Scripta post Non. Apr. a. 397.A. Casulano presbytero refellens urbici, i.e. cuiusdam e Roma urbe, dissertationem pro sabbati ieiunio scriptam perquam imperitissime (n. 1-9). De ieiunio autem cibisque die dominico agens, ostendit absurdam urbici explicationem (n. 10-15). Agit insuper de Eliae ac Danielis ieiunio, de Pauli sententia, de ieiunandi variis rationibus deque caritate (n. 16-26). Manichaeorum ac Priscillianistarum erroribus recensitis refert quid Ambrosius, Mediolanensis episcopus, quod ad varios mores consuetudinesque ieiunandi adtinet (n. 30-32).
Dilectissimo et desiderantissimo fratri et compresbytero Casulano, Augustinus, in Domino salutem
Falsa urbici placita de ieiunio.
1. 1. Nescio unde sit factum, ut primis tuis litteris meas non redderem: non tamen tui contemptu id me fecisse scio. Nam et studiis tuis et ipso sermone delector, teque in ista aetate iuvenili proficere in verbo Dei et abundare ad aedificationem Ecclesiae, et opto et exhortor. Nunc vero scriptis tuis alteris sumptis, quibus tibi tandem aliquando responderi iure caritatis, in qua unum sumus, fraterno et aequissimo flagitas, differendum tuae dilectionis ulterius desiderium non putavi, et inter arctissimas occupationes meas suscepi isto me debito apud te absolvere.
1. 2. Quod ergo me consulis, utrum liceat sabbato ieiunare: respondeo, si nullo modo liceret, profecto quadraginta continuos dies nec Moyses, nec Elias, nec ipse Dominus ieiunasset. Verum ista ratione concluditur, etiam dominico die non illicitum esse ieiunium. Et quisquis tamen hunc diem ieiunio decernendum putaverit, sicut quidam ieiunantes sabbatum observant, non parvo scandalo erit Ecclesiae, nec immerito. In his enim rebus de quibus nihil, certi statuit Scriptura divina, mos populi Dei, vel instituta maiorum pro lege tenenda sunt. De quibus si disputare voluerimus, et ex aliorum consuetudine alios improbare, orietur interminata luctatio, quae labore sermocinationis cum certa documenta nulla veritatis insinuet, utique cavendum est, ne tempestate contentionis serenitatem caritatis obnubilet. Quod periculum vitare neglexit, cuius mihi prolixam disputationem, ut ei responderem, cum tuis prioribus litteris existimasti esse mittendam.
2. 3. Non autem usque adeo mihi spatia temporum larga sunt, ut ea refellendis singulis sententiis eius impendam, quae aliis operibus magis urgentibus explicandis habeo necessaria. Sed eo quo te mihi in tuis epistolis ostendis ingenio, quod in te donum Dei admodum diligo, eumdem sermonem cuiusdam, ut scribis, Urbici, paulo diligentius ipse considera, et videbis eum pene universam Ecclesiam Christi, ab ortu solis usque ad occasum, verbis iniuriosissimis nequaquam lacerare timuisse. Nec dixerim pene universam, sed plane universam. Nam neque ipsis, quorum consuetudinem sibi videtur defendere, invenitur pepercisse Romanis; sed quomodo in eos quoque redundet conviciorum eius impetus nescit, quoniam non advertit. Nam cum eum argumenta deficiunt, quibus probet sabbato ieiunandum, in luxurias epularum et temulenta convivia et nequissimas ebrietates insultabundus invehitur, quasi non ieiunare, hoc sit inebriari. Quod si hoc est, quid ergo prodest Romanis sabbato ieiunare? quandoquidem aliis diebus quibus non ieiunant, necesse est eos, secundum disputationem huius, ebriosos et ventricolas iudicari. Porro, si aliud est gravare corda in crapula et ebrietate 1, quod semper est malum, aliud est autem modestia et temperantia custodita relaxare ieiunium, quod certe cum fit die dominico, reprehensorem non habet christianum; prandia prius sanctorum a voracitate et ebriositate ventricolarum iste discernat, ne Romanos ipsos quando non ieiunant ventricolas faciat, et tunc inquirat, non utrum liceat inebriari sabbato, quod nec die dominico licet; sed utrum nec sabbato ieiunandum sit, sicut dominico non solet.
2. 4. Quod utinam sic quaereret, aut sic affirmaret, ut toto terrarum orbe diffusam, exceptis Romanis et adhuc paucis Occidentalibus, apertissime non blasphemaret Ecclesiam. Nunc vero quis ferat per omnes orientales, et multos etiam occidentales populos christianos de tot tantisque famulis famulabusque Christi, sabbato sobrie modesteque prandentibus, ab isto dici quod in carne sint, et Deo placere non possint 2 et quod de illis sit scriptum: Recedant iniqui a me, viam eorum nosse nolo 3; et quod sint ventricolae, Iudaeam Ecclesiae praeponentes, et ancillae filios; et lege non iusta, sed voluptaria 4, consulentes ventri, non disciplinae succumbentes; et quod caro sint, et mortem sapiant 5, et caetera huiusmodi: quae si de uno quopiam Dei famulo diceret, quis eum audire, quis non devitare deberet? Cum vero his opprobriis atque maledictis insectatur Ecclesiam per totum mundum fructificantem atque crescentem 6 et die sabbati pene ubique prandentem, admoneo quisquis est, ut sese cohibeat. Nam cuius me nomen ignorare voluisti, profecto de illo me iudicare noluisti.
