EPISTOLA 44

Scripta forte exeunte a. 397.

A. refert quae coepta sint agi de concordia inter ecclesias cum Fortunio, Donatistarum episcopo, querens rem confuse agi ac tumultuarie (n. 1-7). Agit deinde de delicto quodam quod Catholicis obiciebatur et de Circuncellionum caedibus (n. 8-9), de Iudae baptismo et communione, de persecutione et rebaptismo (10-12) ac denique condiciones fert fructuosae disputationis ad unitatem componendam, cupiens ut sine tumultu quod placide coeptum est perficiatur conventu frequentiae (n. 13-14).

 

Dominis dilectissimis et praedicabilibus fratribus Eleusio, Glorio et Felicibus, Augustinus

Disputatio cum Fortunio turbatior.

1. 1. Fortunium quem Tubursicum habetis episcopum, per eamdem civitatem, quanquam festinantissime, cum ad Cirtensem Ecclesiam pergeremus, experti sumus ita omnino ut de illo soletis benignissime polliceri. Eam ipsam quippe vestram de illo nobis sermocinationem cum ei renuntiaremus, volentes eum videre, non abnuit. Venimus itaque ad eum; quia aetati eius id a nobis deferendum videbatur, potius quam exigendum ut ipse ad nos veniret prior. Perreximus ergo comitantibus non paucis, quos forte aggregatos nobis illud tempus invenerat. Cum autem apud eum consedissemus, rumore disperso non parva praeterea turba confluxit; sed nobis in tota illa multitudine perpauci apparebant, qui utiliter ac salubriter agi causam illam, et tantam reique tantae quaestionem prudenter et pie discuti cuperent. Caeteri vero magis ad spectaculum quasi altercationis nostrae prope theatrica consuetudine, quam ad instructionem salutis christiana devotione convenerant. Quapropter nec silentium nobis praebere, nec intente atque nobiscum modeste saltem et ordinate colloqui potuerunt, exceptis, ut dixi, paucis, quorum religiosa et simplex apparebat intentio. Itaque libere pro sui cuiusque animi motu immoderate loquentium omnia strepitu turbabantur, nec evincere sive nos, sive ipse rogando, interdum etiam obiurgando potuimus, ut nobis modestum silentium praeberetur.

Donatistas nolle a notariis verba excipi.

1. 2. Res tamen utcumque agi coepta est, et aliquot horas in alterno sermone protraximus, quantum vocibus interquiescentibus varie tumultuantium sinebamur. Sed in ipso disputationis exordio, cum videremus ea quae dicebantur, subinde labi de memoria vel nostra, vel eorum quorum salutem maxime curabamus; et ut esset nobis cautior modestiorque tractatio, simul ut et vos atque alii fratres qui absentes erant, quid inter nos actum esset, legendo cognosceretis, postulavimus ut a notariis verba nostra exciperentur. Diu ab illo vel ei consentientibus reluctatum est; postea tamen ipse concessit. Sed notarii qui aderant, atque id strenue facere poterant, nescio qua causa excipere noluerunt. Egimus saltem ut fratres qui nobiscum erant, quanquam in hac re tardius possent, exciperent, pollicentes nos ibi easdem tabulas relicturos. Consensum est. Coeperunt verba nostra excipi, et aliqua ab invicem ad tabulas dicta sunt. Postea inordinatas perstrepentium interpellationes, et propterea nostram quoque turbolentiorem disputationem notarii non valentes sustinere, cesserunt; nobis sane non desistentibus, et ut cuique facultas dabatur, multa dicentibus. Ex quibus omnibus verbis nostris, quantum recordari potui, causae totius actionem, Dilectionem vestram fraudare nolui. Potestis enim ei litteras meas legere, ut vel approbet vera me scripsisse; vel ipse vobis, si quid melius recolit incunctanter insinuet.

Quae sit vera Christi Ecclesia.

2. 3. Primo enim vitam nostram, quam vobis benevolentius fortasse quam verius narrantibus, se comperisse dicebat, praedicare dignatus est: adiungens se dixisse vobis, nos omnia, quae de nobis insinuaveratis, bene facere potuisse, si in Ecclesia faceremus. Deinde quaerere coepimus quaenam illa esset Ecclesia, ubi vivere sic oporteret; utrum illa quae, sicut sancta tanto ante Scriptura praedixerat, se terrarum orbe diffunderet, an illa quam pars exigua vel Afrorum vel Africae contineret. Hic primo asserere conatus est, ubique terrarum esse communionem suam. Quaerebam utrum epistolas communicatorias, quas formatas dicimus, posset quo vellem dare, et affirmabam, quod manifestum erat omnibus, hoc modo facillime illam terminari posse quaestionem. Parabam autem, ut si consentiret, ad illas ecclesias a nobis tales litterae mitterentur, quas in apostolicis auctoritatibus pariter legeremus illo iam tempore fuisse fundatas.

