EPISTOLA 37

Scripta circa a. 397.

A. laetatur litterarias suas lucubrationes legi atque adprobari a Simpliciano (n. 1-2), eiusque censurae subicit tum ceteros suos libros tum eos quos de quaestionibus ab ipso propositis conscripsit (n. 3).

 

Domino beatissimo et venerabiliter sincerissima caritate amplectendo patri Simpliciano, Augustinus, in Domino salutem

A. a Simpliciano diligitur magnique aestimatur.

1. Plenas bonorum gaudiorum litteras, quod sis memor mei, meque ut soles diligas, magnaeque gratulationi tibi sit quidquid in me donorum suorum Dominus conferre dignatus est misericordia sua, non meritis meis, missas munere Sanctitatis tuae accepi: in quibus affectum in me paternum de tuo benignissimo corde non repentinum et novum hausi, sed expertum sane cognitumque repetivi, domine beatissime, et venerabiliter sincerissima caritate amplectende.

Augustini scripta a Simpliciano probantur.

2. Unde autem tanta exorta est felicitas litterario labori nostro, quo in librorum quorumdam conscriptione sudavimus, ut a tua Dignatione legerentur? nisi quia Dominus, cui subdita est anima mea, consolari voluit curas meas, et a timore recreare, quo me in talibus operibus necesse est esse sollicitum, necubi forte indoctior vel incautior, quamvis in planissimo campo veritatis, offendam. Cum enim tibi placet quod scribo, novi cui placeat; quoniam quis te inhabitet novi. Idem quippe omnium munerum spiritalium distributor atque largitor per tuam sententiam confirmavit obedientiam meam. Quidquid enim habent illa scripta delectatione tua dignum, in meo ministerio dixit Deus, Fiat, et factum est: in tua vero approbatione vidit Deus quia bonum est 1.

A. Simpliciani censurae suos libros subicit.

3. Quaestiunculas sane, quas mihi enodandas iubere dignatus es, etsi mea tarditate implicatus non intellegerem, tuis meritis adiutus aperirem. Tantum illud quaeso, ut pro mea infirmitate depreceris Deum, et sive in iis quibus me exercere benigne paterneque voluisti, sive in aliis quaecumque nostra in tuas sanctas manus forte pervenerint, quia sicut Dei data, sic etiam mea errata cognosco, non solum curam legentis impendas, sed etiam censuram corrigentis assumas. Vale.