3. 5. Filius hominis, inquit, sabbati Dominus est: in quo maxime, bene, quam male facere licet 7. Si ergo male facimus, quando prandemus; nullo die dominico bene vivimus. Quod autem fatetur Apostolos sabbato manducasse, et dicit, ut tunc ieiunaretur temporis non fuisse, propter quod ait Dominus: Venient dies ut auferatur sponsus ab eis, et tunc ieiunabunt filii sponsi 8, quia tempus gaudii, et tempus est luctus 9, primum attendere debuit, quod illic Dominus de ieiunio, non de sabbati ieiunio loquebatur. Deinde cum vult intellegi luctum ieiunio, cibo gaudium deputandum, cur non cogitat, quidquid est illud quod significare Deus voluit in eo quod scriptum est, eum die septimo requievisse ab omnibus operibus suis 10, non ibi luctum significatum esse, sed gaudium? Nisi forte dicturus est, in illa requie Dei et sanctificatione sabbati gaudium Iudaeis, luctum significatum esse Christianis. Et tamen nec quando sanctificavit Deus diem septimum, quia in illo requievit ab omnibus operibus suis 11, aliquid de ieiunio vel prandio sabbati expressit; nec cum postea populo Hebraeo de ipsius diei observatione mandavit, aliquid de alimentis vel sumendis vel non sumendis locutus est. Vacatio tantum homini a suis, vel a servilibus operibus imperatur: quam prior populus in umbra accipiens futurorum 12, sic vacavit ab operibus, quemadmodum nunc Iudaeos vacare conspicimus; non, ut putatur, Iudaeis carnalibus non recte intellegentibus quod recte intellegunt Christiani. Neque enim melius haec intellegimus quam Prophetae, qui tamen eo tempore, quo ita fieri oportuit, servaverunt hanc sabbati vacationem, quam Iudaei putant adhuc esse servandam. Unde illud est, quod lapidari Deus hominem iussit, qui sabbato ligna collegerat 13; nusquam autem legimus lapidatum, vel aliquo dignum supplicio iudicatum, sive ieiunantem sabbato, sive prandentem. Quid tamen horum duorum quieti conveniat et quid labori, iste ipse viderit, qui gaudium manducantibus, luctum ieiunantibus deputavit, vel a Domino deputari intellexit, ubi de ieiunio respondens ait: Non possunt lugere filii sponsi, quamdiu cum eis est sponsus 14.
3. 6. Quod autem propterea dicit sabbato Apostolos manducasse, quia nondum erat tempus ut sabbato ieiunarent; quod scilicet veterum traditio prohibebat; numquid ergo iam erat tempus ut sabbato non vacarent? Nonne et hoc traditio veterum prohibebat, et vacare cogebat? et tamen eo ipso sabbati die, quo Christi legimus manducasse discipulos, vulserunt utique spicas 15; quod sabbato non licebat, quia veterum traditio prohibebat. Videat igitur ne forte congruentius ei respondeatur ideo Dominum die illo a discipulis haec duo fieri voluisse; unum de spicis vellendis, alterum de alimentis sumendis; ut illud esset adversus eos qui sabbato volunt vacare, hoc autem adversus eos qui cogunt sabbato ieiunare: cum illud mutato tempore iam superstitiosum esse significasset, hoc autem utroque tempore liberum esse voluisset. Neque id confirmando dixerim, sed quid ei multo aptius, quam sunt ea quae loquitur, responderi possit ostenderim.
4. 7. "Quomodo, inquit, non cum Pharisaeo damnabimur, bis in sabbato ieiunantes?" tanquam Pharisaeus ideo damnetur, quia bis in sabbato ieiunabat, et non quia super Publicanum se tumidus extollebat 16. Potest autem iste dicere etiam illos, qui omnium fructuum suorum decimas dant pauperibus, cum Pharisaeo damnari, quia hoc quoque ille inter sua opera praedicabat; quod cupimus a multis fieri christianis, et vix paucissimos invenimus: aut vero qui non fuerit iniustus, adulter et raptor, cum Pharisaeo damnabitur; quia ille se talem non esse iactabat; quod certe quisquis sentit, insanit. Porro si haec sine dubio bona, quae sibi Pharisaeus inesse commemorabat, non habenda sunt cum superbiente iactantia quae in illo apparebat; sed tamen habenda sunt cum pietate humili quae in illo non erat: sic et bis in sabbato ieiunare, in homine qualis fuerat ille Pharisaeus, infructuosum est; in homine autem humiliter fideli, vel fideliter humili, religiosum est: quamvis evangelica Scriptura non dixerit damnatum Pharisaeum, sed magis iustificatum dixerit Publicanum.
4. 8. Verum si hoc modo putat iste intellegendum quod ait Dominus: Nisi abundaverit iustitia vestra plus quam Scribarum et Pharisaeorum, non intrabitis in regnum coelorum 17, ut nisi amplius quam bis in sabbato ieiunemus, hoc praeceptum non possimus implere; bene quod septem dies sunt qui volumine temporum per sua vestigia revocantur. Cum ergo ex bis biduum quisque detraxerit, ne sabbato dominicoque ieiunet, remanent dies quinque de quibus Pharisaeum superare possit bis in sabbato ieiunantem. Puto enim quod si ter in sabbato quis ieiunat, iam superat Pharisaeum, qui bis in sabbato ieiunabat. Quod si et quater, vel etiam ut nullus dierum, excepto sabbato et dominico, praetermittatur, in hebdomade quinquies ieiunetur, quod multi tota vita sua faciunt, maxime in monasteriis constituti; non solum Pharisaeus qui bis in sabbato ieiunabat, verum etiam christianus qui quarta et sexta et ipso sabbato ieiunare consuevit, quod frequenter Romana plebs facit, in labore ieiunii superabitur: et tamen nescio quis iste, ut dicis, Urbicus disputator, etiamsi quis quinque continuis praeter sabbatum et dominicum diebus ita ieiunet, ut nullo die omnino reficiat corpus, cum carnalem vocat, quasi cibus et potus caeteris diebus non pertineat ad carnem; et ventricolam iudicat, quasi solius sabbati prandium descendat in ventrem.