Quinam persecutores ac traditores.

2. 4. Sed quia res aperte falsa erat, permixtis verbis cito inde discessum est; inter quae verba evangelicam illam Domini admonitionem commemoravit, qua dixit: Cavete a pseudoprophetis; multi ad vos venient in vestitu ovium, intus autem sunt lupi rapaces: ex fructibus eorum cognoscetis eos 1. Quae verba Domini cum diceremus eadem de illis a nobis posse recitari, ventum inde est ad exaggerationem persecutionis, quam saepe suam partem pertulisse dicebat; hinc volens ostendere suos esse christianos, quia persecutionem paterentur. Inter quae verba cum ego pararem ex Evangelio respondere, inde capitulum commemoravit prior, ubi Dominus ait: Beati qui persecutionem patiuntur propter iustitiam, quoniam ipsorum est regnum coelorum 2. Quo loco ego gratulatus, subieci statim id ergo esse quaerendum, utrum illi persecutionem propter iustitiam passi fuerint. In qua quaestione discuti cupiebam, quod quidem omnibus clarum erat, utrum eos in unitate Ecclesiae constitutos, an schismate iam divisos Macariana tempora invenerint; ut qui videre vellent utrum propter iustitiam persecutionem passi fuerint, id potius attenderent, utrum se recte a totius orbis unitate praeciderint. Quod si iniuste fecisse invenirentur, manifestum esset eos propter iniustitiam potius quam propter iustitiam passos persecutionem; et ideo numero beatorum adiungi non posse, de quibus dictum est: Beati qui persecutionem patiuntur propter iustitiam. Ibi commemorata est famosior quam certior Codicum illa traditio. Sed respondebatur a partibus nostris, principes illorum potius fuisse traditores: quod si dehac re nostrorum litteris nollent credere, nec nos cogi oportere ut litteris credamus ipsorum.

Donatistas excludi a communione cum ecclesiis transmarinis.

3. 5. Sed tamen sequestrata ista dubia quaestiones, quaerebam quomodo se isti iuste separassent ab innocentia caeterorum Christianorum, qui per orbem terrarum successionis ordinem custodientes, in antiquissimis Ecclesiis constituti, penitus ignorarent qui fuerint in Africa traditores; qui certe non possent communicare, nisi eis quos sedere in sedibus episcopalibus audiebant. Respondit, tamdiu transmarinarum partium Ecclesias mansisse innocentes, donec consensissent in eorum sanguinem, quos Macarianam persecutionem pertulisse dicebat. Ubi ego possem quidem dicere, nec invidia Macariani temporis innocentiam transmarinarum Ecclesiarum contaminari potuisse; quandoquidem nullo modo probaretur illis auctoribus fecisse etiam quae fecerat. Sed de compendio quaerere malui, si Macarii saevitia, ex quo in eam consensisse dicebantur transmarinae Ecclesiae, suam innocentiam perdiderunt, utrum saltem probaretur usque ad illa tempora Donatistas cum orientalibus Ecclesiis caeterisque orbis partibus in unitate mansisse.

Nullam rationem, intercessisse Sardicensi concilio cum Donatistis.

