Scripta exeunte aestate a. 397.
A. Paulino flagitans ut litterarum debitum anno integro non redditum exsolvat sibique mittat opus Contra paganos cum id perfecerit.
Dominis laudabilibus in Christo sanctissimis fratribus Paulino et Therasiae, Augustinus, in Domino salutem
1. Num etiam hoc sperari aut exspectari posset, ut per fratrem Severum rescripta flagitaremus, tamdiu tam ardentibus nobis a vestra Caritate non reddita? Quid est quod duas aestates easdemque in Africa sitire cogamur? Quid amplius dicam? O qui res vestras quotidie donatis, debitum reddite. An forte quod adversus daemonicolas te scribere audieram, atque id opus vehementer desiderare me ostenderam, volens perficere ac mittere, tanto tempore ad nos epistolas distulisti? Utinam saltem tam opima mensa iam annosum ab stilo tuo ieiunium meum excipias: quae si nondum parata est, non desinemus conqueri, si nos dum illud perficis, non interim reficis. Salutate fratres, maxime Romanum et Agilem. Hinc qui nobiscum sunt vos salutant, et parum nobiscum irascuntur, si parum diligunt.