5. 9. Huic sane non sufficit quod ad vincendum Pharisaeum iam sufficit, ut ter in sabbato ieiunetur; sed excepto dominico sex caeteris diebus ita ieiunare compellit, ut dicat: "Antiqua remota labe, duo in carne una, Christi iam sub disciplina manentes, non debent cum filiis sine lege et cum principibus Sodomorum, et cum plebe Gomorrhae sabbatorum voluptaria convivia exercere 18; sed cum sanctimonii incolis ac Deo devotis solemni et ecclesiastico iure magis ac magis legitime ieiunare, ut sex dierum vel levis error, ieiunii, orationis et eleemosynae fontibus abluatur, quo possimus dominica alogia refecti omnes aequali corde digne cantare: Saturasti, Domine, animam inanem, et potasti animam sitientem 19". Ista dicens et a frequente ieiunandi solum diem dominicum excipiens, non tantum Orientis et Occidentis populos christianos, in quibus sabbato nemo ieiunat, verum et ipsam Romanam Ecclesiam improvidus et incautus accusat. Cum enim dicit: "Sub disciplina Christi manentes, non debere cum filiis sine lege, cum principibus Sodomae, cum plebe Gomorrhae voluptaria sabbatorum exercere convivia, sed cum sanctimoniae incolis ac Deo devotis, solemni et ecclesiastico iure magis ac magis legitime ieiunare"; ac deinde definiens quid sit legitime ieiunare, subiungit et dicit: "ut sex dierum vel levis error, ieiunii, orationis et eleemosynae fontibus abluatur": profecto eos qui minus quam sex diebus in hebdomade ieiunant, non putat legitime exercere ieiunium, nec Deo esse devotos, nec maculas erroris, quae de ista mortalitate contrahuntur, abluere. Videant ergo Romani quid agant, quia etiam ipsi nimium contumeliose huius disputatione tractantur; apud quos omnibus istis sex diebus, praeter paucissimos clericos aut monachos, quotusquisque invenitur, qui frequentet quotidiana ieiunia? maxime quia ibi ieiunandum quinta sabbati non videtur.
5. 10. Deinde quaero: si uniuscuiusque diei vel levis error ipsius diei ieiunio solvitur vel abluitur; sic enim dicit: "ut sex dierum vel levis error, ieiunii quoque fontibus abluatur", quid faciemus de illo errore qui subrepserit dominico die, in quo scandalum est ieiunare? Aut si die ipso nullus Christianis error obrepit, videat homo iste qui ventricolas tanquam magnus ieiunator accusati quantum honoris et utilitatis ventribus tribuat, si tunc non erratur, quando prandetur. An forte in ieiunio sabbati tantum bonum constituit, ut aliorum sex dierum, hoc est, ipsius etiam dominici vel levem, sicut dicit, errorem, solum ieiunium sabbati possit abolere, et solo ipso die non erretur, quo toto utique ieiunatur? Quid est ergo quod diem dominicum sabbato, velut christiano iure, praeponit? Ecce secundum ipsum dies sabbati multo sanctior invenitur, in quo et non erratur, cum eius toto spatio ieiunatur, et eodem ieiunio sex caeterorum dierum, ac per hoc ipsius dominici error abluitur: puto quod tibi non placeat ista praesumptio.
5. 11. lamvero cum se hominem spiritalem videri velit, et tanquam carnales, pransores sabbati accuset, attende quemadmodum dominici diei non parco prandio reficiatur, sed alogia delectetur. Quid est autem alogia, quod verbum ex graeca lingua usurpatum est, nisi cum epulis indulgetur, ut a rationis tramite devietur? Unde animalia ratione carentia dicuntur aloga, quibus similes sunt ventri dediti: propter quod, immoderatum convivium, quo mens, in qua ratio dominatur, ingurgitatione vescendi ac bibendi quodammodo obruitur, alogia nuncupatur. Insuper etiam propter cibum ac potum, non mentis, sed ventris alogia diei dominici dicit esse cantandum: Saturasti, Domine, animam inanem, et potasti animam sitientem 20. O virum spiritalem! o carnalium reprehensorem! o magnum ieiunatorem, et non ventricultorem! Ecce qui nos admonet ne lege ventris legem Domini corrumpamus, ne panem coeli vendamus esca terrena, et adiungit: "Quia esca Adam paradiso periit, esca Esau primatum amisit". Ecce qui dicit: "Est enim Satanae usitata calumnia, tentatio ventris, cui modicum suadet ut auferat totum. Et horum, inquit, interpretatio praeceptorum ventricolas minus incurvat".
5. 12. Nonne his verbis suis id agere videtur, ut etiam die dominico ieiunetur? Alioquin sanctior erit sabbati dies, quo Dominus in monumento requievit, quam dominicus, quo a mortuis resurrexit. Sanctius est enim profecto sabbatum, si secundum verba huius, in sabbato per ieiunium peccatum omne vitatur, et quod diebus aliis contractum est, aboletur: in dominico autem per escam ventris tentatio non cavetur, et diabolicae calumniae locus datur, et paradiso peritur, et primatus amittitur. Quid ergo est, quod rursus sibi ipse contrarius admonet, ut non prandio modesto, sobrio, christiano, reficiamur dominico die, sed in alogia laetantes plaudentesque cantemus: Saturasti, Domine, animam inanem, et potasti animam sitientem? Nempe si tunc non erramus, quando ieiunamus, et aliorum sex dierum errores tunc abluimus, cum sabbato ieiunamus; nullus erit die dominico deterior, nullus sabbato melior. Crede, dilectissime frater, nemo legem, sicut iste, intellegit, nisi qui non intellegit. Si enim Adam non cibus, sed prohibitus cibus perdidit 21, et Esau nepotem sancti Abrahae non esca, sed usque ad contemptum sacramenti quod in primatu suo habuit, concupita esca damnavit 22: sic a sanctis et fidelibus pie prandetur, quemadmodum a sacrilegis et incredulis impie ieiunatur. Praeponitur autem dies dominicus sabbato fide resurrectionis, non consuetudine refectionis, aut etiam vinolentae licentia cantionis.
6. 13. "Moyses, inquit, quadraginta diebus panem non manducavit, nec bibit aquam 23". Cur autem hoc dixerit, subiungit atque ait: "Ecce Moyses amicus Dei, nubis inquilinus, delator Legis, et populi dux, ter bina sabbata ieiunio celebrans non offensam, sed meritum collocavit". Numquid attendit quid hinc possit consequenter opponi? Quia utique si Moysi ieiunantis propterea ponit exemplum, quoniam in illis quadraginta diebus ter bina, sicut loquitur, sabbata ieiunavit, et ex hoc vult persuadere ut sabbato ieiunetur; ex hoc ergo persuadeat ut et dominico ieiunetur, quia in illis quadraginta diebus nihilominus Moyses ter binos dominicos ieiunavit. Sed addit ac dicit: "Et adhuc cum Christo dominicus dies imminenti Ecclesiae servabatur": quod cur dixerit, nescio. Si enim propterea quia multo magis ieiunandum est, posteaquam venit cum Christo dominicus dies; ergo, quod absit, etiam ipso dominico ieiunetur. Si autem timuit ne propter dierum quadraginta ieiunium obiiceretur etiam dominico ieiunandum, et ideo addidit quod "adhuc cum Christo dominicus a Deo imminenti Ecclesiae servabatur", ut videlicet ea causa intellegatur ieiunasse Moyses etiam die qui sequitur sabbatum, quia nondum venerat Christus, per quem factus est ipse dies dominicus, quo non expediat ieiunari; cur ipse Christus quadraginta diebus similiter ieiunavit 24? cur non in illis diebus quadraginta, ter binis qui sequebantur sabbatum, ieiunium solvit, ut iam dominici diei prandium commendaret etiam ante resurrectionem suam, sicut sanguinem suum potandum dedit ante passionem? Vides certe dierum quadraginta ieiunium, quod iste commemorat, sic ad rem non pertinere ut sabbato ieiunemus, quomodo ad rem non pertinet ut dominico ieiunemus.