3. 6. Tunc protulit quoddam volumen, ubi volebat ostendere Sardicense concilium ad episcopos Afros, qui erant communionis Donati, dedisse litteras. Quod cum legeretur, audivimus Donati nomen inter caeteros episcopos, quibus illi scripserant. Itaque flagitare coepimus ut diceretur, utrum ipse esset Donatus de cuius parte isti cognominantur: fieri enim potuisse, ut alicui Donato alterius haeresis episcopo scripserint, cum maxime in illis nominibus nec Africae mentio facta fuerit. Quomodo ergo posset probare Donatum partis Donati episcopum nomine illo accipiendum esse quando ne id quidem probare posset, utrum ad Africanarum specialiter Ecclesiarum episcopos illae litterae missae fuerint. Quanquam enim Donati nomen Afrum esse soleat, non tamen repugnaret a vero, ut vel partium illarum aliquis vocaretur nomine Afro, vel aliquis Afer in illis partibus constitueretur episcopus. Neque enim in eis vel diem vel consulem invenimus, ut saltem consideratis temporibus certi aliquid eluceret. Sane quoniam nescio quando audieramus Arianos, cum a communione catholica discrepassent, Donatistas in Africa sibi sociare tentasse: ad aurem mihi hoc ipsum frater Alypius suggessit. Tunc accepto ipso volumine, eiusdem concilii statuta considerans, legi Athanasium episcopum Alexandrinum catholicum, cuius maxime adversus Arianos acerrimarum disputationum conflictus eminuit, et Iulium Ecclesiae Romanae episcopum, nihilominus catholicum, illo concilio Sardicensi fuisse improbatos. Unde apud nos constitit Arianorum fuisse concilium, quibus isti episcopi catholici vehementissime resistebant. Itaque ad diligentiorem etiam temporum discussionem voluimus ipsum volumen accipere atque auferre nobiscum. Qui noluit dare, dicens, ibi nos habere illud, quando aliquid in eo considerare vellemus. Rogavi etiam ut manu mea notari permitteret, fateor, timens ne mihi forte causa exigente, cum petendum esset, pro illo aliud proferretur; neque hoc voluit.

Sitne iustitiae documentorum persecutionem pati.

4. 7. Deinde mihi coepit instare, ut ad interrogationem suam breviter responderem, quaerens a me quem iustum putarem, eum qui persequeretur, an cum qui persecutionem pateretur. Cui respondebam, non recte ita interrogari: fieri enim posse ut ambo iniqui sint, fieri etiam posse ut iniquiorem iustior persequatur. Non ergo esse consequens, ut ideo sit quisque iustior, quia persecutionem patitur, quamvis id plerumque contingat. Deinde cum viderem in hoc eum multum immorari, ut iustitiam suae partis ex eo certam vellet intellegi, quia persecutionem passa fuerit; quaesivi ab eo, utrum iustum et christianum putaret episcopum Mediolanensis Ecclesiae Ambrosium. Cogebatur utique negare quod ille vir christianus esset et iustus; quia si fateretur, statim obiiceremus quod eum rebaptizandum esse censeret. Cum ergo ea loqui cogeretur, quibus ille non esset habendus christianus et iustus, commemoravi quantam persecutionem pertulerit, circumdata etiam militibus armatis ecclesia. Quaesivi etiam utrum Maximianum, qui ab eis apud Carthaginem schisma fecerat, et iustum et christianum putaret. Non poterat nisi negare. Commemoravi ergo etiam illum talem persecutionem pertulisse, ut ecclesia eius usque ad fundamenta dirueretur. His igitur exemplis ei, si possem, persuadere moliebar ut iam desineret dicere persecutionis perpessionem, christianae iustitiae certissimum esse documentum.

Delictum quoddam Catholicis obiectum.

4. 8. Narravit etiam in ipsa schismatis novitate maiores suos, cum cogitarent culpam Caeciliani, ne schisma fieret, quoquo modo velle sopire, dedisse quemdam interventorem populo suae communionis apud Carthaginem constituto, antequam Maiorinus adversus Caecilianum ordinaretur. Hunc ergo interventorem in suo conventiculo a nostris dicebat occisum. Quod fateor, nunquam antea prorsus audieram, cum tam multa ab eis obiecta crimina refellerentur et redarguerentur a nostris, atque in eos plura et maiora iacerentur. Sed tamen posteaquam hoc narravit, rursus a me instanter coepit quaerere quem iustum putarem, eumne qui occidit, an cum qui occisus esset; quasi iam mihi probavisset, ita ut narraverat, esse commissum. Dicebam ergo, prius utrum verum esset esse quaerendum; non enim temere credi oportere quaecumque dicuntur: et tamen fieri potuisse, ut vel ambo aeque mali essent, vel etiam peiorem quisquam malus occideret. Revera enim fieri potest, ut sceleratior sit rebaptizator totius hominis, quam solius corporis interemptor.

Scelestae caedes a Circumcellionibus patratae.

