Scripta circa medium a. 397.
A. Profuturo episcopo de adversa toleranda valetudine (n. 1), de Megalii episcopi morte, de scandalis et de cohibenda ira (n. 2). Salutationes (n. 3).
Fratri Profuturo Augustinus
1. Secundum spiritum, quantum Domino placet, atque vires ipse praebere dignatur, recte sumus; corpore autem, ego in lecto sum. Nec ambulare enim, nec stare, nec sedere possum, rhagadis vel exochadis dolore et tumore. Sed etiam sic, quoniam id Domino placet, quid aliud dicendum est, nisi quia recte sumus? Potius enim si id nolumus quod ille vult, nos culpandi sumus, quam ille non recte aliquid vel facere vel sinere existimandus est. Nosti haec omnia: sed quia mihi es alter ego, quid libentius tecum loquerer, nisi quod mecum loquor? Commendamus ergo sanctis orationibus tuis et dies et noctes nostras, ut oretis pro nobis, ne diebus intemperanter utamur, ut noctes aequo animo toleremus, ut etiamsi ambulemus in medio umbrae mortis, nobiscum sit Dominus ne timeamus mala 1.
2. Quod senex Megalius defunctus sit, iam vos audisse quis dubitet? Erant enim a depositione corporis eius, cum haec scriberem, dies ferme viginti quatuor. Utrum iam videris, disponebas enim, successorem primatus eius, si fieri potest, nosse volumus. Non desunt scandala, sed neque refugium; non desunt moerores sed neque consolationes. Atque inter haec quam vigilandum sit: ne cuiusquam odium cordis intima teneat, neque sinat ut oremus Deum in cubiculo nostro clauso ostio 2, sed adversus ipsum Deum claudat ostium, nosti optime, optime frater: subrepit autem, dum nulli irascenti ira sua videtur iniusta. Ita enim inveterascens ira fit odium, dum quasi iusti doloris admixta dulcedo, diutius eam in vase detinet, donec totum acescat, vasque corrumpat. Quapropter multo melius, nec iuste cuiquam irascimur, quam velut iuste irascendo in alicuius odium irae occulta facilitate delabimur. In recipiendis enim hospitibus ignotis, solemus dicere, multo esse melius malum hominem perpeti, quam forsitan per ignorantiam excludi bonum, dum cavemus ne recipiatur malus: sed in affectibus animi contra est. Nam incomparabiliter salubrius est etiam irae iuste pulsanti non aperire penetrale cordis, quam admittere non facile recessuram, et perventuram de surculo ad trabem. Audet quippe impudenter etiam crescere citius quam putatur. Non enim erubescit in tenebris, cum super eam sol occiderit 3. Recolis certe qua cura et quanta sollicitudine ista scripserim, si recolis quid mecum nuper in itinere quodam locutus sis.
3. Fratrem Severum, et qui cum eo sunt, salutamus. Etiam fortasse ipsis scriberemus, si per festinationem perlatoris liceret. Peto autem ut apud eumdem fratrem nostrum Victorem, cui ago etiam apud tuam Sanctitatem gratias quod Constantinam cum pergeret indicavit, petendo adiuves propter negotium quod ipse novit, de quo gravissimum pondus pro ea re multum deprecantis Nectarii maioris patior, per Calamam remeare ne gravetur: sic enim promisit mihi. Vale.