6. 14. Prorsus non attendit, quid ei de die dominico possit opponi, quando sicut accusanda sunt ebriosa convivia, et omnis vorax ac temulenta luxuries, sic accusat prandia sabbatorum, cum possint et ipsa esse modestorum atque sobriorum. Et ideo non est illi ad singula respondendum, quoniam pro sabbati prandio vitia luxuriae reprehendendo, eadem atque eadem saepe dicit; aliud non inveniendo quod dicat, nisi quod inaniter et ad rem non pertinens dicit. Utrum non sit sabbato ieiunandum quaeritur, non utrum sabbato non sit luxuriandum; quod nec dominico faciunt qui Deum timent, quamvis in illo utique non ieiunent. Quis autem diceret quod iste ausus est dicere? "Quomodo, inquit, pro nobis, aut per nos rata erunt Deo, aut digna, quae nos sanctificata die ad peccatum cogant?". Sanctificatam diem sabbati confitetur, et ad peccatum dicit cogi homines, quia prandetur. Ac per hoc secundum istum, aut dies dominicus sanctificatus non est, et incipit esse sabbatum melius; aut si est et dominicus dies sanctificatus, ad peccatum cogimur, quia prandemus.
7. 15. Et conatur testimoniis probare divinis sabbato ieiunandum: sed unde hoc probet omnino non invenit. "Manducavit, inquit, et bibit Iacob vinum, et satiatus est, et recessit a Deo salutari suo, et ceciderunt una die viginti tria millia" 25: quasi dictum sit: Prandit sabbato Iacob, et recessit a Deo salutari suo. Et Apostolus quando commemoravit cecidisse tot millia, non ait: Neque prandeamus sabbato, sicut illi pranderunt; sed ait: Neque fornicemur, sicut quidam eorum fornicati sunt, et ceciderunt una die viginti tria millia 26. Quid sibi etiam vult quod ait: Sedit autem populus manducare et bibere, et surrexerunt ludere 27? Posuit quidem et Apostolus hoc testimonium, sed ut a servitute idolorum, non a sabbati prandio prohiberet. Sabbato autem illud factum esse, iste non probat, sed ut libitum est suspicatur. Sicut autem fieri potest ut ieiunetur, et cum ieiunium solvitur, si quis ebriosus est, tunc inebrietur; ita fieri potest ut non ieiunetur, et si, temperantes sunt homines, modestissime prandeatur. Quid est ergo quod sabbati volens persuadere ieiunium, adhibet Apostolum testem dicentem: Nolite inebriari vino, in quo est omnis luxuria 28; quasi diceret: Nolite prandere sabbato, quia ibi est omnis luxuria. Sicut autem hoc praeceptum apostolicum ne inebrientur vino, in quo est omnis luxuria, observatur a christianis Deum timentibus, quando prandetur die dominico, ita observatur quando prandetur et sabbato.
7. 16. "Ut expressius, inquit, errantibus contradicam, nemo ieiunio Deum, etsi non promeretur, offendit; porro et non offendere promereri est". Quis hoc diceret, nisi qui nollet considerare quid diceret? Ergo Pagani quando ieiunant, non ideo magis offendunt Deum: aut si de christianis voluit quod dixit intellegi, quis non Deum offendet, si velit cum scandalo totius quae ubique dilatatur Ecclesiae, die dominico ieiunare? Deinde subiicit testimonia de Scripturis ad causam quam suscepit nihil valentia. "Ieiunio, inquit, Elias paradiso donatus in corpore regnat 29": quasi ieiunium non praedicent qui sabbato non ieiunant, sicut ieiunium praedicant, qui tamen die dominico non ieiunant; aut Elias eo tempore ieiunaverit, quo populus Dei etiam sabbato ieiunabat. Quod autem respondimus de quadraginta diebus ieiunii Moysi, hoc deputo esse respondendum etiam de quadraginta diebus Eliae. "Ieiunio, inquit, Daniel leonum sicca rabie ora illaesus evasit 30": quasi legerit quod sabbato ieiunaverit, aut etiam cum ipsis leonibus sabbato fuerit; ubi tamen legimus quod et pranderit 31. "Ieiunio, inquit, trium fida germanitas ignibus coruscanti carceri dominata, rogi hospitio susceptum Dominum adoravit 32". Haec exempla sanctorum, nec ad persuadendum cuiuscumque diei ieiunium valent; quanto minus sabbati? Quandoquidem non solum non legitur tres viros sabbato fuisse missos in caminum ignis ardentem; sed ne illud quidem legitur, tamdiu illic eos fuisse ut possit quisquam dicere eos ieiunasse, imo vero vix unius horae spatium est, quo eorum confessio hymnusque cantatur: nec amplius inter illas flammas innoxias deambulaverunt, quam canticum illud terminaverunt. Nisi forte ab isto etiam unius horae spatium ieiunio deputatur. Quod si ita est, non habet quod succenseat pransoribus sabbati: usque ad horam enim prandii, multo quam in illo camino prolixius ieiunatur.