4. 9. Unde etiam illud quod a me postea quaesivit, iam quaerendum non erat. Ait enim etiam malum non debuisse occidi a christianis et iustis; quasi nos eos qui haec in Catholica faciunt, iustos vocemus: quae tamen nobis ab istis dici facilius quam probari solent, cum tam multas violentissimas caedes et strages plerique ipsorum et episcopi et presbiteri et quilibet clerici congregatis turbis hominum furiosissimorum, non catholicis tantum, sed nonnunquam etiam suis, ubi possunt, inferre non cessent. Quae cum ita sint, dissimulans tamen ab sceleratissimis factis suorum, quae ipse plus novit, urgebat ut dicerem, quis iustorum vel malum aliquem occiderit. Quod etiamsi ad causam iam non pertinebat; fatebamur enim haec ubicumque sub nomine christiano fierent, non fieri a bonis; sed tamen ut admoneretur quid esset quaerendum respondimus, quaerentes utrum Elias iustus ei videretur fuisse: quod negare non potuit. Deinde subiecimus quam multos pseudoprophetas sua manu peremerit 3. Hic revera vidit quod videndum erat, talia eum licuisse iustis. Haec enim prophetico spiritu auctoritate Dei faciebant, qui procul dubio novit cui etiam prosit occidi. Exigebat ergo ut docerem iam novi Testamenti temporibus, quis iustorum aliquem occiderit, etiam sceleratum et impium.

Iudae baptisma et communio.

5. 10. Tunc reditum est ad superiorem tractatum, qua volebamus ostendere neque nos illis debere oblicere suorum scelera, neque illos nobis si qua invenirentur talia facta nostrorum. De Novo enim Testamento ostendi quidem non posse, quod iustus quisquam interfecerit aliquem; sed tamen illud probari posse ipso exemplo Domini, sceleratos ab innocentibus fuisse toleratos. Traditorem enim suum, qui iam pretium eius acceperat, usque ad ultimum pacis osculum inter innocentes secum esse perpessus est: quibus non tacuit esse inter illos tanti sceleris hominem; et tamen primum Sacramentum corporis et sanguinis sui, nondum illo excluso, communiter omnibus dedit 4. Qua exemplo cum prope omnes moverentur, tentavit dicere, ante passionem Domini communionem illam cum scelerato non obfuisse Apostolis, quia nondum habebant baptismum Christi, sed baptismum Ioannis. Quod posteaquam dixit, coepi ab eo quaerere quemadmodum ergo scriptum esset quod Iesus baptizaverit plures quam Ioannes, cum ipse non baptizaret, sed discipuli eius, hoc est, per suos discipulos baptizaret 5. Quomodo ergo dabant quod non acceperant? quod ipsi maxime solent dicere. An forte Christus baptismo Ioannis baptizabat? Deinde in hac sententia multa quaesiturus eram, quomodo ab ipso Ioanne tunc quaesitum sit de baptismo Domini, et responderit quod ille haberet sponsam, et ille esset sponsus 6. Numquid ergo fas erat ut baptismo Ioannis baptizaret sponsus, id est baptismo amici vel servi? Deinde quomodo poterant Eucharistiam accipere nondum baptizati? Aut quomodo Petro volenti ut totum se lavaret, responderit: Qui lotus est semel, non cum oportet iterum lavari, sed est mundus totus 7? Perfecta enim mundatio non in Ioannis, sed in nomine Domini baptisma est, si eo se dignum qui accipit praebeat; si autem indignum, Sacramenta in eo non ad salutem, sed ad perniciem, permanebunt tamen. Cum ergo ista quaesiturus essem, etiam ipse vidit de baptismo discipulorum Domini non sibi fuisse quaerendum.

Ementitus Donatistarum pavor ne a Catholicis persecutionem patiantur.

5. 11. Inde itum est in aliud, multis ut poterant utrinque sermocinantibus: inter quae dictum est quod adhuc eos nostri persecuturi essent; nobisque dicebat videre se velle quales nos essemus in illa persecutione praebituros, utrum consensuri essemus tali saevitiae, an nullum commodaturi consensum. Nos dicebamus Deum videre corda nostra, quae ipsi non possent: et illos temere sibi adhuc ista metuere, quae si contigerint, a malis contingere, quibus deteriores ipsi habent; nec tamen ideo nos a catholica communione segregare debere, si quid forte nobis invitis, vel etiam, si valuerimus, contradicentibus factum fuerit, cum tolerantiam pacificam didicerimus, dicente Apostolo: Sufferentes invicem in dilectione, studentes servare unitatem spiritus in vinculo pacis 8. Quam pacem atque tolerantiam illos non tenuisse dicebamus, qui schisma fecerunt, ut nunc inter suos, qui mitiores eorum sunt, graviora tolerent, ne scindatur quod scissum est; cum leviora nollent pro ipsa unitate tolerare. Dicebamus etiam nondum fuisse temporibus veterum pacem unitatis, et tolerantiam tanta commendatione praedicatam, sicut exemplo Domini et Novi Testamenti caritate; et tamen Prophetas illos et sanctos viros dicere solere in populum scelera eorum, cum tamen se ab illius populi unitate et a communione pariter accipiendorum Sacramentorum quae tunc fuerunt, divellere non tentassent.

