliis rebus quanto quisque amplius diligitur, tanto dignior imitatione videatur, in hac re contra est. Quo enim vos amamus ardentius, eo minus ferimus quod nobis non scribitis; nec vos in eo volumus imitari. Ecce igitur salutamus vos, si non respondentes epistolis vestris, quae nullae ad nos veniunt, saltem expostulantes, et non dolere mediocri, quamvis fortasse etiam Caritas vestra similiter conqueratur, siquidem missas a vobis nostis quae ad nos non pervenerunt, vicissimque a nobis quae missae erant non sunt vobis datae. Quod si ita est, querelas nostras convertamus in preces ad Dominum, ne tanta solatia deneget nobis.

Petunt opus Contra paganos.

2. Scribere te audieramus adversum Paganos; quod si absolutum est, quaesumus ne differas mittere per perlatorem huius epistolae. Carus nobis est, cuius aestimationi in regionibus nostris possumus non temere bonum testimonium perhibere. Rogat per nos Sanctimonium vestrum, ut eum commendare dignemini cum quibus ei negotium est, et apud quos ne bona causa eius opprimatur, timet. Quid in re agatur commodius ipse narrabit: quid etiam ad singula, quae forte animum moverint interrogari potest, nos gratissimum habemus, et apud Dominum Deum nostrum sincerissimae vestrae benignitati gratias agimus, si per vestram operam de christiani fratris securitate gaudeamus.