7. 17. Adhibet et illud Apostoli testimonium, ubi ait: Non est regnum Dei esca et potus, sed iustitia et pax, et gaudium in Spiritu Sancto 33; et regnum Dei, Ecclesiam vult intellegi, in qua Deus regnat. Obsecro te, numquid hoc agebat Apostolus, cum ista loqueretur, ut sabbato a christianis ieiunaretur? Sed nec de ipso cuiuscumque diei ieiunio loquebatur, cum haec diceret. Dictum est enim adversus eos qui, more Iudaeorum, secundum veterem Legem in observatione quorumdam ciborum putabant esse munditiam, et ad eorum fratrum admonitionem, per quorum escam et potum indifferenter acceptum scandalizabantur infirmi. Ideo cum dixisset: Noli illum in esca tua perdere, pro quo Christus mortuus est; et: Non ergo blasphemetur bonum nostrum 34; tunc adiunxit: Non enim est regnum Dei esca et potus. Nam sicut iste verba haec Apostoli intellegit, ut regnum Dei, quod est Ecclesia, non sit in esca et potu, sed in ieiunio; non dico, sabbatis ieiunare, sed numquam omnino cibum ac potum sumere deberemus, ne de isto Dei regno unquam recederemus. Puto autem quia isto confitente, aliquanto religiosius die dominico ad Ecclesiam pertinemus, quando tamen et ipso concedente prandemus.
8. 18. "Cur, inquit, sacrificium potiori Domino carum murmuramus offerre, quod spiritus desiderat et angelus laudat?" deinde adiungit angeli testimonium dicentis: Bona est oratio cum ieiunio et eleemosyna 35. Quid dixerit: potiori Domino, nescio, nisi forte scriptor erravit, et te fugit, ut quod mihi legendum misisti non emendares. Sacrificium ergo Domino carum, ieiunium vult intellegi, quasi de ieiunio versetur haec quaestio, et non de ieiunio sabbati. Neque enim dominicus dies sine sacrificio, quod Deo carum est, peragitur, quia non ieiunatur. Sequitur adhuc et ingerit testimonia a causa, quam defendendam suscepit, penitus aliena. Immola, inquit, Deo sacrificium laudis 36; et istam vocem divini psalmi volens ad quod agitur nescio quomodo connectere: "Utique, inquit, non sanguinis aut ebrietatis convivium, quo non laudes debitae Deo, sed blasphemiae diabolo suffragante silvescunt". O improvidam praesumptionem! Non ergo immolatur sacrificium laudis dominico die, quia non ieiunatur; sed agitur ebrietatis convivium, et blasphemiae diabolo suffragante silvescunt. Quod si nefas est dicere; intellegat non ieiunium significari in eo quod scriptum est: Immola Deo sacrificium laudis. Ieiunium quippe certis diebus, et maxime festis non agitur. Sacrificium vero laudis ab Ecclesia toto orbe diffusa diebus omnibus immolatur. Alioquin quod nullus, non dico christianus, sed nec insanus dicere auderet, dies illi quinquaginta post Pascha usque ad Pentecosten quibus non ieiunatur, erunt secundum istum a sacrificio laudis alieni, quibus tantummodo diebus in multis ecclesiis, in omnibus autem maxime cantatur Alleluia; quam vocem laudis esse nullus christianus, quamlibet imperitus, ignorat.
8. 19. Confitetur tamen etiam ipse die dominico non in ebrietate, sed in iucunditate pranderi, cum dicit debere nos ex Iudaeis et Gentibus multos Christiani nominis, fide paucos electos, vespertino sabbatorum incenso, pro pecudum victimis ieiunium Deo plicitum laudibus immolare, cuius fervore cremata deficiant opera delictorum. "Et mane, inquit, exaudiet nos a nobis auditus, et erunt nobis domus ad manducandum et bibendum, non in ebrietate, sed in iucunditate, dominica celebritate perfecta". Tunc ergo eulogia, non ut superius ait, alogia celebratur. Sed quid eum offendit sabbati dies, quem Dominus sanctificavit, ignoro, ut in eo non putet posse manducari et bibi cum tali iucunditate quae careat ebrietate; cum sic ante sabbatum ieiunare possimus, quomodo dicit ante dominicum sabbato ieiunandum: an continuo biduo pranderi nefas esse arbitratur? Videat ergo quanta afficiat contumelia ipsam quoque Romanam Ecclesiam, ubi et his hebdomadibus, in quibus quarta et sexta et sabbato ieiunatur, tribus tamen diebus continuis, dominico scilicet ac deinde secunda et tertia prandetur.
8. 20. "Ovium vitam certum est, inquit, arbitrio pendere pastorum; sed: Vae qui dicunt quod bonum malum, et tenebras lucem, et lucem tenebras, et amarum dulce, et dulce amarum 37". Quid sibi velint haec verba eius, non satis intellego. Si enim haec, ut scribis, sic Urbicus dicit; in Urbe plebs pendens ex pastoris arbitrio cum episcopo suo ieiunat sabbato. Si autem sic ad te ista scripsit, quia in epistola tua et ipse quiddam tale scripsisti; non tibi persuadeat urbem christianam sic laudare sabbato ieiunantem, ut cogaris orbem christianum damnare prandentem. Cum enim dicit: "Vae qui dicunt quod bonum malum, et tenebras lucem, et lucem tenebras, et amarum dulce, et dulce amarum" ieiunium sabbati volens intellegi bonum et lucem et dulce, prandium vero, malum et tenebras et amarum; quis eum dubitat in omnibus christianis sabbato prandentibus universum orbem damnare terrarum? Nec se ipse respicit, nec quid dicat attendit, ut scriptis suis ab ista praecipiti cohibeatur audacia. Continuo quippe subiunxit: Nemo ergo vos iudicet in esca aut in potu 38: quod ipse utique facit, qui sabbato sumentes escam potumque sic arguit. Quantum erat, ut hinc ei veniret in mentem etiam illud quod idem Apostolus alibi dicit: Qui manducat, non manducantem non spernat; et qui non manducat, manducantem non iudicet 39? Istum modum, hoc temperamentum, quo scandala devitaret, inter ieiunantes sabbato et manducantes teneret, ut et ipsum non manducantem manducans quisque non sperneret, et ipse non manducans manducantem non iudicaret.