Illicitum esse rebaptizare.

5. 12. Inde nescio quomodo ventum est ad commemorationem beatae memoriae Genethlii Carthaginensis ante Aurelium episcopi, quod nescio quam constitutionem datam contra illos compresserit, et effectum habere non siverit. Laudabant illum omnes, et benignissime praeferebant. Inter quas laudes a nobis subiectum est, quod etiam ipse tamen Genethlius, si in eorum manus incidisset, rebaptizandus censeretur. Et haec iam stantes loquebamur, quia discedendi tempus urgeret. Ibi plane ille senex dixit, iam formam esse factam, ut quisquis ad eos fidelium a nobis venerit, baptizetur, quod eum invitum et cum dolore animi dicere, quantum poterat, apparebat. Sane cum etiam ipse multa mala suorum apertissime gemeret, atque ostenderet, quod totius civitatis eius testimonio probabatur, quam esset remotus a talibus factis, et quae ipsis suis dicere soleat modesta conquestione proferret, nosque commemoraremus illud Ezechielis prophetae, ubi aperte scriptum est, nec filii culpam patri, nec patris culpam filio eius imputandam, ubi dictum est: Sicut enim anima patris mea est, ita et anima filii mea est; anima enim quaecumque peccaverit, sola morietur 9, placuit omnibus in talibus disputationibus violenta facta malorum hominum nobis ab invicem obiici non debere. Remanebat ergo schismatis quaestio. Itaque hortati eum sumus ut etiam atque etiam placido atque pacato animo annitatur nobiscum, ut diligenti examinatione tanta inquisititi terminum sumat. Ubi ille benigne cum diceret nos solum ista quaerere, nolle autem nostros haec quaeri: ea facta pollicitatione discessimus, ut exhiberemus ei plures collegas nostros, certe vel decem, qui tanta benevolentia et lenitate et tam pio studio id quaeri vellent, quantum in nobis eum iam animadvertisse atque approbare sentiebamus. Hoc etiam de suorum numero et ipse pollicitus est.

Summo studio unitas christiana requirenda.

6. 13. Unde vos hortor et obtestor per Domini sanguinem, ut eum promissi sui commoneatis, et graviter instetis, ut res coepta peragatur, quam prope ad finem pervenisse iam cernitis. Quantum enim arbitror, difficillime potestis invenire in episcopis vestris tam utilem animum et voluntatem, quam in isto sene perspeximus. Postero enim die ipse ad nos venit, et haec iterum quaerere coeperamus. Sed quia ordinandi episcopi necessitas nos inde iamiamque rapiebat, diutius cum illo esse nequivimus. Iam enim miseramus ad Maiorem Coelicolarum quem audieramus novi apud eos baptismi institutorem extitisse, et multos illo sacrilegio seduxisse, ut cum illo, quantum ipsius temporis patiebantur angustiae, aliquid loqueremur. Quem posteaquam venturum comperit, videns nos aliud suscepisse negotium, cum et ipsum nescio quae necessitas profectionis urgeret, benigne a nobis placideque discessit.

Fructuosae disputationis condiciones.

6. 14. Videtur autem mihi, ut turbulentas turbas et impedimentum potius quam adiumentum afferentes omnino devitemus, et vere ex animo amico atque tranquillo susceptum tam magnum negotium Domino opitulante peragamus, ad aliquam villam nos convenire debere non magnam, ubi nullius nostrum esset ecclesia: quam tamen villam communiter possident homines et nostrae communionis et ipsius, sicuti est villa Titiana. Sive ergo in Tubursicensi, sive in Thagastensi, talis locus, vel ille quem commemoravi, vel aliquis alius inventus fuerit, faciamus Codices canonicos praesto esse. Et si qua proferri potuerint ex utraque parte documenta: ut postpositis caeteris, nulla, si Domino placuerit, interpellante molestia, quotquot diebus potuerimus ad hoc vacantes, et unusquisque nostrum apud suum hospitem Dominum deprecantes, adiuvante ipso cui pax christiana gratissima est, rem tantam et bono animo coeptam ad inquisitionis terminum perducamus. Rescribite sane quid de hac re vel vobis vel illi videatur.