9. 21. "Petrus etiam, inquit, Apostolorum caput, coeli ianitor, et Ecclesiae fundamentum, exstincto Simone qui diaboli fuerat nonnisi ieiunio vincendi figura, idipsum Romanos edocuit, quorum fides annuntiatur universo orbi terrarum". Numquid ergo caeteri Apostoli prandere Christianos contra Petrum docuerunt in universo orbe terrarum? Sicut itaque inter se vixerunt concorditer Petrus et condiscipuli eius, sic inter se concorditer vivant sabbato ieiunantes quos plantavit Petrus, et sabbato prandentes quos plantaverunt condiscipuli eius. Est quidem et haec opinio plurimorum, quamvis eam perhibeant esse falsam plerique Romani, quod apostolus Petrus cum Simone mago diei dominico certaturus, propter ipsum magnae tentationis periculum, pridie cum eiusdem urbis Ecclesia ieiunaverit, et consecuto tam prospero gloriosoque successu, eumdem morem tenuerit, eumque imitatae sint nonnullae Occidentis Ecclesiae. Sed si, ut iste dicit, Simon magus figura erat diaboli, non plane sabbatarius aut dominicarius, sed quotidianus est ille tentator; nec tamen adversus eum quotidie ieiunatur, quando et diebus dominicis omnibus, e quinquaginta post Pascha, et per diversa loca diebus solemnibus martyrum et festis quibusque prandetur: et tamen diabolus vincitur, si oculi nostri sint semper ad Dominum, ut ipse evellat de laqueo pedes nostros 40; et sive manducamus sive bibimus, sive quodcumque facimus, omnia in gloriam Dei faciamus; et quantum in nobis est, sine offensione simus Iudaeis et Graecis et Ecclesiae Dei 41. Quod parum cogitant, qui cum offensione manducant, vel cum offensione ieiunant, et per utramlibet intemperantiam scandala concitant, quibus non superatur diabolus, sed laetatur.
9. 22. Quod si respondetur, hoc docuisse Iacobum Ierosolymis, Ephesi Ioannem, caeterosque aliis locis, quod docuit Romae Petrus, id est ut sabbato ieiunetur, sed ab hac doctrina terras caeteras deviasse, atque in ea Romam stetisse: et e contrario refertur Occidentis potius aliqua loca in quibus Roma est, non servasse quod Apostoli tradiderunt; Orientis vero terras, unde coepit ipsum Evangelium praedicari, in eo quod ab omnibus simul cum ipso Petro Apostolis traditum est, ne sabbato ieiunetur, sine aliqua varietate mansisse: interminabilis est ista contentio, generans lites, non finiens quaestiones. Sit ergo una fides universae quae ubique dilatatur Ecclesiae, tanquam intus in membris, etiamsi ipsa fidei unitas quibusdam diversis observationibus celebratur, quibus nullo modo quod in fide verum est impeditur. Omnis enim pulchritudo filiae regis intrinsecus: illae autem observationes quae variae celebrantur, in eius veste intelleguntur; unde ibi dicitur: In fimbriis aureis circumamicta varietate 42. Sed ea quoque vestis ita diversis celebrationibus varietur, ut non adversis contentionibus dissipetur.
10. 23. "Postremo, inquit, si Iudaeus sabbatum colendo dominicum negat, quomodo Christianus observat sabbatum? Aut simus Christiani, et dominicum colamus; aut simus Iudaei, et sabbatum observemus: Nemo enim potest duobus dominis servire 43". Nonne ita loquitur, tanquam sabbati alius dominus sit, alius dominici? Nec illud audit quod et ipse commemoravit: Dominus est enim sabbati Filius hominis 44. Quod autem ita nos vult esse a sabbato alienos, sicut Iudaei sunt a dominico alieni, nonne tantum errat ut possit etiam dicere, ita nos non debere accipere Legem nec Prophetas, sicut Iudaei non accipiunt Evangelium nec Apostolos? Quod qui sapit, quid mali sapiat utique intellegis. Sed vetera, inquit, omnia transierunt, et in Christo facta sunt nova 45: hoc verum est. Nam propterea sicut Iudaei sabbatis non vacamus, etiamsi ad significandam requiem quae illo die significata est, christiana sobrietate et frugalitate servata, ieiunii vinculum relaxamus. Et si aliqui fratres nostri requiem sabbati, relaxatione ieiunii significandam esse non putant, nequaquam de vestis regiae varietate litigamus, ne ipsius reginae, ubi unam fidem etiam de ipsa requie retinemus, interiora membra vexemus. Etsi enim quia vetera transierunt, cum eis transiit etiam carnalis vacatio sabbati; non tamen quia sabbato et dominico sine superstitiosa vacatione prandemus, ideo duobus dominis servimus, quia et sabbati et dominici unus est dominus.
10. 24. Iste autem qui vetera transisse sic dicit, ut "in Christo cederet ara altari, gladius ieiunio, precibus ignis, pani pecus, poculo sanguis", nescit altaris nomen magis Legis et Prophetarum Litteris frequentatum, et altare Deo prius in tabernaculo, quod per Moysen factum est, collocatum 46; aram quoque in apostolicis Litteris inveniri, ubi Martyres clamant sub ara Dei 47. Dicit cessisse ieiunio gladium, non recordans illum quo milites evangelici armantur ex utroque Testamento, gladium bis acutum 48. Dicit cessisse precibus ignem, quasi non et tunc preces deferebantur in templum, et nunc a Christo ignis est missus in mundum 49. Dicit cessisse pani pecus, tanquam nesciens et tunc in Domini mensa panes propositionis poni solere 50, et nunc se de agni immaculati corpore partem sumere. Dicit cessisse poculo sanguinem, non cogitans etiam nunc se accipere in poculo sanguinem 51. Quanto ergo melius et congruentius vetera transisse, et nova in Christo facta esse sic diceret, ut cederet altare altari, gladius gladio, ignis igni, panis pani, pecus pecori, sanguis sanguini. Videmus quippe in his omnibus carnalem vetustatem spiritali cedere novitati. Sic ergo intellegendum est, sive in isto die volubili septimo prandeatur, sive a quibusdam etiam ieiunetur, tamen sabbato spiritali sabbatum carnale cessisse; quando in isto sempiterna et vera requies concupiscitur, in illo vacatio temporalis iam superstitiosa contemnitur.
11. 25. Caetera quae sequuntur, quibus suam disputationem iste concludit, sicut alia quaedam quae inde commemoranda non arbitratus sum, multo magis ad causam non pertinent, in qua de ieiunio sabbati vel prandio disputatur. Sed ea tibi ipsi, maxime si ex iis quae a me dicta sunt aliquid adiuvaris, advertenda et iudicanda dimitto. Si autem quoniam huic quantum potui sufficienter respondisse me puto, de hac re sententiam meam quaeris, ego in evangelicis et apostolicis Litteris, totoque instrumento quod appellatur Testamentum Novum, animo id revolvens, video praeceptum esse ieiunium. Quibus autem diebus non oporteat ieiunare, et quibus oporteat, praecepto Domini vel Apostolorum non invenio definitum. Ac per hoc sentio, non quidem ad obtinendam, quam fides obtinet atque iustitia in qua est pulchritudo filiae regis intrinsecus 52, sed tamen ad significandam requiem sempiternam ubi est verum sabbatum, relaxationem quam constrictionem ieiunii aptius convenire.
11. 26. Verumtamen in huius sabbati ieiunio sive prandio, nihil mihi videtur tutius pacatiusque servari, quam ut qui manducat, non manducantem non spernat, et qui non manducat, manducantem non iudicet 53; quia neque si manducaverimus abundabimus, neque si non manducaverimus egebimus 54: custodita scilicet eorum inter quos vivimus, et cum quibus Deo vivimus, in his rebus inoffensa societate. Sicut enim quod ait Apostolus verum est, malum esse homini qui per offensionem manducat 55; ita malum est homini qui per offensionem ieiunat. Non itaque simus eis similes, qui videntes Ioannem non manducantem nec bibentem, dixerunt: Daemonium habet 56. Sed nec rursus eis, qui videntes Christum manducantem et bibentem, dixerunt: Ecce homo vorax et vinosus, amicus publicanorum et peccatorum 57. Rem quippe valde necessariam his dictis Dominus ipse subiecit atque ait: Et iustificata est sapientia in filiis suis 58. Qui sint autem isti, si requiris, lege quod scriptum est: Filii sapientiae Ecclesia iustorum 59: ii sunt qui quando manducant, non manducantes non spernunt; quando non manducant, manducantes non iudicant; sed eos plane qui per offensionem non manducant sive manducant, vel spernunt vel iudicant.
12. 27. Et de die quidem sabbati facilior causa est, quia et Romana ieiunat Ecclesia, et aliae nonnullae, etiamsi paucae, sive illi proximae sive longinquae: die autem dominico ieiunare scandalum est magnum, maxime posteaquam innotuit detestabilis multumque fidei catholicae Scripturisque divinis apertissime contraria haeresis Manichaeorum, qui suis auditoribus ad ieiunandum istum tanquam constituerunt legitimum diem; per quod factum est, ut ieiunium diei dominici horribilius haberetur. Nisi forte aliquis idoneus sit nulla refectione interposita ultra hebdomadem perpetuare ieiunium, ut ieiunio quadraginta dierum, quantum potuerit, appropinquet, sicut aliquos fecisse cognovimus. Nam et ad ipsum quadragenarium numerum pervenisse quemdam, a fratribus fide dignissimis nobis asseveratum est. Quemadmodum enim veterum patrum temporibus, Moyses et Elias nihil contra prandia sabbatorum fecerunt, cum diebus quadraginta ieiunaverunt; ita qui potuerit septem dies ieiunando transire, non sibi ad ieiunandum elegit dominicum diem, sed in iis eum invenit, quos ieiunaturum se vovit plurimos dies. Ieiunium tamen etiam continuatum si in hebdomade solvendum est, nullo congruentius quam dominico die solvitur. Si autem post hebdomadem corpus reficitur, non utique ad ieiunandum dies dominicus eligitur; sed in numero, quem voveri placuit, invenitur.
12. 28. Nec illud moveat quod Priscillianistae, Manichaeorum simillimi, ad ieiunandum die dominico solent testimonium de Apostolorum Actibus adhibere, cum esset apostolus Paulus in Troade. Sic enim scriptum est: In una autem sabbati congregatis nobis frangere panem, Paulus disputabat illis, exiturus alia die produxitque sermonem usque ad medium noctis. Deinde cum descendisset de coenaculo, ubi congregati erant, ad resuscitandum adolescentem, qui gravatus somno de fenestra ceciderat et mortuus ferebatur, de ipso Apostolo Scriptura sic loquitur: Ascendens autem, inquit, cum fregisset panem atque gustasset, satisque esset allocutus usque ad diluculum, sic profectus est 60. Absit ut hoc sic accipiatur, tanquam solerent Apostoli dominico die solemniter ieiunare. Una enim sabbati tunc appellabatur dies, qui nunc dominicus appellatur, quod in Evangeliis apertius invenitur. Nam dies resurrectionis Domini, prima sabbati a Matthaeo 61, a caeteris autem tribus una sabbati dicitur 62; quem constat eum esse, qui dominicus postea appellatus est. Aut ergo post peractum diem sabbati, noctis initio fuerant congregati, quae utique nox iam ad diem dominicum, hoc est ad unam sabbati pertinebat; et ita eadem nocte fracturus panem, sicut frangitur in sacramento corporis Christi, produxit sermonem usque ad medium noctis, ut post sacramenta celebrata, rursus usque ad diluculum alloquens congregatos, quoniam multum festinabat, ut lucescente proficisceretur dominico die: aut certe si in una sabbati non per noctem, sed per diem hora dominici fuerant congregati; eo ipso quod dictum est: Paulus disputabat illis, exiturus alia die 63, expressa est causa producendi sermonis, quia fuerat exiturus, et eos sufficienter instruere cupiebat. Non ergo solemniter die dominico ieiunabant, sed necessarius sermo, qui studii ferventissimi audiebatur ardore, reficiendi corporis causa interrumpendus esse non visus est profecturo Apostolo, qui eos, propter alios suos usquequaque discursus, vel alias nunquam, vel rarissime visitabat; praesertim quia tunc ex illis terris sicut consequentia docent, ita discessurus erat, ut iam non esset eos in carne visurus. Ac per hoc magis ostenditur dominicis diebus solita illis non fuisse ieiunia, quia ne hoc crederetur, curavit scriptor libri causam producendo sermonis exponere; ut sciremus si aliqua necessitas oriatur, urgentiori actioni non esse prandium praeferendum: quamvis ab istis avidissime audientibus, et ipsum fontem cogitantibus profecturum, atque ideo magna siti non aquae, sed verbi sine satietate quidquid influebat haurientibus, non tantum carnale prandium, verum etiam coena contempta est.
12. 29. Sed tunc quamvis dominico die solita illis ieiunia non fuissent, non erat tamen Ecclesiae tam insignis offensio, si aliqua tali necessitate, qualem apostolus Paulus habuit, die toto dominico usque ad medium noctis, vel etiam usque ad diluculum reficere corpora non curarent. Nunc vero posteaquam haeretici, maxime impiissimi Manichaei, ieiunia diei dominici non aliqua necessitate occorrente peragere, sed quasi sacra solemnitate statuta dogmatizare coeperunt et innotuerunt populis christianis; profecto nec tali necessitate, qualem Apostolus habuit, existimo faciendum esse quod fecit, ne maius malum incurratur in scandalo, quam bonum percipiatur ex verbo. Quidquid tamen causae vel necessitatis exstiterit, cur homo christianus die dominico ieiunare cogatur, sicut etiam illud in Actibus Apostolorum invenimus, in naufragii periculo, ubi et ipse Apostolus navigabat, quatuordecim diebus, ac per hoc duobus dominicis ieiunatum 64; nullo modo dubitare debemus, dominicum diem, quando non plures dies sine ulla refectione continuandi voventur, inter ieiuniorum dies non esse ponendum.
13. 30. Cur autem quarta et sexta maxime ieiunet Ecclesia, illa ratio reddi videtur, quod considerato Evangelio, ipsa quarta sabbati, quam vulgo quartam feriam vocant 65, consilium reperiuntur ad occidendum Dominum fecisse Iudaei. Intermisso autem uno die, cuius vespera Dominus Pascha cum discipulis manducavit, qui finis fuit eius diei quem vocamus quintam sabbati, deinde traditus est ea nocte quae iam ad sextam sabbati, qui dies passionis eius manifestus est, pertinebat. Hic dies primus azymorum fuit a vespera incipiens. Sed Matthaeus evangelista quintam sabbati dicit fuisse primam diem azymorum; quia eius vespera sequente, futura erat coena paschalis, qua coena incipiebat azymum et ovis immolatio manducari. Ex quo colligitur quartam sabbati fuisse, quando ait Dominus: Scitis quia post biduum Pascha fiet, et Filius hominis tradetur ut crucifigatur 66: ac per hoc dies ipse ieiunio deputatus est, quia, sicut Evangelista sequitur et dicit: Tunc congregati sunt principes sacerdotum et seniores populi in atrium principis sacerdotum, qui dicebatur Caiphas, et consilium fecerunt ut Iesum dolo tenerent et occiderent 67. Intermisso autem uno die, de quo dicit Evangelium: Prima autem azymorum accesserunt discipuli ad Iesum, dicentes: Ubi vis paremus tibi comedere pascha? 68, hoc ergo die intermisso, passus est Dominus, quod nullus ambigit, sexta sabbati; quapropter et ipsa sexta recte ieiunio deputatur: ieiunia quippe humilitatem significant. Unde dictum est: Et humiliabam in ieiunio animam meam 69.
13. 31. Sequitur sabbatum, quo die caro Christi in monumento requievit, sicut in primis operibus mundi requievit Deus die illo ab omnibus operibus suis 70. Hinc exorta est ista in reginae illius veste varietas, ut alii, sicut maxime populi Orientis, propter requiem significandam mallent relaxare ieiunium, alii propter humilitatem mortis Domini ieiunare, sicut Romana et nonnullae Occidentis Ecclesiae. Quod quidem uno die, quo Pascha celebratur propter renovandam rei gestae memoriam, qua discipuli humanitus mortem Domini doluerunt, sic ab omnibus ieiunatur, ut etiam illi sabbati ieiunium devotissime celebrent, qui caeteris per totum annum sabbatis prandent; utrumque videlicet significantes, et in uno anniversario die luctum discipulorum, et caeteris sabbatis quietis bonum. Duo quippe sunt, quae iustorum beatitudinem, et omnis miseriae finem sperari faciunt, mors et resurrectio mortuorum. In morte requies est, de qua dicitur per Prophetam: Plebs mea intra in cellaria tua; abscondere pusillum donec transeat ira Domini 71. In resurrectione autem in homine toto, id est, in carne et spiritu perfecta felicitas. Hinc factum est ut horum duorum utrumque non significandum putaretur labore ieiunii, sed potius refectionis hilaritate, excepto paschali uno sabbato, quo discipulorum, sicut diximus, luctus propter rei gestae memoriam fuerat ieiunio prolixiore signandus.
14. 32. Sed quoniam non invenimus, ut iam supra commemoravi, in evangelicis et apostolicis Litteris, quae ad Novi Testamenti revelationem proprie pertinent, certis diebus aliquibus evidenter praeceptum observanda esse ieiunia, et ideo res quoque ista, sicut aliae plurimae quas enumerare difficile est, invenit in veste illius filiae regis, hoc est Ecclesiae, varietatis locum; indicabo tibi quid mihi de hoc requirenti responderit venerandus Ambrosius, a quo baptizatus sum, Mediolanensis episcopus. Nam cum in eadem civitate mater mea mecum esset, et nobis adhuc catechumenis parum ista curantibus, illa sollicitudinem gereret utrum secundum morem nostrae civitatis sibi esset sabbato ieiunandum, an Ecclesiae Mediolanensis more prandendum, ut hac eam cunctatione liberarem, interrogavi hoc supradictum hominem Dei. At ille: "Quid possum, inquit, hinc docere amplius quam ipse facio?". Ubi ego putaveram nihil eum ista responsione praecepisse, nisi ut sabbato pranderemus; hoc quippe ipsum facere sciebam: sed ille secutus adiecit: "Quando hic sum, non ieiuno sabbato; quando Romae sum, ieiuno sabbato: et ad quamcumque Ecclesiam veneritis inquit, eius morem servate, si pati scandalum non vultis aut facere". Hoc responsum retuli ad matrem, eique suffecit, nec dubitavit esse obediendum: hoc etiam nos secuti sumus. Sed quoniam contingit, maxime in Africa, ut una Ecclesia vel unius regionis Ecclesiae, alios habeant sabbato prandentes, alios ieiunantes; mos eorum mihi sequendus videtur, quibus eorum populorum congregatio regenda commissa est. Quapropter si consilio meo, praesertim quia in hac causa plus forte quam satis fuit, te petente atque urgente, locutus sum, libenter acquiescis; episcopo tuo in hac re noli resistere, et quod facit ipse, sine ullo scrupulo vel disceptatione sectare.